De Divinatione

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tullii Ciceronis De divinatione libri duo libri de fato quae manserunt. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Vetus opinio est iam usque ab heroicis ducta temporibus, eaque et populi Romani et omnium gentium firmata consensu, versari quandam inter homines divinationem, quam Graeci mantikh/n appellant, id est praesensionem et scientiam rerum futurarum. Magnifica quaedam res et salutaris, si modo est ulla, quaque proxime ad deorum vim natura mortalis possit accedere. Itaque ut alia nos melius multa quam Graeci, sic huic praestantissimae rei nomen nostri a divis, Graeci, ut Plato interpretatur, a furore duxerunt.

Gentem quidem nullam video neque tam humanam

p.145
atque doctam neque tam inmanem tamque barbaram, quae non significari futura et a quibusdam intellegi praedicique posse censeat. Principio Assyrii, ut ab ultumis auctoritatem repetam, propter planitiam magnitudinemque regionum, quas incolebant, cum caelum ex omni parte patens atque apertum intuerentur, traiectiones motusque stellarum observitaverunt, quibus notatis, quid cuique significaretur, memoriae prodiderunt. Qua in natione Chaldaei non ex artis, sed ex gentis vocabulo nominati diuturna observatione siderum scientiam putantur effecisse, ut praedici posset, quid cuique eventurum et quo quisque fato natus esset. Eandem artem etiam Aegyptii longinquitate temporum innumerabilibus paene saeculis consecuti putantur. Cilicum autem et Pisidarum gens et his finituma Pamphylia, quibus nationibus praefuimus ipsi, volatibus avium cantibusque ut certissimis signis declarari res futuras putant.

Quam vero Graecia coloniam misit in Aeoliam, Ioniam, Asiam, Siciliam, Italiam sine Pythio aut Dodonaeo aut Hammonis oraculo? aut quod bellum susceptum ab ea sine consilio deorum est? Nec unum genus est divinationis publice privatimque celebratum. Nam, ut omittam ceteros populos, noster quam multa genera conplexus est! Principio huius urbis parens Romulus non solum auspicato urbem condidisse, sed ipse etiam optumus augur fuisse traditur. Deinde auguribus et reliqui reges usi, et exactis regibus nihil publice sine auspiciis nec domi nec militiae gerebatur. Cumque magna vis videretur esse et inpetriendis consulendisque rebus et monstris interpretandis ac procurandis in haruspicum disciplina, omnem hanc ex Etruria scientiam adhibebant, ne genus esset ullum divinationis, quod neglectum ab iis videretur.

Et cum duobus modis animi sine ratione et scientia motu ipsi suo soluto et libero incitarentur, uno furente, altero somniante, furoris divinationem Sibyllinis maxime versibus contineri arbitrati eorum

p.146
decem interpretes delectos e civitate esse voluerunt. Ex quo genere saepe hariolorum etiam et vatum furibundas praedictiones, ut Octaviano bello Cornelii Culleoli, audiendas putaverunt. Nec vero somnia graviora, si quae ad rem publicam pertinere visa sunt, a summo consilio neglecta sunt. Quin etiam memoria nostra templum Iunonis Sospitae L. Iulius, qui cum P. Rutilio consul fuit, de senatus sententia refecit ex Caeciliae, Baliarici filiae, somnio.

Atque haec, ut ego arbitror, veteres rerum magis eventis moniti quam ratione docti probaverunt. Philosophorum vero exquisita quaedam argumenta, cur esset vera divinatio, collecta sunt; e quibus, ut de antiquissumis loquar, Colophonius Xenophanes unus, qui deos esse diceret, divinationem funditus sustulit; reliqui vero omnes praeter Epicurum balbutientem de natura deorum divinationem probaverunt, sed non uno modo. Nam cum Socrates omnesque Socratici Zenoque et ii, qui ab eo essent profecti, manerent in antiquorum philosophorum sententia vetere Academia et Peripateticis consentientibus, cumque huic rei magnam auctoritatem Pythagoras iam ante tribuisset, qui etiam ipse augur vellet esse, plurumisque locis gravis auctor Democritus praesensionem rerum futurarum conprobaret, Dicaearchus Peripateticus cetera divinationis genera sustulit, somniorum et furoris reliquit, Cratippusque, familiaris noster, quem ego parem summis Peripateticis iudico, isdem rebus fidem tribuit, reliqua divinationis genera reiecit.

