Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quid in animo habuerim, cum Laevus Nervaque discesserunt a me, et ex litteris, quas eis dedi, et ex ipsis cognoscere potuisti, qui omnibus rebus consiliisque meis interfuerunt. accidit mihi, quod homini pudenti et cupido satis faciendi rei p. bonisque omnibus accidere solet, ut consilium sequerer periculosum magis, dum me probarem, quam tutum, quod habere posset obtrectationem.

itaque post discessum legatorum cum binis continuis litteris et Lepidus me ut venirem rogaret, et Laterensis multo etiam magis prope implorans obtestaretur non ullam rem aliam extimescens quam eandem, quae mihi quoque facit timorem, varietatem atque infidelitatem exercitus eius, non dubitandum putavi quin succurrerem meque communi periculo offerrem. sciebam enim, etsi cautius illud erat consilium exspectare me ad Isaram dum Brutus traiceret exercitum, et cum conlega consentiente, exercitu concordi ac bene de re p. sentiente, sicut milites faciunt, hostibus obviam ire, tamen, si quid Lepidus bene sentiens detrimenti cepisset, hoc omne adsignatum iri aut pertinaciae meae aut timori videbam, si aut hominem offensum mihi, coniunctum cum re p. non sublevassem aut ipse a certamine belli tam necessari me removissem.