Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Tractatum[*](tractum GV1 ) est autem a nobis id genus aegritudinis, quod unum est omnium maxumum, ut eo sublato reliquorum remedia ne magnopere quaerenda arbitraremur. sunt enim certa, quae de paupertate certa, quae de vita inhonorata et ingloria dici soleant; separatim certae scholae sunt de exilio, de interitu patriae, de servitute, de debilitate,[*](dibilitate R1V1 ) de caecitate, de omni casu, in quo nomen poni solet calamitatis.[*](calamitatis tatis Vc in r. ) haec Graeci in singulas scholas et in singulos libros dispertiunt; opus enim quaerunt (quamquam plenae disputationes[*](planae disputationis W corr. Turn. delectationis summae. Tamen V (mae T atque ultima hasta litterae m antecedentis in r. 2)) delectationis sunt);

et tamen, ut medici[*](utimedici K (er. n)) toto corpore curando minimae etiam parti, si condoluit, medentur, sic philosophia cum universam aegritudinem sustulit, sustulit [*](aegritudinem sustulit tamen si X (sustullit G1V1 condoluit tamen si K1 medenturaegr. sustulit add. c) corr. Keil, Quaest. Tull. p. XVIII ) etiam, si quis error alicunde[*](alicunde Ern. aliunde) extitit, si paupertas momordit, si ignominia pupugit,[*](pupigit G1R1V1 ) si quid tenebrarum obfudit exilium,[*](exsilium GV1 ) aut eorum quae[*](quaeque (quaeque G) modo X corr. s ) modo dixi si quid[*](si quid sicut K) extitit. etsi singularum rerum sunt propriae consolationes,

p.359
de quibus audies tu quidem, cum voles. sed ad eundem fontem revertendum est, aegritudinem omnem procul abesse a sapiente, quod inanis sit, quod frustra suscipiatur, quod non natura exoriatur, sed iudicio, sed opinione, sed quadam invitatione ad dolendum, cum id decreverimus ita fieri oportere.

Hoc detracto, quod totum est voluntarium, aegritudo erit sublata illa[*](ilia ita G1 ) maerens, morsus tamen[*](tamen tantum Bentl. sed cf. p. 323, 11 quo Cic. hic respicit ) et contractiuncula quaedam[*](contractiuncuculae quaedam (quadam G quandam V1) relinquentur W Non. (relincuntur) corr. Bentl. cf. 9 hanc et Sen. ad Marc. 7, 1 ) animi relinquetur.[*](hoc... 9 relinquentur Non. 92, 24 ) hanc dicant sane naturalem, dum aegritudinis nomen absit grave taetrum funestum, quod cum sapientia esse atque, ut ita dicam, habitare nullo modo possit. At quae[*](at quae Bentl. atque) stirpes sunt aegritudinis, quam multae, quam amarae! quae ipso[*](ipso om. V) trunco everso omnes eligendae[*](elidendae R2 ) sunt et, si necesse erit, singulis disputationibus. superest enim nobis hoc, cuicuimodi[*](cuicuimodi cuiusmodi V3 ) est, otium. sed ratio una omnium est aegritudinum, plura[*](sed plura H) nomina. nam et invidere aegritudinis est et aemulari et obtrectare et misereri et angi, lugere, maerere, aerumna adfici, lamentari, sollicitari,[*](sollicitari add. G2 ) dolere,[*](dolore V) in molestia esse, adflictari, desperare.

Haec omnia definiunt Stoici, eaque verba quae dixi singularum rerum[*](St. fr. 3, 419) sunt, non, ut videntur, easdem res significant, sed aliquid differunt; quod alio loco[*](alio loco cf. IV, 16 ) fortasse tractabimus. haec[*](hae V2 ) sunt illae fibrae stirpium, quas initio dixi, persequendae et omnes eligendae,[*](et 25 eligendae X (cf. Colum. 4, 5 Varro rust. 1, 47) eliciendae Vc ) ne umquam ulla possit existere. magnum opus et difficile, quis negat? quid

p.360
autem praeclarum non idem arduum? sed tamen id se effecturam philosophia profitetur, nos modo curationem eius recipiamus.[*](denique ratio una ... 360, 3 recipiamus H)

Verum haec quidem[*](verum quidem haec W corr. We. actenus K1R1 ) hactenus, cetera, quotienscumque voletis, et hoc loco et aliis parata vobis erunt.