Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
Quamquam non sumus ignari multos studiose contra esse dicturos; quod vitare nullo modo potuimus, nisi nihil omnino scriberemus. etenim si orationes, quas nos multitudinis iudicio probari volebamus (popularis est enim illa facultas, et effectus eloquentiae est audientium adprobatio[*](app. KVc ))—sed si reperiebantur[*](repper. K) non nulli, qui nihil laudarent nisi quod se imitari posse confiderent, quemque sperandi sibi, eundem bene dicendi finem proponerent, et cum obruerentur[*](obruerentur ru in r. G1 obruentur K1 ) copia sententiarum atque verborum, ieiunitatem et famem se malle quam ubertatem et copiam dicerent, unde erat exortum[*](exortus GK exortus R1V1 ˜ supra u posuit R1?V2 ) genus Atticorum is ipsis, qui id[*](quid G1? ) sequi se profitebantur, ignotum, qui iam conticuerunt paene ab ipso foro inrisi:
quid futurum putamus, cum adiutore populo, quo utebamur[*](utebamur ex -ntur G1 ) antea, nunc minime nos uti posse videamus? est enim philosophia paucis contenta iudicibus, multitudinem consulto ipsa fugiens[*](est philosophia ... 21 fugiens Lact. inst. 3, 25,2 ) eique ipsi et suspecta et invisa, ut, vel si quis universam velit vituperare, secundo id populo facere possit, vel si in[*](in V3 in r. ) eam quam nos maxime sequimur conetur invadere, magna habere possit auxilia e[*](e add. V2 s om. X a s ) reliquorum philosophorum disciplinis.[*](est itaque philosophia... 26 disciplinis H) Nos autem universae philosophiae vituperatoribus respondimus in Hortensio, pro Academia autem quae dicenda essent, satis accurate in
Quam ob rem hortor omnis, qui facere id possunt, ut huius[*](eius Boeth. ) quoque generis laudem iam languenti Graeciae[*](graecia G (graeciaerip.) RV1 graeciae V2 Boeth. grętiae K) eripiant et transferant[*](praeferant X (pref. V) transferant V 2 Boeth. ) in hanc urbem, sicut reliquas omnis, quae quidem erant expetendae, studio atque industria sua maiores nostri transtulerunt.[*](transtulerunt X Boeth. l transtulere V2 ) atque oratorum quidem laus ita ducta ab humili venit ad summum, ut iam, quod natura fert in omnibus fere rebus, senescat[*](senescat rebus X trp. s ) brevique tempore ad nihilum ventura videatur, philosophia nascatur Latinis quidem litteris ex his temporibus, eamque nos adiuvemus[*](adiuvemur V1 ) nosque ipsos redargui[*](redarguiref. V1 (prius i in e mut. V2)) refellique patiamur. quod i ferunt animo iniquo, qui certis quibusdam destinatisque sententiis quasi addicti et consecrati sunt[*](qui... 19 consecrati sunt Non. 69, 12 ) eaque necessitate constricti, ut etiam, quae non probare soleant, ea cogantur constantiae causa defendere: nos, qui[*](qui add. G 1 ) sequimur probabilia[*](propabilia R1V1 ) nec ultra quam id quod[*](del.s (cf. p.380, 14 div. 1, 24 al.) ultra quam quod Boeth. ultra quam ad id quod We. ) veri simile occurrit progredi possumus, et refellere sine pertinacia et refelli[*](refelli ... 24 refellere Boeth. sed cf. ac 1, 44 ) sine iracundia parati[*](pertinatia RVH) sumus.[*](sed... 11 transtulerunt et 21 nos, qui ... 24 sumus Boeth. in top. Cic. 372,31 )
