Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Praeterea necesse est, qui fortis sit, eundem esse magni animi;[*](qui magni animi BK2 om. X qui autem magni animi Vc (ft. rec- tius cf. 326,11 Str. Phil. 49 p. 60)) qui magni animi sit, invictum; qui invictus sit, eum[*](eum om. H) res humanas despicere atque infra se positas arbitrari. despicere autem nemo potest eas res,[*](eas res nemo potest H) propter quas aegritudine adfici potest;[*](post potest add. nisi fortis Vc ) ex quo efficitur fortem virum aegritudine numquam adfici. omnes autem sapientes fortes: non cadit igitur in sapientem aegritudo. Et quem ad modum oculus conturbatus[*](turbatus H) non est probe adfectus ad suum munus fungendum,[*](fugendum K1V1 ) et reliquae partes totumve corpus statu cum est motum, deest officio suo et muneri,

p.325
sic conturbatus[*](siconturbatus G1K1 adxequendum V1 ) animus non est aptus ad exequendum[*](ad ex seq. G) munus suum. munus autem animi est ratione bene uti; et sapientis animus ita semper adfectus est, ut ratione optime utatur; numquam igitur est perturbatus. at[*](ad G1 (14 G1K1)) aegritudo perturbatio est animi: semper igitur ea sapiens vacabit.[*](primo iam si 325, 6 vacabit H)

Veri etiam simile illud[*](illi G1 ) est, qui sit temperans— quem Graeci sw/frona appellant eamque virtutem swfrosu/nhn vocant, quam soleo equidem tum temperantiam, tum moderationem appellare, non numquam etiam modestiam; sed haud[*](-d haut in r. K1 ) scio an recte ea virtus frugalitas appellari possit, quod angustius apud Graecos valet, qui frugi homines xrhsi/mous appellant, id est tantum modo utilis; at illud est latius; omnis enim abstinentia, omnis innocentia (quae apud Graecos usitatum nomen nullum habet, sed habere potest[*](potest om. H) a)bla/beian;[*](aBLaBEl in r. V1 ABDABelAN fere K1RG2 (in litt. evan. aut eras.) abdabeian H aBLaBElaN V1 ) nam est innocentia adfectio[*](affectio KRH) talis animi[*](sed praeteraN in r.) quae noceat nemini)—reliquas etiam[*](etiam om. H) virtutes frugalitas continet.[*](omnis abst.... 19 continet) quae nisi tanta esset, et si is angustiis, quibus plerique putant, teneretur, numquam esset L. Pisonis cognomen tanto opere laudatum.

sed quia, nec qui propter metum praesidium reliquit,[*](relinquit (-id G1) X corr. V1 aut 2 ) quod est ignaviae, nec qui propter avaritiam clam depositum[*](depositi G) non reddidit, quod est iniustitiae, nec qui propter temeritatem male rem gessit, quod est stultitiae, frugi appellari solet, eo tris virtutes, fortitudinem iustitiam prudentiam, frugalitas complexa est (etsi hoc quidem commune est virtutum; omnes[*](omnis X) enim inter se nexae

p.326
et iugatae sunt[*](hoc quidem est commu- ne ... 326, 1 sunt (sine nexae et) Non. 47, 7 )): reliqua igitur et quarta virtus sit[*](sit ut sit X sed ut exp. V2 reliqua igitur est, quarta v. ut sit, ipsa fr. Mdv. ) ipsa frugalitas. eius enim videtur esse proprium motus animi adpetentis regere et sedare semperque[*](semper quae X corr. Rc ) adversantem[*](aversantem X corr. VCR2 ) libidini moderatam in omni re servare constantiam. cui contrarium vitium nequitia dicitur.

frugalitas, ut opinor, a fruge, qua nihil melius e[*](est e We. ) terra, nequitia ab eo (etsi erit hoc fortasse durius, sed temptemus: lusisse[*](lusisse V (l m. 2?) iusisse R1 iussisse GKR2H) putemur,[*](putatos V (ato in r. 2 ut v.; voluitne putato ?) nil GRc (totum verbum del. R2)) si nihil sit) ab eo, quod nequicquam est in tali homine, ex quo idem

nihili
[*](St. fr. 3, 570 nihili V2 nihildic. G (2 litt. erasae) nihil KRV1 ) dicitur.—qui sit frugi igitur vel, si mavis, moderatus et temperans, eum necesse est esse[*](esse add. G2 ) constantem; qui autem constans, quietum; qui quietus, perturbatione omni vacuum, ergo etiam aegritudine. et sunt illa sapientis:[*](sed ... 326, 13 sapientis H) aberit igitur a sapiente aegritudo.

