Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

'quid ergo a est' inquis 'tui consili?' dandus est locus fortunae, cedendum ex Italia, migrandum Rhodum aut aliquo terrarum arbitror. si melior casus fuerit, revertemur Romam ; si mediocris, in exsilio vivemus ; si pessimus, ad novissima auxilia descendemus.

succurret fortasse hoc loco alicui vestrum cur novissimum tempus exspectemus potius quam nunc aliquid moliamur. quia ubi consistamus non habemus praeter Sex. Pompeium et Bassum Caecilium ; qui mihi videntur hoc nuntio de Caesare adlato firmiores futuri. satis tempore ad eos accedemus, ubi quid valeant scierimus. pro Cassio et te si quid me velitis recipere recipiam ; postulat enim hoc Hirtius ut faciam.