Quodsi haec studia traducta erunt ad nostros, ne bibliothecis quidem Graecis egebimus, in quibus multitudo infinita librorum propter eorum est multitudinem, qui scripserunt. eadem enim dicuntur a multis, ex quo libris omnia referserunt.[*](ex quibus verbis etiam omnia referserunt Prisc. GL II p. 539,6 ) quod accidet etiam nostris, si ad haec studia plures confluxerint.[*](confluxerunt GR1V1H -int K et e corr. R1?V1? ) sed eos, si possumus, excitemus, qui liberaliter eruditi adhibita etiam disserendi elegantia ratione et via philosophantur.[*](philosophentur Sauppe )
est enim quoddam genus eorum qui se[*](se add. K2 ) philosophos appellari[*](apellari VG1 ) volunt, quorum dicuntur esse Latini sane multi libri; quos non contemno equidem, quippe quos numquam legerim; sed quia profitentur ipsi illi, qui eos scribunt, se neque distincte neque distribute neque eleganter[*](eliganter V1R2?H) neque ornate scribere, lectionem sine ulla delectatione neglego.[*](neglego R1 ) quid enim dicant et quid sentiant i qui sunt ab ea disciplina, nemo ne [*](add. ed. Lb. in mg.) mediocriter quidem doctus ignorat. quam ob rem, quoniam quem ad modum dicant ipsi non laborant, cur legendi sint nisi ipsi inter se qui idem[*](qui idem R quidem GKV1H) sentiunt, non intellego.[*](intelligo KRc? )
nam, ut Platonem reliquosque Socraticos et deinceps eos, qui ab his profecti sunt, legunt omnes, etiam qui illa aut non adprobant[*](appr. KVcRc (ad|adp. R1)) aut non studiosissime consectantur,[*](Philosophia 283, 23 consectantur H) [*](consecrantur R1V1 (corr. RcVc)) Epicurum autem et Metrodorum non fere praeter suos quisquam in manus sumit, sic hos Latinos i soli legunt, qui illa recte dici putant. nobis autem videtur, quicquid litteris mandetur, id commendari omnium eruditorum lectioni[*](lectione K si G1 ) decere;[*](nobis... 28 decere H) nec, si id[*](id post si del. Ba.; cf. comm. ) ipsi minus consequi possumus, idcirco
Itaque mihi semper Peripateticorum Academiaeque consuetudo de omnibus rebus in contrarias partis[*](partes K1R1?ecorr. ) disserendi non ob eam causam solum placuit, quod aliter non posset, quid in quaque re[*](re add. in mg. K2 ) veri simile esset, inveniri,[*](invenire GK1 (~i2 aut c) RV1 (i Vrec)) sed etiam quod esset ea maxuma dicendi exercitatio. qua[*](qua G) princeps usus est Aristoteles, deinde eum qui secuti sunt. nostra autem memoria Philo, quem nos frequenter audivimus, instituit alio tempore rhetorum praecepta tradere, alio philosophorum: ad quam nos consuetudinem a familiaribus nostris adducti in Tusculano, quod datum est temporis nobis, in eo consumpsimus. itaque cum ante meridiem dictioni operam dedissemus, sicut pridie feceramus, post meridiem[*](meridie X (-di V me- ridi ach. G) meridiẽ K2Rc? cf. de orat.2, 367 et Usener, Jahrb f. Phil. 117 p. 79 ) in Academiam descendimus. in qua disputationem habitam non quasi narrantes exponimus,[*](exponemus V2 ) sed eisdem[*](ex eisdem K (exp. 2 aut 1) ) fere verbis, ut actum disputatumque est.
Est igitur ambulantibus ad hunc modum[*](mundum V1 ) sermo ille nobis institutus et a tali[*](et ali V1 et tali Vc ) quodam ductus[*](ductus Crat. inductus cf. Brut. 21 ) exordio:
Dici non potest, quam sim hesterna disputatione tua delectatus vel potius adiutus. etsi enim mihi sum conscius numquam me nimis[*](meinimis X) [*](menimis V) [*](menimis K2 ) [*](meminus Rrec ) vitae cupidum fuisse, tamen interdum obiciebatur animo metus quidam et dolor cogitanti[*](cogitanti V) [*](cogitantis GKR) fore aliquando finem huius lucis et amissionem omnium vitae commodorum. hoc genere molestiae sic, mihi crede, sum liberatus, ut nihil[*](nihil V) minus curandum putem.
Minime mirum id quidem;
nam efficit hoc philosophia:
videre licet alios tanta levitate et iactatione, ut iis[*](ut iis G) [*](ut his KR (K2Rc) ut his V (h et s in r. Vc) Lact. codd. codd. plur. ut is H) fuerit non didicisse melius,[*](nam...285,18 melius) alios[*](alios V) pecuniae cupidos, gloriae non nullos,[*](gloriae non nullos alios gloriae Lact. ) multos libidinum servos, ut cum eorum vita mirabiliter pugnet oratio.[*](quotusquisque... 20 oratio Lact. inst. 3, 15, 9 ) quod quidem mihi videtur esse turpissimum. ut enim si grammaticum[*](gramat. KR) se professus quispiam barbare loquatur, aut si absurde canat is qui se haberi[*](habere X (corr. V2K2R2)) velit musicum, hoc turpior sit, quod in eo ipso peccet, cuius profitetur[*](profiteatur V2 Ern. fort. recte. ) scientiam, sic philosophus in vitae ratione peccans hoc turpior est, quod in officio, cuius magister esse vult, labitur artemque vitae professus delinquit in vita.[*](sunt enim aliqui ex eadem professione pecuniae cupidi, nonnulli gloriam quaerentes, multi lib. servi, ut... 285, 28 in vita H)
Nonne verendum est igitur, si est ita, ut dicis, ne
Nullum vero id quidem argumentum est. nam ut agri non omnes frugiferi sunt qui coluntur, falsumque illud Acci:[*](Accius Atr. 234) [*](Accii Probae Mur. acimprobe RK (acĭpbe) acinprobe GV)
, sic animi non omnes culti fructum[*](cultum fructi R1 ) ferunt. atque, ut[*](ut add. G1 ) in eodem simili verser, ut ager quamvis fertilis sine cultura fructuosus esse non potest, sic sine doctrina animus; ita est utraque res sine altera debilis. cultura autem animi philosophia est; haec extrahit vitia radicitus et praeparat[*](properat K1 ) animos ad satus accipiendos eaque mandat[*](mandat s ) [*](mundat X) is et, ut ita dicam, serit, quae adulta fructus uberrimos ferant.[*](nam... 16 ferant H) Agamus igitur, ut coepimus. dic, si vis, de quo disputari velis.
Dolorem existimo maxumum malorum omnium.
Etiamne maius quam dedecus?[*](decus X corr. K2RcVc )
Non audeo id dicere equidem,[*](equidem Ha. quidem (id quidem dicere We.)) et me pudet tam cito de sententia esse deiectum.
Magis esset[*](esse X corr. K2Rc?Vc)) pudendum, si in sententia permaneres. quid enim minus est dignum[*](minus est indignum K1 minus te dignum V (te in r. Vc)) quam tibi peius quicquam videri dedecore flagitio turpitudine? quae ut effugias, quis est non modo recusandus, sed non ultro adpetendus[*](app. KV2? ) subeundus excipiendus dolor?
Ita prorsus existimo.[*](non ultro ... 287,1 existimo Char. GL. I 211,24 (sed sub. et exc. d. est) non om. V1 add. 2 ) quare ne sit sane[*](sane om. K) summum malum dolor, malum certe est.
Videsne igitur, quantum breviter admonitus de doloris terrore deieceris?[*](deiceris V1 deieceris K sed alt. e del. 2 )
Video plane, sed plus desidero.
Experiar equidem; sed magna res est, animoque mihi opus est non repugnante.
Habebis id quidem. ut enim heri feci,[*](et heri feci Char. GL. I 200, 12 ) sic nunc rationem, quo ea me cumque ducet, sequar.
Primum igitur de inbecillitate[*](imb. R) multorum et de variis disciplinis philosophorum loquar. quorum princeps et auctoritate et antiquitate Socraticus Aristippus[*](aristiphus X corr. Vc ) non dubitavit summum malum dolorem dicere. deinde ad hanc enervatam muliebremque sententiam satis docilem se Epicurus praebuit.[*](p K ( ss. 2)) hunc post Rhodius Hieronymus[*](hieronimus X) dolore vacare[*](vacaredolore R1 ) [*](vacare V) summum bonum dixit: tantum in dolore duxit[*](dixit K ( man.c.?)) mali. ceteri praeter Zenonem, Aristonem, Pyrrhonem[*](pyrronem X (phyrr. K1)) idem fere quod modo[*](quod modo edd. quomodo) tu: malum illud quidem, sed alia peiora.
ergo id[*](id add. K1 ) quod natura ipsa et quaedam generosa virtus statim respuit, ne scilicet[*](scilicet Bentl. (sc. s?) se X exp. Vc ) dolorem[*](doloremne K1 ) summum malum diceres[*](diceres V2 (sec. Ströbel ex diceret) dicere X) oppositoque[*](oppositoquel opposito quin? (dixit illud quidem p. 286, 18, sed non ita dixit ut non statim depelleretur; cf. 294, 8) ) dedecore sententia depellerere,[*](depellerere edd. depellere) in eo magistra vitae philosophia tot saecula permanet.[*](permanent ex ˜et V1 ) quod huic officium, quae laus, quod decus erit tanti, quod adipisci cum dolore corporis velit, qui dolorem summum malum sibi esse persuaserit? quam porro quis ignominiam, quam turpitudinem non pertulerit, ut effugiat
Metrodorus[*](Metr. fr. 5) quidem perfecte[*](perfecit habuisse vid. V1 ) eum beatum putat, cui corpus bene[*](bene add. V2 ) constitutum sit et exploratum ita semper fore. quis autem est iste, cui id exploratum possit esse? Epicurus[*](Ep. fr. 601) vero ea dicit, ut mihi quidem risus captare videatur. adfirmat[*](aff. KR2 ) enim quodam loco, si uratur sapiens, si crucietur—expectas fortasse, dum dicat:
patietur, perferet, non succumbet; magna mehercule laus[*](laus add. K1 ) et eo ipso, per quem iuravi, Hercule, digna; sed Epicuro, homini aspero et duro, non est hoc satis: in Phalaridis tauro si erit, dicet:
quam suave est, quam hoc non curo![*](sqq. cf. Lact. inst.3,27,5 ) suave[*](suave N (= enim) K1 (corr. 2 ) ) etiam? an parum est, si non amarum? at[*](at K2 s ad X (atqui idem ex ad id quidem Vrec)) id quidem illi ipsi, qui dolorem malum esse negant, non solent dicere, cuiquam suave esse cruciari: asperum, difficile, odiosum, contra naturam dicunt, nec tamen malum. hic, qui solum hoc malum dicit[*](dicit add. Kc ) et malorum omnium extremum, sapientem censet id suave dicturum.
ego[*](ego (eras. fort. = autem; non in mg. add. 2 ) a te postulo K ate G) a te non postulo, ut dolorem eisdem[*](isdem V) [*](eisdem ex hisdem ut v. K1 ) verbis adficias quibus voluptatem Epicurus,[*](voluptatem ut Epicurus Po. Epicurus voluptatem W volup- tatem del. Bentl. ) homo, ut scis,[*](sis G) voluptarius. ille dixerit sane idem in Phalaridis tauro, quod, si esset in lectulo; ego tantam vim non tribuo sapientiae contra dolorem. si fortis est[*](fortis est Ha. forte) in perferendo, officio satis est; ut laetetur etiam, non postulo. tristis enim res est sine
Aspice Philoctetam,[*](philotetam V) cui concedendum est gementi;
ipsum enim Herculem viderat in Oeta magnitudine dolorum eiulantem.[*](heiulantem (h Rc? h in r. G)) nihil igitur hunc virum sagittae, quas ab Hercule acceperat, tum consolabantur,[*](consol antu Bentl. ) cum
itaque exclamat auxilium expetens,[*](expetens R) [*](expetens g (c eras.0 KV) mori cupiens;
difficile dictu videtur eum non in malo esse, et magno quidem, qui[*](ia in r. G1 ) ita clamare cogatur.
- “O mu/lta dictu gra/via, perpessu a/spera,
- Quae co/rpore exancla/ta[*](exanclato k2 ) atque animo pe/rtuli!
- Nec mi/hi Iunonis te/rror inplaca/bilis
- Nec ta/ntum invexit tri/stis Eurystheu/s[*](euristeus X (ex erusteus G1)) mali,
- Quantum u/na vaecors[*](vęcors X (sed R primo scripserat: unave corsoenei)) Oe/nei partu e/dita.
