Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quamquam gratiarum actionem a te non desiderabam, cum te re ipsa atque animo scirem esse gratissimum, tamen (fatendum est enim) fuit ea mihi periucunda ; sic enim vidi, quasi ea quae oculis cernuntur, me a te amari. dices : 'quid antea?' semper equidem sed numquam inlustrius. Litterae tuae mirabiliter gratae sunt senatui cum rebus ipsis, quae erant gravissimae et maximae, fortissimi animi summique consili, tum etiam gravitate sententiarum atque verborum.

sed, mi Plance, incumbe ut belli extrema perficias. in hoc erit summa et gratia et gloria. cupio omnia rei p. causa ; sed me hercules in ea conservanda iam defetigatus non multo plus patriae faveo quam tuae gloriae, cuius maximam facultatem tibi di immortales, ut spero, dedere ; quam complectere obsecro. qui enim Antonium oppresserit, is hoc bellum taeterrimum periculosissimumque confecerit.

Scr. Romae iv K. Iun. a. 711 (43).CICERO PLANCO

ita erant omnia quae istim adferebantur incerta, ut quid ad te scriberem non occurreret. modo enim quae vellemus de Lepido, modo contra nuntiabantur ; de te tamen fama constans nec decipi posse nec vinci ; quorum alterius fortuna partem habet quandam, alterum proprium est prudentiae tuae.

sed accepi litteras a conlega tuo datas Idibus Maiis, in quibus erat te ad se scripsisse a Lepido non recipi Antonium ; quod erit certius, si tu ad nos idem scripseris. sed minus audes fortasse propter inanem laetitiam litterarum superiorum. verum, ut errare, mi Plance, potuisti (quis enim id effugerit?), sic decipi te non potuisse quis non videt? nunc vero etiam iam erroris causa sublata est ; culpa enim illa 'his ad eundem' vulgari reprehensa proverbio est. sin ut scripsisti ad conlegam, ita se res habet, omni cura liberati sumus nec tamen erimus prius quam ita esse tu nos feceris certiores.