Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

ego omni officio ac potius pietate erga te ceteris satis facio omnibus, mihi ipse numquam satis facio; tanta enim magnitudo est tuorum erga me meritorum, ut, quod tu nisi perfecta re de me non conquiesti, ego quia non idem in tua causa efficio, vitam mihi esse acerbam putem. in causa haec sunt: Hammonius, regis legatus, aperte pecunia nos oppugnat; res agitur per eosdem creditores, per quos, cum tu aderas, agebatur; regis causa si qui sunt qui velint, qui pauci sunt, omnes rem ad Pompeium deferri volunt, senatus religionis calumniam non religione, sed malevolentia et illius regiae largitionis invidia comprobat.

Pompeium et hortari et orare et iam liberius accusare et monere, ut magnam infamiam fugiat, non desistimus; sed plane nec precibus nostris nec admonitionibus relinquit locum, nam cum in sermone cotidiano tum in senatu palam sic egit causam tuam, ut neque eloquentia maiore quisquam nec gravitate nec studio nec contentione agere potuerit, cum summa testificatione tuorum in se officiorum et amoris erga te sui. Marcellinum tibi esse iratum scis; is hac regia causa excepta ceteris in rebus se acerrimum tui defensorem fore ostendit. quod dat, accipimus; quod instituit referre de religione et saepe iam retulit, ab eo deduci non potest.

res ante Idus acta sic est (nam haec Idibus mane scripsi): Hortensi et mea et Luculli sententia cedit religioni de exercitu; teneri enim res aliter non potest; sed ex illo senatus consulto, quod te referente factum est, tibi decernit, ut regem reducas, quod commodo rei p. facere possis, ut exercitum religio tollat, te auctorem senatus retineat. Crassus tris legatos decernit nec excludit Pompeium, censet enim etiam ex iis, qui cum imperio sint; Bibulus tris legatos ex iis, qui privati sunt. huic adsentiuntur reliqui consulares praeter Servilium, qui omnino reduci negat oportere, et Volcacium, qui Lupo referente Pompeio decernit, et Afranium, qui adsentitur Volcacio. quae res auget suspicionem Pompei voluntatis, nam advertebatur Pompei familiaris adsentiri Volcacio. laboratur vehementer; inclinata res est. Libonis et Hypsaei non obscura concursatio et contentio omniumque Pompei familiarium studium in eam opinionem rem adduxerunt, ut Pompeius cupere videatur; cui qui nolunt, idem tibi, quod eum ornasti, non sunt amici;

nos in causa auctoritatem eo minorem habemus, quod tibi debemus, gratiam autem nostram exstinguit hominum suspicio, quod Pompeio se gratificari putant. ut in rebus multo ante, quam profectus es, ab ipso rege et ab intimis ac domesticis Pompei clam exulceratis, deinde palam a consularibus exagitatis et in summam invidiam adductis ita versamur. nostram fidem omnes, amorem tui absentis praesentes tui cognoscent. si esset in iis fides, in quibus summa esse debebat, non laboraremus.

Scr. Romae a. d. xvi Kal. Febr. a. 698 (56).M. CICERO S.D. P. LENTVLO PROCOS.

Idibus Ianuariis in senatu nihil est confectum, propterea quod dies magna ex parte consumptus est altercatione Lentuli consulis et Canini tr. pl. eo die nos quoque multa verba fecimus maximeque visi sumus senatum commemoratione tuae voluntatis erga illum ordinem permovere. itaque postridie placuit ut breviter sententias diceremus; videbatur enim reconciliata nobis voluntas esse senatus, quod cum dicendo tum singulis appellandis rogandisque perspexeram. itaque, cum sententia prima Bibuli pronuntiata esset, ut tres legati regem reducerent, secunda Hortensi, ut tu sine exercitu reduceres, tertia Volcaci, ut Pompeius reduceret, postulatum est, ut Bibuli sententia divideretur. quatenus de religione dicebat, cui quidem rei iam obsisti non poterat, Bibulo adsensum est; de tribus legatis frequentes ierunt in alia omnia.

