de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Istud quidem, inquam, optime dicis, sed quaero nonne tibi faciendum idem sit nihil[*](tibi faciendum nichil idem sit BE tibi idem faciendum sit nichil R idem tibi faciendum sit nichil V) dicenti[*](dicenti N dicendi) bonum, quod non rectum honestumque sit, reliquarum rerum discrimen omne tollenti.

Si quidem, inquit, tollerem, sed relinquo.

Quonam modo?

inquam. si una virtus, unum istud, quod honestum appellas, rectum, laudabile, decorum— erit enim notius quale sit pluribus notatum vocabulis idem declarantibus—, id ergo,[*](ergo igitur A (g pro g)) inquam, si solum est bonum, quid habebis praeterea, quod sequare? aut, si nihil malum, nisi[*](nisi N2V nihil A nil BE nichil RN1 ) quod turpe, inhonestum, indecorum, pravum, flagitiosum, foedum—ut hoc quoque pluribus nominibus insigne faciamus—, quid praeterea dices esse fugiendum?

Non ignoranti tibi, inquit,[*](tibi inquit Bai. tibi (om. inquit) ABERV inquit tibi N) quid sim dicturus, sed aliquid, ut ego suspicor, ex mea brevi responsione arripere cupienti non respondebo ad singula, explicabo potius, quoniam otiosi sumus, nisi alienum putas, totam Zenonis Stoicorumque sententiam.

Minime id quidem, inquam, alienum, multumque ad ea, quae quaerimus, explicatio tua ista profecerit.

p.93

Experiamur igitur, inquit, etsi habet haec Stoicorum ratio difficilius quiddam et obscurius. nam cum in Graeco sermone haec ipsa quondam rerum[*](rerum om. BE) nomina novarum * * non videbantur,[*](novarum non videbantur ARV, N (syll. rum ab alt. m. in ras. compendio ser.); vocarunt non videbantur BE; excidisse aliquid vidit Mdv., qui suspicatur fuisse aut cum ... quondam rerum nomina novarum nova erant, ferenda non videbantur aut cum ... quondam nomina nova erant, ferenda non videbantur aut cum ... quondam nomina nova erant, ridebantur) quae nunc consuetudo diuturna trivit; quid censes in Latino fore?

Facillimum id quidem est, inquam. si enim Zenoni licuit, cum rem aliquam invenisset inusitatam, inauditum quoque ei rei nomen inponere, cur non liceat Catoni? nec tamen exprimi verbum e verbo necesse erit, ut interpretes indiserti solent, cum sit verbum, quod idem declaret, magis[*](idem declaret magis magis idem declarat R) usitatum. equidem soleo etiam quod uno Graeci, si aliter non possum, idem pluribus verbis exponere. et tamen puto concedi nobis oportere ut Graeco verbo utamur, si quando minus[*](minus NV munus) occurret Latinum, ne hoc ephippiis et acratophoris potius quam proe+gmenis et apoproe+gmenis concedatur; quamquam haec quidem praeposita[*](proposita R posita V) recte et reiecta dicere licebit.

Bene facis, inquit, quod me adiuvas, et istis quidem, quae modo dixisti, utar potius Latinis, in ceteris subvenies, si me haerentem videbis.

Sedulo, inquam, faciam. sed 'fortuna fortis'; quare conare, quaeso. quid enim possumus hoc agere divinius?

Placet his, inquit, quorum ratio mihi probatur, simulatque natum sit animal—hinc[*](hinc RN hin A huic BEV) enim est ordiendum[*](ordiendum est BER)—, ipsum sibi conciliari et commendari ad se conservandum et ad suum statum eaque,[*](eaque Gz. eque ABERN et ad ea V) quae conservantia

p.94
sint[*](sint Iw. Mue. II p. 19; sunt) eius status, diligenda, alienari autem ab interitu iisque rebus, quae interitum videantur adferre. id ita esse sic probant, quod ante, quam voluptas aut dolor attigerit, salutaria appetant parvi aspernenturque contraria, quod non fieret, nisi statum suum diligerent, interitum timerent. fieri autem non posset ut appeterent aliquid, nisi sensum haberent sui eoque se diligerent. ex quo intellegi debet principium ductum esse a se diligendo.

in principiis autem naturalibus diligendi sui[*](del. Urs) plerique Stoici non putant voluptatem esse ponendam. quibus ego vehementer adsentior, ne, si voluptatem natura posuisse in iis rebus videatur, quae primae appetuntur, multa turpia sequantur. satis esse autem argumenti videtur quam ob rem illa, quae prima sunt adscita[*](adscita asserta BE) natura, diligamus, quod est nemo, quin, cum utrumvis liceat, aptas malit et integras omnis partis corporis quam, eodem usu, inminutas aut detortas habere. rerum autem cognitiones, quas vel comprehensiones vel perceptiones[*](quas vel comprehensiones vel perceptiones BE om. ARNV) vel, si haec verba aut minus placent aut minus intelleguntur, katalh/yeis appellemus licet, eas igitur ipsas propter se adsciscendas arbitramur, quod habeant quiddam in se quasi complexum et continens veritatem. id autem in[*](in V om. rell. ) parvis intellegi potest, quos delectari videamus, etiamsi eorum nihil intersit, si quid ratione per se ipsi invenerint.

artis etiam ipsas propter se adsumendas putamus, cum[*](cum ABE tum N (t corr. ut vid., ex c), RV) quia sit in iis[*](iis Mdv. his) aliquid dignum adsumptione, tum quod constent ex cognitionibus et contineant quiddam in se ratione constitutum et via. a falsa autem adsensione magis nos alienatos esse quam a ceteris rebus, quae sint[*](sunt R) contra naturam, arbitrantur. iam membrorum, id est partium corporis, alia videntur propter eorum usum a natura esse donata, ut manus, crura, pedes, ut ea,[*](ut ea et ea BE)

p.95
quae sunt intus in corpore, quorum utilitas quanta sit a medicis etiam[*](etiam a medicis R) disputatur, alia autem nullam ob utilitatem quasi ad quendam ornatum, ut cauda pavoni, plumae versicolores columbis, viris mammae atque barba.

Haec dicuntur fortasse ieiunius; sunt enim quasi prima elementa naturae, quibus ubertas orationis adhiberi vix potest, nec equidem eam cogito consectari. verum tamen cum de rebus grandioribus dicas, ipsae res verba rapiunt; ita fit cum gravior, tum etiam splendidior oratio.

Est, ut dicis, inquam. sed tamen omne, quod de re bona dilucide dicitur, mihi praeclare dici videtur. istius modi autem res dicere ornate velle puerile est, plane autem et perspicue expedire posse docti et intellegentis viri.

Progrediamur igitur, quoniam,[*](quoniam qui ideo BE (discerpto, ut vid., quo in qi io cf. ad p. 104,24 et ad p. 31, 25) ) inquit, ab his principiis naturae discessimus, quibus congruere debent quae sequuntur. sequitur autem haec prima divisio: Aestimabile esse dicunt—sic enim, ut opinor, appellemus[*](appellemus Bentl. appellamus)— id, quod aut ipsum secundum naturam sit aut tale quid efficiat, ut selectione dignum propterea sit, quod aliquod pondus habeat dignum aestimatione, quam illi a)ci/an vocant,[*](illi ... vocant Pearc. ille ... vocat) contraque inaestimabile, quod sit superiori contrarium. initiis igitur ita constitutis, ut ea, quae secundum naturam sunt, ipsa propter se sumenda sint contrariaque item reicienda, primum[*](primum primum enim BE ('suspicari aliquis possit enim ortum esse ex hominis' Mdv.) ) est officium—id enim appello kaqh=kon—, ut se conservet in naturae statu, deinceps ut ea teneat, quae secundum naturam sint, pellatque contraria. qua[*](qua AVN2 que BN1 q(= quae) ER) inventa selectione et item reiectione sequitur deinceps cum officio selectio, deinde ea perpetua, tum ad extremum constans consentaneaque

p.96
naturae, in qua primum inesse incipit et intellegi,[*](intelligi BE intellegit A intelligit RNV) quid sit, quod vere bonum possit dici.

