Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

multum in hac re mihi videntur necessarii eius et rei p. et ipsius causa proficere posse, plurimum, ut puto, tu quoque, cuius ille tanta merita habet, quanta nemo praeter me. numquam enim obliviscar maxima ac plurima me tibi debere. de his rebus ut exigeret cum eo Furnio mandavi. quod si quantam debeo habuero apud eum auctoritatem, plurimum ipsum iuvero.

nos interea duriore condicione bellum sustinemus, quod neque expeditissimam dimicationem putamus neque tamen refugiendo commissuri sumus ut maius detrimentum res p. accipere possit. quod si aut Caesar se respexerit, aut Africanae legiones celeriter venerint, securos vos ab hac parte reddemus. tu, ut instituisti, me diligas rogo proprieque tuum esse tibi persuadeas. v. K. Sext. ex castris.

Scr. Romae circ. vii K. Iun. a. 711 (43). CICERO S. D. FVRNIO.

si interest, id quod homines arbitrantur, rei p. te, ut instituisti atque fecisti, navare operam rebusque maximis, quae ad exstinguendas reliquias belli pertinent, interesse, nihil videris melius neque laudabilius neque honestius facere posse, istamque operam tuam, navitatem, animum in rem p. celeritati praeturae anteponendam censeo. nolo enim te ignorare quantam laudem consecutus sis ; mihi crede, proximam Planco, idque ipsius Planci testimonio, praeterea fama scientiaque omnium.

quam ob rem, si quid operis tibi etiam nunc restat, id maximo opere censeo persequendum ; quid enim honestius, aut quid honesto anteponendum? sin autem satis factum rei p. putas, celeriter ad comitia, quoniam mature futura sunt, veniendum censeo, dum modo ne quid haec ambitiosa festinatio aliquid imminuat eius gloriae, quam consecuti sumus. multi clarissimi viri, cum rei p. darent operam, annum petitionis suae non obierunt. quod eo facilius nobis est, quod non est annus hic tibi destinatus, ut, si aedilis fuisses, post biennium tuus annus esset. nunc nihil praetermittere videbere usitati et quasi legitimi temporis ad petendum. video autem Planco cos., etsi etiam sine eo rationes expeditas haberes, tamen splendidiorem petitionem tuam, si modo ista ex sententia confecta essent.