Itaque non inscite Heracleotes Dionysius[*](St. fr. 1, 434 dyonisius KR dioniius V) ad ea disputat, quae apud Homerum Achilles queritur hoc, ut opinor, modo:

  1. Corque meum penitus turgescit tristibus iris,[*](I 646)
  2. Cum decore atque omni me orbatum laude recordor.
num manus adfecta recte est, cum in tumore est, aut num aliud quodpiam[*](aliud quodpiam Turn. ex s aliquod (ex aliquid K1) quippiam X alia quippiam H) membrum tumidum ac turgidum non vitiose se habet?

sic igitur inflatus et tumens animus in vitio est. sapientis autem animus semper vacat vitio, numquam turgescit, numquam tumet; at irati[*](irati V e corr. iratus X cf. 23 sapientis) animus eius modi est: numquam igitur sapiens irascitur. nam si irascitur, etiam concupiscit; proprium

p.327
est enim irati cupere, a quo laesus videatur, ei quam maxumum dolorem inurere. qui autem id concupierit, eum necesse est, si id[*](si id sit G1 ) consecutus sit, magno opere[*](magnopere K H (magno opere R)) laetari. ex quo fit, ut alieno malo gaudeat; quod quoniam non cadit in sapientem, ne ut irascatur quidem cadit.[*](sapientis... 24 timet (pro tumet) 21 num ... 23 est 24 at... 327, 6 cadit (hoc ordine) H) sin[*](sin, non si (ut dicit Ha.) R) autem caderet in sapientem aegritudo, caderet etiam iracundia; qua quoniam vacat, aegritudine etiam vacabit.

Etenim si sapiens in aegritudinem[*](aegritudinem -ne G) incidere posset,[*](posset semel R1 ) posset etiam in misericordiam, posset in invidentiam (non dixi

invidiam
, quae tum[*](tum (cum G) etiam Bouh., alii aliter, Ciceronem corrigentes ) est, cum invidetur; ab invidendo autem invidentia recte dici potest, ut effugiamus[*](ut et fug. Non. ) ambiguum nomen invidiae.[*](posset (posse codd.) etiam... 12 invidiae Non. 443,15 (10 in invidiam. non dixi in invidentia 11 invidia)) quod verbum ductum[*](dictum G1K1 (cf. Isidor. 10,134)) est a nimis intuendo fortunam alterius, ut est in Melanippo:
quisnam florem[*](Acc. fr. 424 (unde aut quis mortalis fl. Non. 500, 13 num quis non mortalis fl. Ri. num quisnam poetae sit, dubium) quasnam G1 ) liberum invidit meum?
male Latine videtur, sed praeclare Accius; ut enim
videre
, sic
invidere florem
[*](flore X florē K2Rc? ) rectius quam
flori
. nos consuetudine prohibemur;

poëta ius suum tenuit et dixit audacius)—cadit igitur in eundem et misereri et invidere.[*](non cadit ... 19 invidere) nam qui dolet rebus alicuius adversis, idem alicuius etiam secundis dolet,[*](olet V add. 1 aut 2 solet GK1 (corr. 2) R1 ( dolet m. ant.)) ut Theophrastus interitum deplorans Callisthenis sodalis sui, rebus Alexandri prosperis angitur, itaque dicit Callisthenem incidisse in hominem summa potentia summaque fortuna, sed ignarum quem ad modum rebus secundis uti conveniret. atqui, quem ad modum

p.328
misericordia aegritudo est ex alterius rebus adversis, sic invidentia aegritudo est ex alterius rebus secundis. in quem igitur cadit misereri, in eundem etiam invidere;[*](atqui . . 328, 3 invidere) non[*](non nunc K1 ) cadit autem invidere in sapientem: ergo ne misereri quidem. quodsi aegre ferre[*](aegre ferre s Vrec ) [*](haec referre X) sapiens soleret, misereri etiam soleret. abest ergo a[*](a add. Vc ) sapiente aegritudo.