Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
Theodorus[*](sq. Val. Max. 6,2 ext. 3) Lysimacho mortem minitanti
magnum veroinquit
effecisti, si cantharidis[*](cantaridi sumi c. V cantaridis F) vim consecutus es, Paulus Persi[*](Persi XF Persae s ) deprecanti, ne in triumpho duceretur,
in tua id quidem potestate est.multa primo die,[*](primo die FVrec et b s primordie X) cum de ipsa morte quaereremus, non pauca etiam postero, cum ageretur de dolore, sunt dicta de morte, quae qui recordetur, haud[*](haud aut F) sane periculum est ne non mortem aut optandam aut certe[*](certa K1 ) non timendam putet. mihi quidem in vita servanda videtur illa lex, quae in Graecorum conviviis optinetur:[*](obtin. F)
aut bibatinquit
aut abeat.[*](habeat G1V) et recte. aut enim fruatur aliquis pariter cum aliis voluptate potandi aut, ne sobrius in violentiam[*](violentiam R (R2)) vinolentorum incidat, ante discedat.[*](discedat FsR2Vb decedat KH dicebat GR1V) sic iniurias fortunae, quas ferre nequeas, defugiendo relinquas. Haec eadem, quae Epicurus, totidem verbis dicit Hieronymus.
Quodsi is philosophis,[*](his philosophis XF ii (vel hi) philosophi corr. sVb vulgo; sed anacoluthon (C. pergere volebat: semper beatus videtur sapiens cf. p. 418,23) tolerari potest, si v. 458,3 si i (et X id ut vid. F ei We.) scribitur. ) quorum ea sententia est, ut virtus per se ipsa nihil valeat, omneque,[*](omnesque XF ut v. omneque s ) quod honestum
quorum controversiam solebat tamquam honorarius arbiter iudicare Carneades. nam cum, quaecumque[*](nam quaecumque..mque cum V (initium non dispicitur)) bona Peripateticis, eadem Stoicis commoda viderentur neque tamen Peripatetici plus tribuerent divitiis bonae valetudini ceteris rebus generis eiusdem quam Stoici, cum ea re, non verbis ponderarentur, causam esse dissidendi[*](dissidendi s desiderandi X) negabat. quare hunc locum ceterarum disciplinarum philosophi quem ad modum optinere possint, ipsi viderint; mihi tamen gratum est, quod de sapientium[*](sapientiam G1 (corr. 1) V) perpetua[*](pertua R1 ) bene[*](bene bona V) vivendi facultate dignum quiddam[*](quiddam sVb quidam X) philosophorum voce profitentur.