Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

si cui forte videor diutius et hominum exspectationem et spem rei p. de mea voluntate tenuisse suspensam, huic prius excusandum me esse arbitror quam de insequenti officio quicquam ulli pollicendum ; non enim praeteritam culpam : videri volo redemisse, sed optimae mentis cogitata iam pridem maturo tempore enuntiare.

non me praeteribat in tanta sollicitudine hominum et tam perturbato statu civitatis fructuosissimam esse professionem bonae voluntatis, magnosque honores ex ea re ; compluris consecutos videbam ; sed cum in eum casum me fortuna demisisset, ut aut celeriter pollicendo magna mihi ipse ad proficiendum impedimenta opponerem aut, si in eo mihi temperavissem, maiores occasiones ad opitulandum haberem, expeditius iter communis salutis quam meae laudis esse volui. nam quis in ea fortuna quae mea est, et ab ea vita quam in me cognitam hominibus arbitror et cum ea spe quam in manibus habeo, aut sordidum quicquam pati aut perniciosum concupiscere potest ?