Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
sed et te aliquanto ante, ut spero, habebimus et, praeterquam quod rei p. consulere debemus, tamen tuae dignitati ita favemus, ut omne nostrum consilium, studium, officium, operam, laborem, diligentiam ad amplitudinem tuam conferamus. ita facillime et rei p., quae mihi carissima est, et amicitiae nostrae, quam sanctissime nobis colendam puto, me intellego satis facturum.
Furnium nostrum tanti a te fieri, quantum ipsius humanitas et dignitas postulat, nec miror et gaudeo teque hoc existimare volo, quicquid in eum iudici officique contuleris, id it a me accipere, ut in me ipsum te putem contulisse.
meum studium honori tuo pro necessitudine nostra non defuisset, si aut tuto in senatum aut honeste venire potuissem ; sed nec sine periculo quisquam libere de re p. sentiens versari potest in summa impunitate gladiorum, nec nostrae dignitatis videtur esse ibi sententiam de re p. dicere, ubi me et melius et propius audiant armati quam senatores.
quapropter in privatis rebus nullum neque officium neque studium meum desiderabis ; ne in publicis quidem, si quid erit in quo me interesse necesse sit, umquam deero ne cum periculo quidem meo dignitati tuae; in iis autem rebus, quae nihilo minus, ut ego absim, confici poterunt, peto a te ut me rationem habere velis et salutis et dignitatis meae.
cum ipsum Furnium per se vidi libentissime, tum hoc libentius quod illum audiens te videbar audire; nam et in re militari virtutem et in administranda provincia iustitiam et in omni genere prudentiam mihi tuam exposuit et praeterea mihi non ignaram in consuetudine et familiaritate suavitatem tuam ; adiunxit praeterea summam erga se liberalitatem. quae omnia mihi iucunda, hoc extremum etiam gratum fuit.
ego, Plance, necessitudinem constitutam habui cum domo vestra ante aliquanto quam tu natus es, amorem autem erga te ab ineunte pueritia tua, confirmata iam aetate familiaritatem cum studio meo tum iudicio tuo constitutam. his de causis mirabiliter faveo dignitati tuae, quam mihi tecum statuo debere esse communem. omnia summa consecutus es vii%ute duce, comite fortuna eaque es adeptus adulescens multis invidentibus, quos ingenio industriaque fregisti ; nunc me amantissimum tui, nemini concedentem qui tibi vetustate necessitudinis potior possit esse, si audies, omnem tibi reliquae vitae dignitatem ex optimo rei p. statu adquires.
scis profecto (nihil enim te fugere potuit) fuisse quoddam tempus, cum homines existimarent te nimis servire temporibus, quod ego quoque existimarem, te si ea quae patiebare probare etiam arbitrarer ; sed cum intellegerem quid sentires, prudenter te arbitrabar videre quid posses. nunc alia ratio est. omnium rerum tuum iudicium est, idque liberum. consul es designatus, optima aetate, summa eloquentia, maxima orbitate rei p. virorum talium. incumbe, per deos immortalis! in eam curam et cogitationem, quae tibi summam dignitatem et gloriam adferat ; unus autem est, hoc praesertim tempore, per tot annos re p. divexata, rei p. bene gerendae cursus ad gloriam.
haec amore magis impulsus scribenda ad te putavi quam quo te arbitrarer monitis et praeceptis egere ; sciebam enim ex iisdem te haec haurire fontibus, ex quibus ipse hauseram. qua re modum faciam. nunc tantum significandum putavi, ut potius amorem tibi ostenderem meum quam ostentarem prudentiam. interea quae ad dignitatem tuam pertinere arbitrabor studiose diligenterque curabo.