De Divinatione

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tullii Ciceronis De divinatione libri duo libri de fato quae manserunt. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Cur igitur vos induitis in eas captiones, quas numquam explicetis? Ita enim, cum magis properant, concludere solent:

Si di sunt, est divinatio; sunt autem di; est ergo divinatio.
Multo est probabilius:
non est autem divinatio; non sunt ergo di.
Vide, quam temere committant, ut, si nulla sit divinatio, nulli sint di. Divinatio enim perspicue tollitur, deos esse retinendum est.

Atque hac extispicum divinatione sublata omnis haruspicina sublata est. Ostenta enim sequuntur et fulgura. Valet autem in fulguribus observatio diuturna, in ostentis ratio plerumque coniecturaque adhibetur.

p.210
Quid est igitur, quod observatum sit in fulgure? Caelum in sedecim partis diviserunt Etrusci. Facile id quidem fuit, quattuor, quas nos habemus, duplicare, post idem iterum facere, ut ex eo dicerent, fulmen qua ex parte venisset. Primum id quid interest? deinde quid significat? Nonne perspicuum est ex prima admiratione hominum, quod tonitrua iactusque fulminum extimuissent, credidisse ea efficere rerum omnium praepotentem Iovem? Itaque in nostris commentariis scriptum habemus:
Iove tonante, fulgurante comitia populi habere nefas.

Hoc fortasse rei publicae causa constitutum est; comitiorum enim non habendorum causas esse voluerunt. Itaque comitiorum solum vitium est fulmen, quod idem omnibus rebus optumum auspicium habemus, si sinistrum fuit. Sed de auspiciis alio loco, nunc de fulgoribus.

Quid igitur minus a physicis dici debet quam quicquam certi significari rebus incertis? Non enim te puto esse eum, qui Iovi fulmen fabricatos esse Cyclopas in Aetna putes;

nam esset mirabile, quo modo id Iuppiter totiens iaceret, cum unum haberet; nec vero fulminibus homines, quid aut faciendum esset aut cavendum, moneret. Placet enim Stoicis eos anhelitus terrae, qui frigidi sint, cum fluere coeperint, ventos esse; cum autem se in nubem induerint eiusque tenuissimam quamque partem coeperint dividere atque disrumpere idque crebrius facere et vehementius, tum et fulgores et tonitrua existere; si autem nubium conflictu ardor expressus se emiserit, id esse fulmen. Quod igitur vi naturae, nulla constantia, nullo rato tempore videmus effici, ex eo significationem rerum consequentium quaerimus? Scilicet, si ista Iuppiter significaret, tam multa frustra fulmina emitteret! Quid enim proficit, cum in medium mare fulmen iecit?

quid, cum in altissimos montis, quod plerumque fit? quid, cum in desertas solitudines? quid, cum in earum

p.211
gentium oras, in quibus haec ne observantur quidem?

At inventum est caput in Tiberi. Quasi ego artem aliquam istorum esse negem! divinationem nego. Caeli enim distributio, quam ante dixi, et certarum rerum notatio docet, unde fulmen venerit, quo concesserit; quid significet autem, nulla ratio docet. Sed urges me meis versibus:

  1. Nam pater altitonans stellanti nixus Olympo
  2. Ipse suos quondam tumulos ac templa petivit
  3. Et Capitolinis iniecit sedibus ignis.
Tum statua Nattae, tum simulacra deorum Romulusque et Remus cum altrice belua vi fulminis icti conciderunt, deque his rebus haruspicum extiterunt responsa verissuma.

Mirabile autem illud, quod eo ipso tempore, quo fieret indicium coniurationis in senatu, signum Iovis biennio post, quam erat locatum, in Capitolio conlocabatur.—Tu igitur animum induces (sic enim mecum agebas) causam istam et contra facta tua et contra scripta defendere?—Frater es; eo vereor. Verum quid tibi hic tandem nocet? resne, quae talis est, an ego, qui verum explicari volo? Itaque nihil contra dico, a te rationem totius haruspicinae peto. Sed te mirificam in latebram coniecisti; quod enim intellegeres fore ut premerere, cum ex te causas unius cuiusque divinationis exquirerem, multa verba fecisti te, cum res videres, rationem causamque non quaerere; quid fieret, non cur fieret, ad rem pertinere. Quasi ego aut fieri concederem aut esset philosophi causam,

cur quidque fieret, non quaerere! Et eo quidem loco et Prognostica nostra pronuntiabas et genera herbarum, scammoniam aristolochiamque radicem, quarum causam ignorares, vim et effectum videres. Dissimile totum; nam et prognosticorum causas persecuti sunt et Boëthus Stoicus, qui est a te nominatus, et noster etiam Posidonius, et, si causae non reperiantur istarum rerum, res tamen ipsae observari

p.212
animadvertique potuerunt. Nattae vero statua aut aera legum de caelo tacta quid habent observatum ac vetustum? Pinarii Nattae nobiles; a nobilitate igitur periculum. Hoc tam callide Iuppiter excogitavit! Romulus lactens fulmine ictus; urbi igitur periculum ostenditur, ei quam ille condidit. Quam scite per notas nos certiores facit Iuppiter! At eodem tempore signum Iovis conlocabatur, quo coniuratio indicabatur. Et tu scilicet mavis numine deorum id factum quam casu arbitrari, et redemptor, qui columnam illam de Cotta et de Torquato conduxerat faciendam, non inertia aut inopia tardior fuit, sed a deis inmortalibus ad istam horam reservatus est.

Non equidem plane despero ista esse vera, sed nescio et discere a te volo. Nam cum mihi quaedam casu viderentur sic evenire, ut praedicta essent a divinantibus, dixisti multa de casu, ut Venerium iaci posse casu quattuor talis iactis, sed quadringentis centum Venerios non posse casu consistere. Primum nescio, cur non possint, sed non pugno; abundas enim similibus. Habes et respersionem pigmentorum et rostrum suis et alia permulta. Idem Carneadem fingere dicis de capite Panisci; quasi non potuerit id evenire casu et non in omni marmore necesse sit inesse vel Praxitelia capita! Illa enim ipsa efficiuntur detractione, neque quicquam illuc adfertur a Praxitele; sed cum multa sunt detracta et ad liniamenta oris perventum est, tum intellegas illud, quod iam expolitum sit, intus fuisse.

Potest igitur tale aliquid etiam sua sponte in lapicidinis Chiorum extitisse. Sed sit hoc fictum; quid? in nubibus numquam animadvertisti leonis formam aut hippocentauri? Potest igitur, quod modo negabas, veritatem casus imitari.

Sed quoniam de extis et de fulgoribus satis est disputatum, ostenta restant, ut tota haruspicina sit pertractata. Mulae partus prolatus est a te. Res mirabilis, propterea quia non saepe fit; sed si fieri non

p.213
potuisset, facta non esset. Atque hoc contra omnia ostenta valeat, numquam, quod fieri non potuerit, esse factum; sin potuerit, non esse mirandum. Causarum enim ignoratio in re nova mirationem facit; eadem ignoratio si in rebus usitatis est, non miramur. Nam qui mulam peperisse miratur, is, quo modo equa pariat, aut omnino quae natura partum animantis faciat, ignorat. Sed quod crebro videt, non miratur, etiamsi, cur fiat, nescit; quod ante non vidit, id si evenit, ostentum esse censet. Utrum igitur cum concepit mula an cum peperit, ostentum est?

conceptio contra naturam fortasse, sed partus prope necessarius.

Sed quid plura? ortum videamus haruspicinae; sic facillume, quid habeat auctoritatis, iudicabimus. Tages quidam dicitur in agro Tarquiniensi, cum terra araretur et sulcus altius esset impressus, extitisse repente et eum adfatus esse, qui arabat. Is autem Tages, ut in libris est Etruscorum, puerili specie dicitur visus, sed senili fuisse prudentia. Eius adspectu cum obstipuisset bubulcus clamoremque maiorem cum admiratione edidisset, concursum esse factum, totamque brevi tempore in eum locum Etruriam convenisse; tum illum plura locutum multis audientibus, qui omnia verba eius exceperint litterisque mandarint; omnem autem orationem fuisse eam, qua haruspicinae disciplina contineretur; eam postea crevisse rebus novis cognoscendis et ad eadem illa principia referendis. Haec accepimus ab ipsis, haec scripta conservant, hunc fontem habent disciplinae.

Num ergo opus est ad haec refellenda Carneade? num Epicuro? estne quisquam ita desipiens, qui credat exaratum esse, deum dicam an hominem? Si deum, cur se contra naturam in terram abdiderat, ut patefactus aratro lucem aspiceret? quid? idem nonne poterat deus hominibus disciplinam superiore e loco tradere? Si autem homo ille Tages fuit, quonam modo potuit terra oppressus vivere? unde porro illa potuit, quae docebat alios, ipse didicisse?

p.214
Sed ego insipientior quam illi ipsi, qui ista credunt, qui quidem contra eos tam diu disputem.

Vetus autem illud Catonis admodum scitum est, qui mirari se aiebat, quod non rideret haruspex, haruspicem cum vidisset.

Quota enim quaeque res evenit praedicta ab istis? aut, si evenit quippiam, quid adferri potest, cur non casu id evenerit? Rex Prusias, cum Hannibali apud eum exsulanti depugnari placeret, negabat se audere, quod exta prohiberent.

Ain tu?
inquit,
carunculae vitulinae mavis quam imperatori veteri credere?
Quid? ipse Caesar cum a summo haruspice moneretur, ne in Africam ante brumam transmitteret, nonne transmisit? quod ni fecisset, uno in loco omnes adversariorum copiae convenissent. Quid ego haruspicum responsa commemorem (possum equidem innumerabilia), quae aut nullos habuerint exitus aut contrarios?

Hoc civili bello, di inmortales! quam multa luserunt! quae nobis in Graeciam Roma responsa haruspicum missa sunt! quae dicta Pompeio! etenim ille admodum extis et ostentis movebatur. Non lubet commemorare, nec vero necesse est, tibi praesertim, qui interfuisti; vides tamen omnia fere contra, ac dicta sint, evenisse. Sed haec hactenus; nunc ad ostenta veniamus.

