Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

itaque quem exercitum neque vendere ullis praemiis volui nec eorum periculorum metu, quae victoribus illis portendebantur, deminuere, debetis existimare retentum et conservatum rei p. esse atque ita credere, quodcumque imperassetis, facturum fuisse, si quod iussistis feci. nam et provinciam in otio et exercitum in mea potestate tenui, finibus meae provinciae nusquam excessi, militem non modo legionarium sed ne auxiliarium quidem ullum quoquam misi et, si quos equites decedentis nactus sum, supplicio adfeci. quarum rerum fructum satis magnum re p. salva tulisse me putabo ; sed res p. si me satis novisset et maior pars senatus, maiores ex me fructus tulisset epistulam, quam Balbo, cum etiam nunc in provincia esset, scripsi, legendam tibi misi ; etiam praetextam si voles legere, Gallum Cornelium, familiarem meum, poscito. vi Idus Iun. Corduba.

Scr. Cordubae vel ex. m. Maio vel in. Iun. a. 711 (43).POLLIO CICERONI S. N

S. v. h. e. e. q. v. quo tardius certior fierem de proeliis apud Mutinam factis Lepidus effecit, qui meos tabellarios novem dies retinuit ; tametsi tantam calamitatem rei p. quam tardissime audire optandum est, sed illis, qui prodesse nihil possunt neque mederi. atque utinam eodem s. c., quo Plancum et Lepidum in Italiam arcessistis me quoque iussissetis venire! profecto non accepisset res p. hoc vulnus. quo si qui laetantur in praesentia, quia videntur et duces et veterani Caesaris partium interisse, tamen postmodo necesse est doleant, cum vastitatem Italiae respexerint ; nam et robur et suboles militum interiit, si quidem quae nuntiantur ulla ex parte vera sunt.

neque ego non videbam quanto usui rei p. essem futurus, si ad Lepidum venissem ; omnem enim cunctationem eius discussissem, praesertim adiutore Planco ; sed scribenti ad me eius modi litteras quas leges et contionibus videlicet, quas Narbone habuisse dicitur, similis palparer necesse erat, si vellem commeatus per provinciam eius iter faciens habere. praeterea verebar ne, si ante quam ego incepta perficerem proelium confectum esset, pium consilium meum raperent in contrariam partem obtrectatores mei propter amicitiam, quae mihi cum Antonio non maior tamen quam Planco fuit