Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

itaque per Laterensem internuntium fidem mihi dedit se Antonium, si prohibere provincia sua non potuisset, bello persecuturum, me ut venirem copiasque coniungerem rogavit, eoque magis, quod et Antonius ab equitatu firmus esse dicebatur et Lepidus ne mediocrem quidem equitatum habebat ; nam etiam ex paucitate eius non multis ante diebus decem qui optimi fuerant ad me transierunt. quibus rebus ego cognitis cunctatus non sum ; in cursu bonorum consiliorum Lepidum adiuvandum putavi.

adventus meus quid profecturus esset vidi, vel quod equitatu meo persequi atque opprimere equitatum eius possem, vel quod exercitus Lepidi eam partem; quae corrupta est et ab re p. alienata, et corrigere et coercere praesentia mei exercitus possem. itaque in Isara, flumine maximo, quod in finibus est Allobrogum, ponte uno die facto exercitum a. d. iiii Idus Mai. traduxi. Cum vero mihi nuntiatum esset L. Antonium praemissum cum equitibus et cohortibus ad forum Iuli venisse, fratrem cum equitum quattuor milibus ut occurreret ei misi a. d. iii Idus Mai. ; ipse maximis itineribus cum iiii legionibus expeditis et reliquo equitatu subsequar.

si nos mediocris modo fortuna rei p. adiuverit, et audaciae perditorum et nostrae sollicitudinis hic finem reperiemus. quod si latro praecognito nostro adventu rursus in Italiam se recipere coeperit, Bruti erit officium occurrere ei ; cui scio nec consilium nec animum defuturum. ego tamen, si id acciderit, fratrem cum equitatu mittam qui sequatur Italiamque a vastatione defendat. fac valeas meque mutuo diligas.

Scr. Romae ctrc. ex. m. Mai. a. 711 (43).CICERO PLANCO.

nihil post hominum memoriam gloriosius, nihil gratius, ne tempore quidem ipso opportunius accidere vidi quam tuas, Plance, litteras. redditae sunt enim frequenti senatu Cornuto, cum is frigidas sane et inconstantis recitasset litteras Lepidi. sub eas statim recitatae sunt tuae non sine magnis quidem clamoribus. Cum rebus enim ipsis essent et studiis O beneficiisque in rem p. gratissimae, tum erant gravissimis verbis ac sententiis. flagitare senatus institit Cornutum ut referret statim de tuis litteris. ille se considerare velle. Cum ei magnum convicium fieret cuncto a senatu, quinque tribuni plebi rettulerunt. Servilius rogatus rem distulit ; ego eam sententiam dixi, cui sunt adsensi ad unum. ea quae fuerit ex s. c. cognosces.

tu quamquam consilio non eges vel abundas potius, tamen hoc animo esse debes ut nihil huc reicias neve in rebus tam subitis tamque angustis a senatu consilium petendum putes, ipse tibi sis senatus, quocumque te ratio rei p. ducet sequare, cures ut ante factum aliquid a te egregium audiamus quam futurum putarimus. illud tibi promitto, quicquid erit a te factum, id senatum non modo ut fideliter sed etiam ut sapienter factum comprobaturum. .

Scr. in itinere ad Lepidum xiv aut xiiii K. Iun., a. 711 (43). PLANCVS CICERONI

Antonius id. Mai. ad forum Iuli cum primis copiis venit. Ventidius bidui spatio abest ab eo. Lepidus ad forum Voconi castra habet, qui locus a foro Iuli quattuor et viginti millia passus abest, ibique me exspectare constituit, quem ad modum ipse mihi scripsit. quod si omnia mihi integra et ipse et fortuna servarit, recipio vobis celeriter me negotium ex sententia confecturum.

fratrem meum adsiduis laboribus concursationibusque confectum graviter se habuisse antea tibi scripsi. sed tamen cum primum posse ingredi coepit, non magis sibi quam rei p. se convaluisse existimans ad omnia pericula princeps esse non recusabat. sed ego eum non solum hortatus sum verum etiam coegi isto proficisci, quod et illa valetudine magis conficere se quam me iuvare posset in castris, et quod acerbissimo interitu consulum rem p. nudatam tali cive praetore in urbanis officiis indigere existimabam. quod si qui vestrum non probabit, mihi prudentiam in consilio defuisse sciat, non illi erga patriam fidelitatem.

Lepidus tamen, quod ego desiderabam, fecit ut Apellam ad me mitteret, quo obside fidei illius et societatis in re p. administranda uterer. in ea re studium mihi suum L. Gellius †de tribus fratribus Segaviano probavit, quo ego interprete novissime ad Lepidum sum usus. Amicum eum rei p. cognosse videor libenterque ei sum testimonio et omnibus ero qui bene merentur. fac valeas meque mutuo diligas dignitatemque meam, si mereor, tuearis, sicut adhuc singulari cum benevolentia fecisti.