de Natura Deorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.

Sic enim dicebas, speciem dei percipi cogitatione non sensu, nec esse in ea ullam soliditatem, neque eandem ad numerum permanere, eamque esse eius visionem ut similitudine et transitione cernatur neque deficiat umquam ex infinitis corporibus similium accessio, ex eoque fieri ut in haec intenta mens nostra beatam illam naturam et sempiternam putet. hoc, per ipsos deos de quibus loquimur, quale tandem est? nam si tantum modo ad cogitationem valent nec habent ullam soliditatem nec eminentiam, quid interest utrum de hippocentauro an de deo cogitemus; omnem enim talem conformationem animi ceteri philosophi motum inanem vocant, vos autem adventum in animos et introitum imaginum dicitis.

ut igitur, Ti. Gracchum cum videor

p.42
contionantem in Capitolio videre de M. Octavio deferentem sitellam, tum eum motum animi dico esse inanem, tu autem et Gracchi et Octavi imagines remanere, quae in Capitolium cum pervenerint tum ad animum meum referantur—hoc idem fieri in deo, cuius crebra facie pellantur animi, ex quo esse beati atque aeterni intellegantur.

Fac imagines esse quibus pulsentur animi: species dumtaxat obicitur quaedam; num etiam cur ea beata sit cur aeterna?

Quae autem istae imagines vestrae aut unde? a Democrito omnino haec licentia; sed et ille reprehensus a multis est, nec vos exitum reperitis, totaque res vacillat et claudicat. nam quid est quod minus probari possit, omnium in me incidere imagines, Homeri Archilochi Romuli Numae Pythagorae Platonis—nec ea forma qua illi fuerunt: quo modo illi ergo? et quorum imagines: Orpheum poetam docet Aristoteles numquam fuisse, et hoc Orphicum carmen Pythagorei ferunt cuiusdam fuisse Cerconis; at Orpheus, id est imago eius ut vos vultis, in animum meum saepe incurrit.

Quid quod eiusdem hominis in meum aliae aliae in tuum; quid quod earum rerum quae numquam omnino fuerunt neque esse potuerunt, ut Scyllae ut Chimaerae; quid quod hominum locorum urbium earum quas numquam vidimus; quid quod simul ac mihi collibitum est praesto est imago; quid quod etiam ad dormientem veniunt invocatae. tota res Vellei nugatoria est. Vos autem non modo oculis imagines sed etiam animis inculcatis: tanta est inpunitas garriendi. At quam licenter.

"Fluentium frequenter transitio fit visionum, ut e multis una

p.43
videatur." Puderet me dicere non intellegere, si vos ipsi intellegeretis qui ista defenditis. quo modo enim probas continenter imagines ferri, aut si continenter, quo modo aeterne? "Innumerabilitas" inquit "suppeditat atomorum". Num eadem ergo ista faciet ut sint omnia sempiterna? Confugis ad aequilibritatem (sic enim i)sonomi/an si placet appellemus) et ais, quoniam sit natura mortalis, inmortalem etiam esse oportere. isto modo, quoniam homines mortales sunt, sint aliqui inmortales, et quoniam nascuntur in terra, nascantur in aqua. "Et quia sunt quae interimant, sint quae conservent." Sint sane, sed ea conservent quae sunt; deos istos esse non sentio.

Omnis tamen ista rerum effigies ex individuis quo modo corporibus oritur? quae etiam si essent, quae nulla sunt, pellere sepse et agitari inter se concursu fortasse possent, formare figurare colorare animare non possent. Nullo igitur modo inmortalem deum efficitis.

Videamus nunc de beato. Sine virtute certe nullo modo; virtus autem actuosa; et deus vester nihil agens; expers virtutis igitur;

ita ne beatus quidem. Quae ergo vita? "Suppeditatio" inquis "bonorum nullo malorum interventu". Quorum tandem bonorum? voluptatum credo, nempe ad corpus pertinentium; nullam enim novistis nisi profectam a corpore et redeuntem ad corpus animi voluptatem. non arbitror te velle similem esse Epicureorum reliquorum, quos pudeat quarundam Epicuri vocum, quibus ille testatur se ne intellegere quidem

p.44
ullum bonum quod sit seiunctum a delicatis et obscenis voluptatibus; quas quidem non erubescens persequitur omnis nominatim.

quem cibum igitur aut quas potiones aut quas vocum aut florum varietates aut quos tactus quos odores adhibebis ad deos, ut eos perfundas voluptatibus? ac poetae quidem nectar ambrosiam epulas conparant et aut Iuventatem aut Ganymedem pocula ministrantem, tu autem Epicure quid facies? neque enim unde habeat ista deus tuus video nec quo modo utatur. locupletior igitur hominum natura ad beate vivendum est quam deorum, quod pluribus generibus fruitur voluptatum.