Sed cum Stoici omnia fere illa defenderent, quod et Zeno in suis commentariis quasi semina quaedam sparsisset et ea Cleanthes paulo uberiora fecisset, accessit acerrumo vir ingenio, Chrysippus, qui totam de divinatione duobus libris explicavit sententiam, uno praeterea de oraclis, uno de somniis; quem subsequens unum librum Babylonius Diogenes edidit, eius auditor, duo Antipater, quinque noster Posidonius. Sed a Stoicis vel

p.147
princeps eius disciplinae, Posidonii doctor, discipulus Antipatri, degeneravit, Panaetius, nec tamen ausus est negare vim esse divinandi, sed dubitare se dixit. Quod illi in aliqua re invitissumis Stoicis Stoico facere licuit, id nos ut in reliquis rebus faciamus, a Stoicis non concedetur? praesertim cum id, de quo Panaetio non liquet, reliquis eiusdem disciplinae solis luce videatur clarius.

Sed haec quidem laus Academiae praestantissumi philosophi iudicio et testimonio conprobata est. Etenim nobismet ipsis quaerentibus, quid sit de divinatione iudicandum, quod a Carneade multa acute et copiose contra Stoicos disputata sint, verentibusque, ne temere vel falsae rei vel non satis cognitae adsentiamur, faciendum videtur, ut diligenter etiam atque etiam argumenta cum argumentis comparemus, ut fecimus in iis tribus libris, quos de natura deorum scripsimus. Nam cum omnibus in rebus temeritas in adsentiendo errorque turpis est, tum in eo loco maxime, in quo iudicandum est, quantum auspiciis rebusque divinis religionique tribuamus; est enim periculum, ne aut neglectis iis impia fraude aut susceptis anili superstitione obligemur.

Quibus de rebus et alias saepe et paulo accuratius nuper, cum essem cum Q. fratre in Tusculano, disputatum est. Nam cum ambulandi causa in Lyceum venissemus (id enim superiori gymnasio nomen est), Perlegi, ille inquit, tuum paulo ante tertium de natura deorum, in quo disputatio Cottae quamquam labefactavit sententiam meam, non funditus tamen sustulit. Optime vero, inquam; etenim ipse Cotta sic disputat, ut Stoicorum magis argumenta confutet quam hominum deleat religionem. Tum Quintus: Dicitur quidem istuc, inquit, a Cotta, et vero saepius, credo, ne communia iura migrare videatur; sed studio contra Stoicos disserendi deos mihi videtur funditus tollere.

Eius rationi non sane desidero quid respondeam; satis enim defensa religio est in secundo libro a Lucilio, cuius

p.148
disputatio tibi ipsi, ut in extremo tertio scribis, ad veritatem est visa propensior. Sed, quod praetermissum est in illis libris (credo, quia commodius arbitratus es separatim id quaeri deque eo disseri), id est de divinatione, quae est earum rerum, quae fortuitae putantur, praedictio atque praesensio, id, si placet, videamus quam habeat vim et quale sit. Ego enim sic existimo, si sint ea genera divinandi vera, de quibus accepimus quaeque colimus, esse deos, vicissimque, si di sint, esse qui divinent.

Arcem tu quidem Stoicorum, inquam, Quinte, defendis, siquidem ista sic reciprocantur, ut et, si divinatio sit, di sint et, si di sint, sit divinatio. Quorum neutrum tam facile, quam tu arbitraris, conceditur. Nam et natura significari futura sine deo possunt et, ut sint di, potest fieri, ut nulla ab iis divinatio generi humano tributa sit. Atque ille: Mihi vero, inquit, satis est argumenti et esse deos et eos consulere rebus humanis, quod esse clara et perspicua divinationis genera iudico. De quibus quid ipse sentiam, si placet, exponam, ita tamen, si vacas animo neque habes aliquid, quod huic sermoni praevertendum putes.

Ego vero, inquam, philosophiae, Quinte, semper vaco; hoc autem tempore, cum sit nihil aliud, quod lubenter agere possim, multo magis aveo audire, de divinatione quid sentias.