- Haec me i/nretivit ve/ste furiali i/nscium,
- Quae la/tere inhaerens mo/rsu lacerat vi/scera
- Urge/nsque[*](urguensque KR) graviter pu/lmonum[*](pulmonum-em K2) haurit[*](aurit GK2? (h) R1 (h add. c) V) spi/ritus: p.290
- Iam de/colorem sa/nguinem omnem[*](sanguinem omnem sorbul Diom. GL. i 366,28 ) exo/rbuit.[*](iam ... exorbuit Char. GL. I 198,2 ) [*](exsorbuit Rc )
- Sic[*](sic G) co/rpus clade[*](clade V) horri/bili absumptum e/xtabuit,
- Ipse i/nligatus pe/ste interimor te/xtili.[*](interi morte textili R2 )
- Hos no/n hostilis de/xtra, non Terra e/dita
- Mole/s Gigantum,[*](gigantium X) no/n biformato i/mpetu
- Centau/rus ictus co/rpori inflixi/t[*](infixit X) [*](inflixit V2 ) meo,
- Non Gra/ia vis, non ba/rbara ulla inma/nitas,[*](inm. KP imm. G ( man.) RV)
- Non sae/va terris ge/ns relegata u/ltimis,
- Quas pe/ragrans undique o/mnem ecferitatem[*](icferitatem GR1 ) [*](hicfer. KRcP effer. (sed ef. in r. Vc) V) e/xpuli,[*](expulit GKRP (sed t) expuli V)
- Sed fe/minae[*](feminae vir We. (Bentl.)) vir fe/minea[*](feminea vir X (vi Grec l vi P2)) interimo/r[*](interemor Grec (m ex n) R1 (i ss. Rc) V) manu.
- O na/te, vere hoc no/men usurpa/ patri,
- Ne me o/ccidentem ma/tris superet ca/ritas.
- Huc a/rripe ad me ma/nibus abstracta/m piis;
- Iam ce/rnam, mene an i/llam potiore/m putes.
Sed videamus Herculem ipsum, qui tum dolore frangebatur, cum inmortalitatem[*](imm. R) ipsa morte quaerebat: quas hic voces apud Sophoclem in Trachiniis[*](trachinis X) edit! cui cum Deianira sanguine Centauri tinctam tunicam induisset inhaesissetque[*](inhesise V) ea visceribus, ait[*](ait s at X) ille:
- Perge, au/de, nate! inla/crima[*](illacrima Rc ) patris pe/stibus,
- Misere/re: gentes[*](gentis K1 ) no/stras flebunt mi/serias.
- Heu, vi/rginalem me o/re ploratum e/dere,
- Quem vi/dit nemo ulli i/ngemescente/m[*](ingemiscentem KRc ) malo![*](malum V1 )
- Ecfe/minata[*](ecfeminata Kl. sic fern. X (sic effem. s)) vi/rtus adflicta o/ccidit.
- Acce/de, nate, adsi/ste, miserandum a/spice
- Evi/sceratum co/rpus lacerati/[*](lacerati V (ex -um) laceratum) patris!
- Vide/te, cuncti, tu/que, caelestu/m[*](caelestem in -um corr. R1 ) sator,
- Iace, o/bsecro, in me vi/m coruscam[*](choruscam G) fu/lminis!
- Nunc, nu/nc dolorum[*](dolorem Vc ) anxi/feri[*](auxiferi ut v. Rrec ) torquent ve/rtices,
- Nunc se/rpit ardor. o a/nte victrice/s manus,
- O pe/ctora, o terga, o/ lacertoru/m tori,
- Vestro/ne pressu quo/ndam Nemeaeu/s[*](nemaeus GRVK2 (nom.1)) leo p.291
- Frende/ns efflavit gra/viter extremum ha/litum?[*](halitum K1 (h exp. R2))
- Haec de/xtra Lernam tae/tra[*](taetram KRV) [*](taetra G) mactata[*](mactata V) e/xcetra
- Paca/vit?[*](pacavit Turn. placavit K et e corr. G1R1V2 ) [*](placuit R1V1 ) [*](plauit G1 ) haec bico/rporem adflixi/t manum?
- Eryma/nthiam haec vasti/ficam abiecit be/luam?
- Haec e/[*](e add. K1 ) Tartarea[*](tartarea K1 ) te/nebrica abstractu/m plaga
- Trici/pitem eduxit Hy/dra generatu/m canem?[*](canum K1 )
- Haec i/nteremit to/rtu multiplica/bili
- Draco/nem auriferam optu/tu[*](optutũ RV (-um) K1 ut v. (-u) obtutum G) adservantem a/rborem?
- Multa a/lia victrix no/stra lustravi/t manus,
- Nec qui/squam e nostris spo/lia cepit[*](coepit X) lau/dibus.”
Possumusne nos contemnere dolorem, cum ipsum Herculem tam intoleranter[*](intolleranter GV1 ) dolere[*](dolere R) [*](~ere ex ore V1 ) videamus?[*](possumus neno cont.... 12 videamus Char. GL. I, 222, 9 )