De Senectute

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Cicero, Marcus Tullius. De senectute; De amicitia; De divinatione. Falconer, W. A., editor. Cambridge, MA. Harvard University Press. London. William Heinemann Ltd. 1923.

apex est autem senectutis auctoritas. quanta fuit in L. Caecilio Metello, quanta in A. Atilio Calatino! in quem illud elogium:

  1. hunc unum plurimae consentiunt gentes
  2. populi primarium fuisse virum.
notum est totum carmen[*](totum carmen LBV; other MSS. omit totum.) incisum in sepulcro. iure igitur gravis, cuius de laudibus omnium esset fama consentiens. quem virum nuper P. Crassum, pontificem maximum, quem postea M. Lepidum eodem sacerdotio praeditum vidimus! quid de Paulo aut
p.74
Africano loquar, aut, ut iam ante, de Maximo? quorum non in sententia solum, sed etiam in nutu residebat auctoritas. habet senectus, honorata praesertim, tantam auctoritatem, ut ea pluris sit quam omnes adulescentiae voluptates.

sed in omni orationemementote eam me senectutem laudare, quae fundamentis adulescentiae constituta sit. ex quo efficitur id, quod ego magno quondam cum assensu omnium dixi, miseram esse senectutem quae se oratione defenderet. non cani nec rugae repente auctoritatem arripere possunt, sed honeste acta superior actas fructus capit auctoritatis extremos.

haec enim ipsa sunt honorabilia, quae videntur levia atque communia—salutari appeti decedi assurgi deduci reduci consuli, quae et apud nos et in aliis civitatibus, ut quaeque optime morata est, ita diligentissime observantur. Lysandrum Lacedaemonium, cuius modo feci mentionem, dicere aiunt solitum Lacedaemonem esse honestissimum domicilium senectutis; nusquam enim tantum tribuitur aetati, nusquam est senectus honoratior. quin etiam memoriae proditum est, cum Athenis ludis quidam in theatrum grandis natu venisset, magno consessu locum nusquam ei datum a suis civibus, cum autem ad Lacedaemonios accessisset, qui, legati cum essent, certo in loco considerant, consurrexisse omnes illi dicuntur et senem sessum recepisse;

p.76

quibus cum a cuncto consessu plausus esset multiplex datus, dixisse ex eis quendam Atheniensis scire quae recta essent, sed facere nolle.

multa in nostro[*](nostro BS, Reid, Bennett,; vestro L2, Müller, Mommsen. ) collegio praeclara, sed hoc, de quo agimus, in primis, quod, ut quisque aetate antecedit, ita sententiae principatum tenet, neque solum honore antecedentibus, sed eis etiam, qui cum imperio sunt, maiores natu augures anteponuntur. quae sunt igitur voluptates corporis cum auctoritatis praemiis comparandae? quibus qui splendide usi sunt, ei mihi videntur fabulam aetatis peregisse nec tamquam inexercitati histriones in extremo actu corruisse.

At sunt morosi et anxii et iracundi et difficiles senes. si quaerimus, etiam avari; sed haec morum vitia sunt, non senectutis. ac morositas tamen et ea vitia, quae dixi, habent aliquid excusationis, non illius quidem iustae, sed quae probari posse videatur: contemni se putant, despici, illudi; praeterea in fragili corpore odiosa omnis offensio est; quae tamen omnia dulciora fiunt et moribus bonis et artibus, idque cum in vita tum in scaena intellegi potest ex eis fratribus qui in Adelphis sunt. quanta in altero diritas, in altero comitas! Sic se res habet: ut enim non omne vinum, sic non omnis natura vetustate coacescit. severitatem in senectute probo, sed

p.78
eam, sicut alia, modicam; acerbitatem nullo modo; avaritia vero senilis quid sibi velit, non intellego.