Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

hoc tibi spondeo, mi Cicero, neque animum nec diligentiam mihi defuturam. cupio me hercules nullam residuam sollicitudinem esse ; sed si fuerit, nec animo nec benevolentiae nec patientiae cuiusquam pro vobis cedam. . do quidem ego operam ut etiam Lepidum ad huius rei societatem incitem, omniaque ei obsequia polliceor, si modo rem p. respicere volet. utor in hac re adiutoribus interpretibusque fratre meo et Laterense et Furnio nostro. non me impedient privatae offensiones quo minus pro rei p. salute etiam cum inimicissimo consentiam: quod si nihil profecero, nihilo minus maximo cum animo et maiore fortasse cum mea gloria vobis satis faciam. fac valeas meque mutuo diligas.

Scr. Romae iii Id. Apr. a. 711 (43).CICERO PLANCO.

etsi rei p. causa maxime gaudere debeo tantum ei te praesidi, tantum opis attulisse extremis paene temporibus, tamen ita te victorem complectar re p. reciperata, ut magnam partem mihi laetitiae tua dignitas adfert, quam et esse iam et futuram amplissimam intellego. cave enim putes ullis umquam litteras gratiores quam tuas in senatu esse recitatas ; idque contigit cum meritorum tuorum in rem p. eximia quadam magnitudine tum verborum sententiarumque gravitate. quod mihi quidem minime novum, qui et te nossem et tuarum litterarum ad me missarum promissa meminissem et haberem a Furnio nostro tua penitus consilia cognita, sed senatui maiora visa sunt quam erant exspectata, non quo umquam de tua voluntate dubitasset, sed nec quantum facere posses nec quo progredi velles exploratum satis habebat.