proxima erat Hortensi sententia, cum Lupus tr. pl., quod ipse de Pompeio retulisset, intendere coepit ante se oportere discessionem facere quam consules. eius orationi vehementer ab omnibus reclamatum est erat enim et iniqua et nova. consules neque concedebant neque valde repugnabant, diem consumi volebant, id quod est factum; perspiciebant enim in Hortensi sententiam multis partibus pluris ituros, quamquam aperte Volcacio adsentirentur. multi rogabantur, atque id ipsum consulibus non invitis, nam ei Bibuli sententiam valere cupierunt.

hac controversia usque ad noctem ducta senatus dimissus est. ego eo die casu apud Pompeium cenavi nactusque tempus hoc magis idoneum quam umquam antea, quod post tuum discessum is dies honestissimus nobis fuerat in senatu, ita sum cum illo locutus, ut mihi viderer animum hominis ab omni alia cogitatione ad tuam dignitatem tuendam traducere. quem ego ipsum cum audio, prorsus eum libero omni suspicione cupiditatis; cum autem eius familiaris omnium ordinum video, perspicio, id quod iam omnibus est apertum, totam rem istam iam pridem a certis hominibus non invito rege ipso consiliariisque eius esse corruptam.

haec scripsi a. d. xvi K. Februarias ante lucem; eo die senatus erat futurus. nos in senatu, quem ad modum spero, dignitatem nostram, ut potest in tanta hominum perfidia et iniquitate, retinebimus; quod ad popularem rationem attinet, hoc videmur esse consecuti, ut ne quid agi cum populo aut salvis auspiciis aut salvis legibus aut denique sine vi posset. de his rebus pridie, quam haec scripsi, senatus auctoritas gravissima intercessit, cui quom Cato et Caninius intercessissent, tamen est perscripta; eam ad te missam esse arbitror. de ceteris rebus quicquid erit actum, scribam ad te et, ut quam rectissime agantur omnia mea cura, opera, diligentia, gratia providebo.

Scr. Romae medio mense Ian. a. 698 (56).M. CICERO S.D. P. LENTVLO PROCOS.

A. Trebonio, qui in tua provincia magna negotia et ampla I et expedita habet, multos annos utor valde familiariter. is cum antea semper et suo splendore et nostra ceterorumque amicorum commendatione gratiosissimus in provincia fuit, tum hoc tempore propter tuum in me amorem nostramque necessitudinem vehementer confidit his meis litteris se apud te gratiosum fore;

quae ne spes eum fallat, vehementer rogo te commendoque tibi eius omnia negotia, libertos, procuratores, familiam, in primisque ut, quae T. Ampius de eius re decrevit, ea comprobes omnibusque rebus eum ita tractes, ut intellegat meam commendationem non vulgarem fuisse.

Scr. Romae circiter xv Kal. Febr. a. 698 (56).M. CICERO S.D. P. LENTVLO PROCOS.

A. d. xvi K. Febr. cum in senatu pulcherrime staremus, quod iam illam sententiam Bibuli de tribus legatis pridie eius diei fregeramus, unumque certamen esset relictum sententia Volcaci, res ab adversariis nostris extracta est variis calumniis; causam enim frequenti senatu non magna varietate magnaque invidia eorum, qui a te causam regiam alio traferebant, obtinebamus. eo die acerbum habuimus Curionem, Bibulum multo iustiorem, paene etiam amicum; Caninius et Cato negarunt se legem ullam ante comitia esse laturos. senatus haberi ante K. Februarias per legem Pupiam, id quod scis, non potest neque mense Febr. toto nisi perfectis aut reiectis legationibus.

haec tamen opinio. est populi Romani, a tuis invidis atque obtrectatoribus nomen inductum fictae religionis, non tam ut te impediret, quam ut ne quis propter exercitus cupiditatem Alexandriam vellet ire. dignitatis autem tuae nemo est quin existimet habitam esse rationem ab senatu; nemo est enim, qui nesciat, quo minus discessio fieret, per adversarios tuos esse factum; qui nunc populi nomine, re autem vera sceleratissimo tribunorum latrocinio si quae conabuntur agere, satis mi provisum est, ut ne quid salvis auspiciis aut legibus aut etiam sine vi agere possent.

ego neque de meo studio neque de non nullorum iniuria scribendum mihi esse arbitror; quid enim aut me ostentem, qui, si vitam pro tua dignitate profundam, nullam partem videar meritorum tuorum adsecutus, aut de aliorum iniuriis querar, quod sine summo dolore facere non possum? ego tibi a vi, hac praesertim imbecillitate magistratuum, praestare nihil possum; vi excepta possum confirmare te et senatus et populi Romani summo studio amplitudinem tuam retenturum.

