Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
at id erat deis[*](dehis X (deis V)) omnibus curandum, quem ad modum hic frueretur voluptate amatoria!
heu me infelicem!—nihil verius. probe et ille:
sanusne es,[*](sanun es Wo. ) qui temere lamentare?sic[*](sic hic Mdv. (at cf. ita div. 2, 82)) insanus videtur etiam suis. at[*](at ad KR effecit KRG (tragoediasfeffecit) Vrec (affecit V1) efficit s ) quas tragoedias efficit!
mundum totum se ad amorem suum sublevandum conversurum putat, Venerem unam excludit ut iniquam:
nam quid[*](quid add. Kc ) ego te appellem, Venus?eam prae lubidine[*](lib. V) negat curare quicquam: quasi vero ipse non propter lubidinem[*](lib. V) tanta flagitia et faciat et dicat.
—sic igitur adfecto haec adhibenda curatio est, ut et illud quod cupiat ostendatur[*](ostendat s ostendatur Dav. ostendas Bouhier ) quam leve, quam contemnendum, quam nihili[*](nihil V) sit omnino, quam facile vel aliunde[*](vel aliunde bis K1 velaliende G (i in r. et u?)) vel alio modo perfici vel omnino neglegi
etiam novo quidam amore veterem amorem[*](Hier. epist. 125, 14) tamquam clavo[*](clavo clava V) clavum eiciendum putant; maxume autem admonendus[*](idmonendus V3 ) est, quantus sit furor amoris.[*](add. Bai.) omnibus enim ex animi perturbationibus est profecto nulla vehementior, ut, si iam ipsa illa accusare[*](accuss. K) nolis, stupra dico et corruptelas et adulteria, incesta denique, quorum omnium accusabilis[*](accuss. K) est turpitudo,—sed ut haec omittas,[*](omittas ex comitas V3 ) perturbatio ipsa mentis in amore foeda per se est.
nam ut illa praeteream, quae sunt furoris,[*](futuris K1 furoris ) haec ipsa per sese[*](sese V (exp. 3)) quam habent levitatem, quae videntur esse mediocria,
haec inconstantia mutabilitasque mentis quem non ipsa pravitate deterreat? est etiam[*](etiam Man. enim) illud, quod in omni perturbatione dicitur, demonstrandum, nullam esse nisi opinabilem, nisi iudicio susceptam, nisi voluntariam. etenim si naturalis amor esset,[*](amor esset ex amorem et Kc ) et amarent omnes et semper amarent et idem amarent,[*](et idem amarent om. H) neque alium pudor, alium cogitatio, alium satietas deterreret.[*](etenim ... 26 deterreret H) [*](deterret G1 )
Ira vero, quae[*](quae-ae in r. V2 ) quam diu perturbat animum, dubitationem insaniae non habet, cuius inpulsu[*](imp. KR) existit etiam inter fratres tale iurgium: