Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

O gratam famam biduo ante victoriam de subsidio tuo, de studio, de celeritate, de copiis ! atque etiam hostibus fusis spes omnis est in te ; fugisse enim ex proelio Mutinensi dicuntur notissimi latronum duces ; est autem non minus gratum extrema delere quam prima depellere.

equidem exspectabam iam tuas litteras, idque cum multis, sperabamque etiam Lepidum rei p. temporibus admonitum tecum et cum re p. esse facturum. in illam igitur curam incumbe, mi Plance, ut ne quae scintilla teterrimi belli relinquatur. quod si erit factum, et rem publicam divino beneficio adfeceris et ipse aeternam gloriam consequere. D. iii Non. Mai.