At has levioris ducis voluptates, quibus quasi titillatio (Epicuri enim hoc verbum est) adhibetur sensibus. quo usque ludis? nam etiam Philo noster ferre non poterat aspernari Epicureos mollis et delicatas voluptates. summa enim memoria pronuntiabat plurimas Epicuri sententias is ipsis verbis quibus erant scriptae. Metrodori vero, qui est Epicuri collega sapientiae, multa inpudentiora recitabat; accusat enim Timocratem fratrem suum Metrodorus, quod dubitet omnia quae ad beatam vitam pertineant ventre metiri, neque id semel dicit sed saepius. adnuere te video, nota enim tibi sunt; proferrem libros si negares. Neque nunc reprehendo quod ad voluptatem omnia referantur (alia est ea quaestio), sed doceo deos vestros esse voluptatis expertes, ita vestro iudicio ne beatos quidem. "At dolore vacant.

" Satin est id ad illam abundantem bonis vitam beatissimam? "Cogitat" inquiunt "adsidue beatum esse se; habet enim nihil aliud quod agitet in mente". Conprehende igitur animo et propone ante oculos deum nihil aliud in omni aeternitate nisi "mihi pulchre est" et "ego beatus sum" cogitantem.

p.45
Nec tamen video quo modo non vereatur iste deus beatus ne intereat, cum sine ulla intermissione pulsetur agiteturque atomorum incursione sempiterna, cumque ex ipso imagines semper afluant. Ita nec beatus est vester deus nec aeternus.

"At etiam de sanctitate de pietate adversus deos libros scripsit Epicurus." At quo modo in his loquitur: ut Ti. Coruncanium aut P. Scaevolam pontifices maximos te audire dicas, non eum qui sustulerit omnem funditus religionem nec manibus ut Xerses sed rationibus deorum inmortalium templa et aras everterit. quid est enim cur deos ab hominibus colendos dicas, cum dei non modo homines non colant sed omnino nihil curent nihil agant?

"At est eorum eximia quaedam praestansque natura, ut ea debeat ipsa per se ad se colendam elicere sapientem." An quicquam eximium potest esse in ea natura, quae sua voluptate laetans nihil nec actura sit umquam neque agat neque egerit? Quae porro pietas ei debetur a quo nihil acceperis, aut quid omnino cuius nullum meritum sit ei deberi potest? est enim pietas iustitia adversum deos; cum quibus quid potest nobis esse iuris, cum homini nulla cum deo sit communitas? Sanctitas autem est scientia colendorum deorum; qui quam ob rem colendi sint non intellego nullo nec accepto ab his nec sperato bono.

Quid est autem quod deos veneremur propter admirationem eius naturae in qua egregium nihil videmus?

Nam superstitione, quod gloriari soletis, facile est liberare, cum sustuleris omnem vim deorum. Nisi forte

p.46
Diagoram aut Theodorum, qui omnino deos esse negabant, censes superstitiosos esse potuisse; ego ne Protagoram quidem, cui neutrum licuerit, nec esse deos nec non esse. horum enim sententiae omnium non modo superstitionem tollunt, in qua inest timor inanis deorum, sed etiam religionem, quae deorum cultu pio continetur.

Quid i qui dixerunt totam de dis inmortalibus opinionem fictam esse ab hominibus sapientibus rei publicae causa, ut quos ratio non posset eos ad officium religio duceret, nonne omnem religionem funditus sustulerunt? Quid Prodicus Cius, qui ea quae prodessent hominum vitae deorum in numero habita esse dixit, quam tandem religionem reliquit?

Quid qui aut fortis aut claros aut potentis viros tradunt post mortem ad deos pervenisse, eosque esse ipsos quos nos colere precari venerarique soleamus, nonne expertes sunt religionum omnium? quae ratio maxime tractata ab Euhemero est, quem noster et interpretatus est et secutus praeter ceteros Ennius; ab Euhemero autem et mortes et sepulturae demonstrantur deorum; utrum igitur hic confirmasse videtur religionem an penitus totam sustulisse? Omitto Eleusinem sanctam illam et augustam, "ubi initiantur gentes orarum ultimae", praetereo Samothraciam eaque quae Lemni "nocturno aditu occulta coluntur silvestribus saepibus densa"; quibus explicatis ad rationemque revocatis rerum magis natura cognoscitur quam deorum.

Mihi quidem etiam Democritus vir magnus in primis, cuius fontibus Epicurus hortulos suos inrigavit,

p.47
nutare videtur in natura deorum. tum enim censet imagines divinitate praeditas inesse in universitate rerum, tum principia mentis quae sunt in eodem universo deos esse dicit, tum animantes imagines quae vel prodesse nobis solent vel nocere, tum ingentes quasdam imagines tantasque ut universum mundum conplectantur extrinsecus. quae quidem omnia sunt patria Democriti quam Democrito digniora; quis enim istas imagines conprehendere animo potest, quis admirari, quis aut cultu aut religione dignas iudicare?

Epicurus vero ex animis hominum extraxit radicitus religionem, cum dis inmortalibus et opem et gratiam sustulit. cum enim optimam et praestantissumam naturam dei dicat esse, negat idem esse in deo gratiam: tollit id quod maxime proprium est optimae praestantissimaeque naturae. quid enim melius aut quid praestantius bonitate et beneficentia; qua cum carere deum vultis, neminem deo nec deum nec hominem carum, neminem ab eo amari neminem diligi vultis: ita fit ut non modo homines a deis sed ipsi dei inter se ab aliis alii neglegantur. Quanto Stoici melius, qui a vobis reprehenduntur: censent autem sapientes sapientibus etiam ignotis esse amicos; nihil est enim virtute amabilius, quam qui adeptus erit ubicumque erit gentium a nobis diligetur.

Vos autem quid mali datis, cum in inbecillitate gratificationem et benivolentiam ponitis. ut enim omittam vim et naturam deorum, ne homines quidem censetis, nisi inbecilli essent, futuros beneficos et benignos fuisse? nulla est caritas naturalis inter bonos? carum ipsum verbum est amoris, ex quo amicitiae nomen est ductum; quam si ad fructum nostrum referemus,

p.48
non ad illius commoda quem diligemus, non erit ista amicitia sed mercatura quaedam utilitatum suarum. prata et arva et pecudum greges diliguntur isto modo, quod fructus ex is capiuntur, hominum caritas et amicitia gratuita est; quanto igitur magis deorum, qui nulla re egentes et inter se diligunt et hominibus consulunt. Quod ni ita sit, quid veneramur quid precamur deos, cur sacris pontifices cur auspiciis augures praesunt, quid optamus a deis inmortalibus quid vovemus? "At etiam liber est Epicuri de sanctitate."

Ludimur ab homine non tam faceto quam ad scribendi licentiam libero. quae enim potest esse sanctitas si dii humana non curant, quae autem animans natura nihil curans? Verius est igitur nimirum illud quod familiaris omnium nostrum Posidonius disseruit in libro quinto de natura deorum, nullos esse deos Epicuro videri, quaeque is de deis inmortalibus dixerit invidiae detestandae gratia dixisse; neque enim tam desipiens fuisset ut homunculi similem deum fingeret, liniamentis dumtaxat extremis non habitu solido, membris hominis praeditum omnibus usu membrorum ne minimo quidem, exilem quendam atque perlucidum, nihil cuiquam tribuentem nihil gratificantem, omnino nihil curantem nihil agentem. quae natura primum nulla esse potest, idque videns Epicurus re tollit oratione relinquit deos;

deinde si maxime talis est deus ut nulla gratia nulla hominum caritate teneatur, valeat—quid enim dicam "propitius sit"; esse enim propitius potest nemini, quoniam ut dicitis omnis in inbecillitate est et gratia et caritas.'”