Nihil, inquit, equidem novi, nec quod praeter ceteros ipse sentiam; nam cum antiquissimam sententiam, tum omnium populorum et gentium consensu conprobatam sequor. Duo sunt enim divinandi genera, quorum alterum artis est, alterum naturae.

Quae est autem gens aut quae civitas, quae non aut extispicum aut monstra aut fulgora interpretantium aut augurum aut astrologorum aut sortium (ea enim fere artis sunt) aut somniorum aut vaticinationum (haec enim duo naturalia putantur) praedictione moveatur? Quarum quidem rerum eventa magis arbitror quam causas quaeri oportere. Est enim vis et natura quaedam,

p.149
quae tum observatis longo tempore significationibus, tum aliquo instinctu inflatuque divino futura praenuntiat. Quare omittat urguere Carneades, quod faciebat etiam Panaetius requirens, Iuppiterne cornicem a laeva, corvum ab dextera canere iussisset. Observata sunt haec tempore inmenso et in significatione eventis animadversa et notata. Nihil est autem, quod non longinquitas temporum excipiente memoria prodendisque monumentis efficere atque adsequi possit.

Mirari licet, quae sint animadversa a medicis herbarum genera, quae radicum ad morsus bestiarum, ad oculorum morbos, ad vulnera, quorum vim atque naturam ratio numquam explicavit, utilitate et ars est et inventor probatus. Age ea, quae quamquam ex alio genere sunt, tamen divinationi sunt similiora, videamus:

  1. Atque etiam ventos praemonstrat saepe futuros
  2. Inflatum mare, cum subito penitusque tumescit,
  3. Saxaque cana salis niveo spumata liquore
  4. Tristificas certant Neptuno reddere voces,
  5. Aut densus stridor cum celso e vertice montis
  6. Ortus adaugescit scopulorum saepe repulsus.
Atque his rerum praesensionibus Prognostica tua referta sunt. Quis igitur elicere causas praesensionum potest? etsi video Boe+thum Stoicum esse conatum, qui hactenus aliquid egit, ut earum rationem rerum explicaret, quae in mari caelove fierent.

Illa vero cur eveniant, quis probabiliter dixerit?

  1. Cana fulix itidem fugiens e gurgite ponti
  2. Nuntiat horribilis clamans instare procellas
  3. Haud modicos tremulo fundens e gutture cantus.
    p.150
  4. Saepe etiam pertriste canit de pectore carmen
  5. Et matutinis acredula vocibus instat,
  6. Vocibus instat et adsiduas iacit ore querellas,
  7. Cum primum gelidos rores aurora remittit.
  8. Fuscaque non numquam cursans per litora cornix
  9. Demersit caput et fluctum cervice recepit.

Videmus haec signa numquam fere mentientia nec tamen, cur ita fiat, videmus.

  1. Vos quoque signa videtis, aquai dulcis alumnae,
  2. Cum clamore paratis inanis fundere voces
  3. Absurdoque sono fontis et stagna cietis.
Quis est, qui ranunculos hoc videre suspicari possit? sed inest in ranunculis vis et natura quaedam significans aliquid per se ipsa satis certa, cognitioni autem hominum obscurior.
  1. Mollipedesque boves spectantes lumina caeli
  2. Naribus umiferum duxere ex ae+re sucum.
Non quaero, cur, quoniam, quid eveniat, intellego.
  1. Iam vero semper viridis semperque gravata
  2. Lentiscus triplici solita grandescere fetu
  3. Ter fruges fundens tria tempora monstrat arandi.
Ne hoc quidem quaero, cur haec arbor una ter floreat aut cur arandi maturitatem ad signum floris accommodet;

hoc sum contentus, quod, etiamsi, cur quidque fiat, ignorem, quid fiat, intellego. Pro omni igitur divinatione idem, quod pro rebus iis, quas commemoravi, respondebo. Quid scammoneae radix ad purgandum, quid aristolochia ad morsus serpentium possit, quae nomen ex inventore repperit, rem ipsam inventor ex somnio, video, quod satis est; cur possit, nescio. Sic ventorum et imbrium signa, quae dixi,

p.151
rationem quam habeant, non satis perspicio; vim et eventum agnosco, scio, adprobo. Similiter, quid fissum in extis, quid fibra valeat, accipio; quae causa sit, nescio. Atque horum quidem plena vita est; extis enim omnes fere utuntur. Quid? de fulgurum vi dubitare num possumus? Nonne cum multa alia mirabilia, tum illud in primis: Cum Summanus in fastigio Iovis optumi maxumi, qui tum erat fictilis, e caelo ictus esset nec usquam eius simulacri caput inveniretur, haruspices in Tiberim id depulsum esse dixerunt, idque inventum est eo loco, qui est ab haruspicibus demonstratus.