Scr. Romae circiter Non. Febr. a. 698 (56).M. CICERO S.D. P. LENTVLO PROCOS.

tametsi mihi nihil fuit optatius quam ut primum abs te ipso, deinde a ceteris omnibus quam gratissimus erga te esse cognoscerer tamen adficior summo dolore eius modi tempora post tuam profectionem consecuta esse, ut et meam et ceterorum erga te fidem et benevolentiam absens experirere; te videre et sentire eandem fidem esse hominum in tua dignitate, quam ego in mea salute sum expertus, ex tuis litteris intellexi.

nos cum maxime consilio, studio, labore, gratia de causa regia niteremur, subito exorta est nefaria Catonis promulgatio, quae nostra studia impediret et animos a minore cura ad summum timorem traduceret; sed tamen, in eius modi perturbatione rerum quamquam omnia sunt metuenda, nihil magis quam perfidiam timemus et Catoni quidem, quoquo modo se res habet, profecto resistemus.

de Alexandrina re causaque regia tantum habeo polliceri, me tibi absenti tuisque praesentibus cumulate satis facturum, sed vereor, ne aut eripiatur causa regia nobis aut deseratur; quorum utrum minus velim, non facile possum existimare. sed, si res coget, est quiddam tertium, quod neque Selicio nec mihi displicebat, ut neque iacere pateremur nec nobis repugnantibus ad eum deferri, ad quem prope iam delatum existimatur. A nobis agentur omnia diligenter, ut neque, si quid obtineri poterit, non contendamus nec, si quid non obtinuerimus, repulsi esse videamur;

tuae sapientiae magnitudinisque animi est omnem amplitudinem et dignitatem tuam in virtute atque in rebus gestis tuis atque in tua gravitate positam existimare; si quid ex iis rebus, quas tibi fortuna largita est, non nullorum hominum perfidia detraxerit, id maiori illis fraudi quam tibi futurum. A me nullum tempus praetermittitur de tuis rebus et agendi et cogitandi; utor ad omnia Q. Selicio, neque enim prudentiorem quemquam ex tuis neque fide maiore esse iudico neque amantiorem tui

Scr. Romae paulo post vi Id. Febr. a. 698 (56).M. CICERO S.D. P. LENTVLO PROCOS.

hic quae agantur quaeque acta sint, ea te et litteris multorum et nuntiis cognosse arbitror; quae autem posita sunt in coniectura quaeque videntur fore, ea puto tibi a me scribi oportere. postea quam Pompeius et apud populum a. d. viii Idus Februarias, quom pro Milone diceret, clamore convicioque iactatus est in senatuque a Catone aspere et acerbe inimicorum magno silentio est accusatus, visus est mihi vehementer esse perturbatus. itaque Alexandrina causa, quae nobis adhuc integra est (nihil enim tibi detraxit senatus nisi id, quod per eandem religionem dari alteri non potest), videtur ab illo plane esse deposita.

nunc id speramus idque molimur, ut rex, cum intellegat sese, quod cogitabat, ut a Pompeio reducatur, adsequi non posse et, nisi per te sit restitutus, desertum se atque abiectum fore, proficiscatur ad te; quod sine ulla dubitatione, si Pompeius paulum modo ostenderit sibi placere, faciet; sed nosti hominis tarditatem et taciturnitatem. nos tamen nihil, quod ad eam rem pertineat, praetermittimus. ceteris iniuriis, quae propositae sunt a Catone, facile, ut spero, resistemus. Amicum ex consularibus neminem tibi esse video praeter Hortensium et Lucullum; ceteri sunt partim obscurius iniqui, partim non dissimulanter irati. tu fac animo forti magnoque sis speresque fore ut fracto impetu levissimi hominis tuam pristinam dignitatem et gloriam consequare.