Multa me consule a me ipso scripta recitasti, multa ante Marsicum bellum a Sisenna collecta attulisti, multa ante Lacedaemoniorum malam pugnam in Leuctricis a Callisthene commemorata dixisti; de quibus dicam equidem singulis, quoad videbitur; sed dicendum etiam est de universis. Quae est enim ista a deis profecta significatio et quasi denuntiatio calamitatum? quid autem volunt di inmortales primum ea significantes, quae sine interpretibus non possimus intellegere, deinde ea, quae cavere nequeamus? At hoc ne homines quidem probi faciunt, ut amicis inpendentis calamitates praedicant, quas illi effugere nullo modo possint, ut medici, quamquam intellegunt

p.215
saepe, tamen numquam aegris dicunt illo morbo eos esse morituros; omnis enim praedictio mali tum probatur, cum ad praedictionem cautio adiungitur.

Quid igitur aut ostenta aut eorum interpretes vel Lacedaemonios olim vel nuper nostros adiuverunt? quae si signa deorum putanda sunt, cur tam obscura fuerunt? si enim, ut intellegeremus, quid esset eventurum, aperte declarari oportebat, aut ne occulte quidem, si ea sciri nolebant.

Iam vero coniectura omnis, in qua nititur divinatio, ingeniis hominum in multas aut diversas aut etiam contrarias partis saepe diducitur. Ut enim in causis iudicialibus alia coniectura est accusatoris, alia defensoris et tamen utriusque credibilis, sic in omnibus iis rebus, quae coniectura investigari videntur, anceps reperitur oratio. Quas autem res tum natura, tum casus adfert, non numquam etiam errorem creat similitudo, magna stultitia est earum rerum deos facere effectores, causas rerum non quaerere.

Tu vates Boeotios credis Lebadiae vidisse ex gallorum gallinaceorum cantu victoriam esse Thebanorum, quia galli victi silere solerent, canere victores. Hoc igitur per gallinas Iuppiter tantae civitati signum dabat? An illae aves, nisi cum vicerunt, canere non solent? At tum canebant nec vicerant. Id enim est, inquies, ostentum. Magnum vero! quasi pisces, non galli cecinerint! Quod autem est tempus, quo illi non cantent, vel nocturnum vel diurnum? Quodsi victores alacritate et quasi laetitia ad canendum excitantur, potuit accidisse alia quoque laetitia, qua ad cantum moverentur.

Democritus quidem optumis verbis causam explicat, cur ante lucem galli canant; depulso enim de pectore et in omne corpus diviso et mitificato cibo cantus edere quiete satiatos; qui quidem

silentio noctis
, ut ait Ennius,
  1. --- favent faucíbus russis
  2. Cantú plausuque premúnt alas.
    p.216
Cum igitur hoc animal tam sit canorum sua sponte, quid in mentem venit Callistheni dicere deos gallis signum dedisse cantandi, cum id vel natura vel casus efficere potuisset?

Sanguine pluisse senatui nuntiatum est, Atratum etiam fluvium fluxisse sanguine, deorum sudasse simulacra. Num censes his nuntiis Thalen aut Anaxagoran aut quemquam physicum crediturum fuisse? nec enim sanguis nec sudor nisi e corpore. Sed et decoloratio quaedam ex aliqua contagione terrena maxume potest sanguini similis esse, et umor adlapsus extrinsecus, ut in tectoriis videmus austro, sudorem videtur imitari. Atque haec in bello plura et maiora videntur timentibus, eadem non tam animadvertuntur in pace; accedit illud etiam, quod in metu et periculo cum creduntur facilius, tum finguntur inpunius.

Nos autem ita leves atque inconsiderati sumus, ut, si mures corroserint aliquid, quorum est opus hoc unum, monstrum putemus? Ante vero Marsicum bellum quod clipeos Lanuvii, ut a te dictum est, mures rosissent, maxumum id portentum haruspices esse dixerunt; quasi vero quicquam intersit, mures diem noctem aliquid rodentes scuta an cribra corroserint! Nam si ista sequimur, quod Platonis Politian nuper apud me mures corroserunt, de re publica debui pertimescere, aut, si Epicuri de voluptate liber rosus esset, putarem annonam in macello cariorem fore.

An vero illa nos terrent, si quando aliqua portentosa aut ex pecude aut ex homine nata dicuntur? quorum omnium, ne sim longior, una ratio est. Quicquid enim oritur, qualecumque est, causam habeat a natura necesse est, ut, etiamsi praeter consuetudinem extiterit, praeter naturam tamen non possit existere. Causam igitur investigato in re nova atque admirabili, si poteris; si nullam reperies, illud tamen exploratum habeto, nihil fieri potuisse sine causa, eumque terrorem, quem tibi rei novitas attulerit, naturae

p.217
ratione depellito. Ita te nec terrae fremitus nec caeli discessus nec lapideus aut sanguineus imber nec traiectio stellae nec faces visae terrebunt.