Sed quo potius utar aut auctore aut teste quam te? cuius edidici etiam versus, et lubenter quidem, quos in secundo de consulatu Urania Musa pronuntiat:

  1. Principio aetherio flammatus Iuppiter igni
  2. Vertitur et totum conlustrat lumine mundum
  3. Menteque divina caelum terrasque petessit,
  4. Quae penitus sensus hominum vitasque retentat
  5. Aetheris aeterni saepta atque inclusa cavernis.
  6. Et, si stellarum motus cursusque vagantis
  7. Nosse velis, quae sint signorum in sede locatae,
  8. Quae verbo et falsis Graiorum vocibus erant,
  9. Re vera certo lapsu spatioque feruntur,
  10. Omnia iam cernes divina mente notata.

  1. Nam primum astrorum volucris te consule motus
  2. Concursusque gravis stellarum ardore micantis
  3. Tu quoque, cum tumulos Albano in monte nivalis
  4. Lustrasti et laeto mactasti lacte Latinas,
  5. Vidisti et claro tremulos ardore cometas,
    p.152
  6. Multaque misceri nocturna strage putasti,
  7. Quod ferme dirum in tempus cecidere Latinae,
  8. Cum claram speciem concreto lumine luna
  9. Abdidit et subito stellanti nocte perempta est.
  10. Quid vero Phoebi fax, tristis nuntia belli,
  11. Quae magnum ad columen flammato ardore volabat,
  12. Praecipitis caeli partis obitusque petessens?
  13. Aut cum terribili perculsus fulmine civis
  14. Luce serenanti vitalia lumina liquit?
  15. Aut cum se gravido tremefecit corpore tellus?
  16. Iam vero variae nocturno tempore visae
  17. Terribiles formae bellum motusque monebant,
  18. Multaque per terras vates oracla furenti
  19. Pectore fundebant tristis minitantia casus,

  1. Atque ea, quae lapsu tandem cecidere vetusto,
  2. Haec fore perpetuis signis clarisque frequentans
  3. Ipse deum genitor caelo terrisque canebat.
  4. Nunc ea, Torquato quae quondam et consule Cotta
  5. Lydius ediderat Tyrrhenae gentis haruspex,
  6. Omnia fixa tuus glomerans determinat annus.
  7. Nam pater altitonans stellanti nixus Olympo
  8. Ipse suos quondam tumulos ac templa petivit
  9. Et Capitolinis iniecit sedibus ignis.
  10. Tum species ex aere vetus venerataque Nattae
  11. Concidit, elapsaeque vetusto numine leges,
  12. Et divom simulacra peremit fulminis ardor.
  1. Hic silvestris erat Romani nominis altrix,
  2. Martia, quae parvos Mavortis semine natos
  3. Uberibus gravidis vitali rore rigabat;
  4. Quae tum cum pueris flammato fulminis ictu
  5. Concidit atque avolsa pedum vestigia liquit.
    p.153
  6. Tum quis non artis scripta ac monumenta volutans
  7. Voces tristificas chartis promebat Etruscis?
  8. Omnes civilem generosa a stirpe profectam
  9. Vitare ingentem cladem pestemque monebant
  10. Vel legum exitium constanti voce ferebant
  11. Templa deumque adeo flammis urbemque iubebant
  12. Eripere et stragem horribilem caedemque vereri;
  13. Atque haec fixa gravi fato ac fundata teneri,
  14. Ni prius excelsum ad columen formata decore
  15. Sancta Iovis species claros spectaret in ortus.
  16. Tum fore ut occultos populus sanctusque senatus
  17. Cernere conatus posset, si solis ad ortum
  18. Conversa inde patrum sedes populique videret.