Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
S. v. h. e. e. q. v. quo tardius certior fierem de proeliis apud Mutinam factis Lepidus effecit, qui meos tabellarios novem dies retinuit ; tametsi tantam calamitatem rei p. quam tardissime audire optandum est, sed illis, qui prodesse nihil possunt neque mederi. atque utinam eodem s. c., quo Plancum et Lepidum in Italiam arcessistis me quoque iussissetis venire! profecto non accepisset res p. hoc vulnus. quo si qui laetantur in praesentia, quia videntur et duces et veterani Caesaris partium interisse, tamen postmodo necesse est doleant, cum vastitatem Italiae respexerint ; nam et robur et suboles militum interiit, si quidem quae nuntiantur ulla ex parte vera sunt.
neque ego non videbam quanto usui rei p. essem futurus, si ad Lepidum venissem ; omnem enim cunctationem eius discussissem, praesertim adiutore Planco ; sed scribenti ad me eius modi litteras quas leges et contionibus videlicet, quas Narbone habuisse dicitur, similis palparer necesse erat, si vellem commeatus per provinciam eius iter faciens habere. praeterea verebar ne, si ante quam ego incepta perficerem proelium confectum esset, pium consilium meum raperent in contrariam partem obtrectatores mei propter amicitiam, quae mihi cum Antonio non maior tamen quam Planco fuit
itaque a Gadibus mense Aprili binis tabellariis in duas navis impositis et tibi et consulibus et Octaviano scripsi ut me faceretis certiorem quonam modo Nurimum possem prodesse rei p. sed, ut rationem ineo, quo die proelium Pansa commisit, eodem a Gadibus naves profectae sunt nulla enim post hiemem fuit ante eam diem navigatio. et ego me hercules longe remotus ab omni suspicione futuri civilis tumultus penitus in Lusitania legiones in hibernis conlocaram. ita porro festinavit uterque confligere, tamquam nihil peius timerent quam ne sine maximo rei p. detrimento bellum componeretur. sed si properandum fuit, nihil non summi ducis consilio gessisse Hirtium video.
nunc haec mihi scribuntur ex Gallia Lepidi et nuntiantur, Pansae exercitum concisum esse, Pansam ex vulneribus mortuum, eodem proelio Martiam legionem interisse et L. Fabatum et C. Peducaeum et D. Carfulenum ; † Hirtino is autem proelio et quartam legionem et omnis peraeque Antoni caesas, item Hirti, quartam vero, cum castra quoque Antoni cepisset, a quinta legione concisam esse ; ibi Hirtium quoque perisse et Pontium Aquilam ; dici etiam Octavianum cecidisse (quae si, quod di prohibeant! vera sunt, non mediocriter doleo); Antonium turpiter Mutinae obsessionem reliquisse sed habere equitum v legiones sub signis armatas tris et P. Bagienni unam, inermis bene multos ; Ventidium quoque se cum legione vii, viii, viiii coniunxisse ; si nihil in Lepido spei sit, descensurum ad extrema et non modo nationes sed etiam servitia concitaturum ; Parmam direptam ; L. Antonium Alpis occupasse.
quae si vera sunt, nemini nostrum cessandum est nec exspectandum quid decernat senatus ; res enim cogit huic tanto incendio succurrere omnis, qui aut imperium aut nomen denique populi R. salvum volunt esse. Brutum enim cohortis xvii et duas non frequentis tironum legiones, quas conscripserat Antonius, habere audio. neque tamen dubito quin omnes qui supersint de Hirti exercitu confluant ad eum. nam in dilectu non multum spei puto esse, praesertim cum nihil sit periculosius quam spatium confirmandi sese Antonio dari. Anni autem tempus libertatem maiorem mihi dat, propterea quia frumenta aut in agris aut in villis sunt. itaque proximis litteris consilium meum expedietur ; nam neque desse neque superesse rei p. volo. maxime tamen doleo adeo et longo et infesto itinere ad me veniri, ut die quadragesimo post aut ultra etiam quam facta sunt omnia nuntientur.