de Natura Deorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.

Quae cum Balbus dixisset, tum adridens Cotta

Sero
inquit
mihi Balbe praecipis quid defendam. ego enim te disputante quid contra dicerem mecum ipse meditabar, neque tam refellendi tui causa quam ea quae minus intellegebam requirendi. cum autem suo cuique iudicio sit utendum, difficile factu est me id sentire quod tu velis.

Hic Velleius

Nescis
inquit
quanta cum expectatione Cotta sim te auditurus. iucundus enim Balbo nostro sermo tuus contra Epicurum fuit; praebebo igitur ego me tibi vicissim attentum contra Stoicos auditorem. spero enim te ut soles bene paratum venire.

Tum Cotta

Sic mehercule
inquit
Vellei; neque enim mihi par ratio cum Lucilio est ac tecum fuit.

Qui tandem
inquit ille.

“Quia mihi videtur Epicurus vester de dis immortalibus non magnopere pugnare: tantum modo negare deos esse non audet, ne quid invidiae subeat aut criminis; cum vero deos nihil agere nihil curare confirmat membrisque humanis esse praeditos sed eorum membrorum usum nullum habere, ludere videtur satisque putare si dixerit esse quandam beatam naturam et aeternam.

A Balbo autem animadvertisti credo quam multa dicta sint quamque etiam si minus vera tamen apta inter se et cohaerentia. itaque cogito ut dixi non tam refellere eius orationem quam ea quae minus intellexi requirere. quare Balbe tibi permitto, responderene mihi malis de singulis rebus quaerenti ex te ea quae parum accepi an universam audire orationem meam.”

p.119

Tum Balbus:

Ego vero, si quid explanari tibi voles, respondere malo, sin me interrogare non tam intellegendi causa quam refellendi, utrum voles faciam, vel ad singula quae requires statim respondebo vel cum peroraris ad omnia.

Tum Cotta

Optime
inquit; 'quam ob rem sic agamus ut nos ipsa ducit oratio. Sed ante quam de re, pauca de me. non enim mediocriter moveor auctoritate tua Balbe orationeque ea quae me in perorando cohortabatur ut meminissem me et Cottam esse et pontificem; quod eo credo valebat, ut opiniones, quas a maioribus accepimus de dis immortalibus, sacra caerimonias religionesque defenderem. ego vero eas defendam semper semperque defendi, nec me ex ea opinione, quam a maioribus accepi de cultu deorum inmortalium, ullius umquam oratio aut docti aut indocti movebit. sed cum de religione agitur, Ti. Coruncanium P. Scipionem P. Scaevolam pontifices maximos, non Zenonem aut Cleanthen aut Chrysippum sequor, habeoque C. Laelium augurem eundemque sapientem quem potius audiam dicentem de religione in illa oratione nobili quam quemquam principem Stoicorum. cumque omnis populi Romani religio in sacra et in auspicia divisa sit, tertium adiunctum sit si quid praedictionis causa ex portentis et monstris Sibyllae interpretes haruspicesve monuerunt, harum ego religionum nullam umquam contemnendam putavi mihique ita persuasi, Romulum auspiciis Numam sacris constitutis fundamenta iecisse nostrae civitatis, quae numquam profecto sine summa placatione deorum inmortalium tanta esse potuisset.

Habes Balbe quid Cotta quid pontifex sentiat; fac nunc ego intellegam

p.120
tu quid sentias; a te enim philosopho rationem accipere debeo religionis, maioribus autem nostris etiam nulla ratione reddita credere.'

Tum Balbus

Quam igitur a me rationem
inquit
Cotta desideras?

Et ille

Quadripertita
inquit
fuit divisio tua, primum ut velles docere deos esse, deinde quales essent, tum ab is mundum regi, postremo consulere eos rebus humanis. haec, si recte memini, partitio fuit.

Rectissume
inquit Balbus;
sed expecto quid requiras.

Tum Cotta

Primum quidque videamus
inquit
et si id est primum, quod inter omnis nisi admodum impios convenit, mihi quidem ex animo exuri non potest, esse deos, id tamen ipsum, quod mihi persuasum est auctoritate maiorum, cur ita sit nihil tu me doces.

Quid est
inquit Balbus,
si tibi persuasum est, cur a me velis discere?

Tum Cotta

Quia sic adgredior
inquit
ad hanc disputationem, quasi nihil umquam audierim de dis immortalibus nihil cogitaverim; rudem me et integrum discipulum accipe et ea quae requiro doce.

Dic igitur
inquit
quid requiras
.

Egone, primum illud, cur, quom perspicuum in istam partem ne egere quidem oratione dixisses, quod esset perspicuum et inter omnis constaret deos esse, de eo ipso tam multa dixeris.

Quia te quoque
inquit
animadverti Cotta saepe cum in foro diceres quam plurimis posses argumentis onerare iudicem, si modo eam facultatem tibi daret causa. atque hoc idem et philosophi faciunt et ego ut
p.121
potui feci. tu autem quod quaeris similiter facis ac si me roges cur te duobus contuear oculis et non altero coniveam, cum idem uno adsequi possim.

Tum Cotta

Quam simile istud sit
inquit “tu videris.