Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quamquam gratiarum actionem a te non desiderabam, cum te re ipsa atque animo scirem esse gratissimum, tamen (fatendum est enim) fuit ea mihi periucunda ; sic enim vidi, quasi ea quae oculis cernuntur, me a te amari. dices : 'quid antea?' semper equidem sed numquam inlustrius. Litterae tuae mirabiliter gratae sunt senatui cum rebus ipsis, quae erant gravissimae et maximae, fortissimi animi summique consili, tum etiam gravitate sententiarum atque verborum.

sed, mi Plance, incumbe ut belli extrema perficias. in hoc erit summa et gratia et gloria. cupio omnia rei p. causa ; sed me hercules in ea conservanda iam defetigatus non multo plus patriae faveo quam tuae gloriae, cuius maximam facultatem tibi di immortales, ut spero, dedere ; quam complectere obsecro. qui enim Antonium oppresserit, is hoc bellum taeterrimum periculosissimumque confecerit.

Scr. Romae iv K. Iun. a. 711 (43).CICERO PLANCO

ita erant omnia quae istim adferebantur incerta, ut quid ad te scriberem non occurreret. modo enim quae vellemus de Lepido, modo contra nuntiabantur ; de te tamen fama constans nec decipi posse nec vinci ; quorum alterius fortuna partem habet quandam, alterum proprium est prudentiae tuae.

sed accepi litteras a conlega tuo datas Idibus Maiis, in quibus erat te ad se scripsisse a Lepido non recipi Antonium ; quod erit certius, si tu ad nos idem scripseris. sed minus audes fortasse propter inanem laetitiam litterarum superiorum. verum, ut errare, mi Plance, potuisti (quis enim id effugerit?), sic decipi te non potuisse quis non videt? nunc vero etiam iam erroris causa sublata est ; culpa enim illa 'his ad eundem' vulgari reprehensa proverbio est. sin ut scripsisti ad conlegam, ita se res habet, omni cura liberati sumus nec tamen erimus prius quam ita esse tu nos feceris certiores.

mea quidem, ut ad te saepius scripsi, haec sententia est, qui reliquias huius belli oppresserit, eum totius belli confectorem fore ; quem te et opto esse et confido futurum. studia mea erga te, quibus certe nulla esse maiora potuerunt, tibi tam grata esse quam ego putavi fore, minime miror vehementerque laetor. quae quidem tu, si recte istic erit, maiora et graviora cognosces. iiii K. Iun.

Scr. in castris pnd. Id. Mai. a. 711 (43).PLANCVS CICERONI

puderet me inconstantiae mearum litterarum, si non haec ex aliena levitate penderent. omnia feci qua re Lepido coniuncto ad rem p. defendendam minore sollicitudine vestra perditis resisterem ; omnia ei et petenti recepi et ultro pollicitus sum scripsique tibi biduo ante confidere me bono Lepido esse usurum communique consilio bellum administraturum. credidi chirographis eius, adfirmationi praesentis Laterensis, qui tum apud me erat reconciliaremque me Lepido fidemque haberem orabat. non licuit diutius bene de eo sperare ; illud certe cavi et cavebo ne mea credulitate rei p. summa fallatur.

Cum Isaram flumen uno die ponte effecto exercitum traduxissem pro magnitudine rei celeritatem adhibens, quod petierat per litteras ipse ut maturarem venire, praesto mihi fuit stator eius cum litteris, quibus ne venirem denuntiabat; se posse per se conficere negotium ; interea ad Isaram exspectarem. indicabo temerarium meum consilium tibi : nihilo minus ire decreram existimans eum socium gloriae vitare. putabam posse me nec de laude ieiuni hominis delibare quicquam et subesse tamen propinquis locis, ut, si durius aliquid esset, succurrere celeriter possem.