prima est enim conciliatio hominis ad ea, quae sunt secundum naturam. simul autem cepit intellegentiam vel notionem potius, quam appellant e)/nnoian illi, viditque rerum agendarum ordinem et, ut ita dicam, concordiam, multo eam pluris aestimavit[*](extimavit V estimabit (existim. E extim. N) ABERN) quam omnia illa, quae prima[*](primū (ū ab alt. m. in ras.) N primo V) dilexerat, atque ita cognitione et ratione collegit, ut statueret in eo collocatum summum illud hominis per se laudandum et expetendum bonum, quod cum positum sit in eo, quod o(mologi/an Stoici, nos appellemus convenientiam, si placet,—cum igitur in eo sit id bonum, quo omnia referenda sint,[*](sint ABERNV) honeste facta[*](honeste facta Mdv. omnia honeste (honesta B) facta) ipsumque honestum, quod solum[*](solum BE om. rell. ) in bonis ducitur, quamquam post oritur, tamen id solum vi sua et dignitate expetendum est; eorum autem, quae sunt prima naturae, propter se nihil est expetendum.

cum vero illa, quae officia esse dixi, proficiscantur ab initiis naturae, necesse est ea ad haec[*](ad ea hec R) referri, ut recte dici possit omnia officia eo referri, ut adipiscamur principia naturae, nec tamen ut hoc sit bonorum ultimum, propterea quod non inest in primis naturae conciliationibus honesta actio; consequens enim est[*](est enim BE) et post oritur, ut dixi. est tamen ea secundum naturam multoque nos ad se expetendam magis hortatur quam superiora omnia.

Sed ex hoc primum error tollendus est, ne quis sequi existimet, ut duo sint ultima bonorum. etenim,[*](etenim (cf. p. 106,4 etenim si; contra p. 107, 5 ut si; p. 110, 17 ut enim) Se. ut enim) si cui propositum sit conliniare hastam aliquo[*](hastam aliquo N astam aliquo A aliquo hastam BE hastam aliquā V hastam (om. aliquo) R) aut sagittam, sicut nos ultimum in bonis dicimus, sic illi facere omnia, quae possit, ut conliniet[*](secl. Mdv.) huic in eius modi similitudine

p.97
omnia sint[*](sint sunt R) facienda, ut conliniet, et tamen, ut omnia faciat, quo propositum adsequatur, sit[*](sit Ern. sed (Sed RNV)) hoc quasi ultimum, quale nos summum in vita bonum dicimus, illud autem, ut feriat, quasi seligendum, non expetendum.

Cum autem omnia officia a principiis naturae proficiscantur, ab isdem necesse est proficisci ipsam sapientiam. sed quem ad modum saepe fit, ut is, qui commendatus[*](alicui pluris eum faciat cui commendatus sit om. BEN1 ) sit alicui, pluris eum faciat, cui commendatus sit, quam illum, a quo, sic[*](sic sit BR) minime mirum est primo nos sapientiae commendari ab initiis naturae, post autem ipsam[*](ipsam autem BE) sapientiam nobis cariorem fieri, quam illa sint, a quibus ad hanc venerimus. atque ut membra nobis ita data sunt, ut ad quandam rationem vivendi data esse appareant, sic appetitio animi, quae o(rmh/ Graece vocatur, non ad quodvis genus vitae, sed ad quandam formam vivendi videtur data, itemque et ratio et perfecta ratio.

ut enim histrioni actio, saltatori motus non quivis, sed certus quidam est datus, sic vita agenda est certo genere quodam, non quolibet; quod genus conveniens consentaneumque dicimus. nec enim gubernationi aut medicinae similem sapientiam esse arbitramur, sed actioni illi potius, quam modo dixi, et saltationi, ut[*](ut arte N arte ut V) in ipsa insit,[*](insit ut sit N1 ut insit N2 ) non foris petatur extremum, id est artis effectio. et tamen est etiam aliqua[*](aliqua Brem. alia (est alia etiam N)) cum his ipsis artibus sapientiae dissimilitudo, propterea quod in illis quae recte facta sunt non continent tamen omnes partes, e quibus constant; quae autem nos aut recta aut recte facta dicamus, si placet, illi autem appellant katorqw/mata, omnes numeros virtutis continent. sola enim sapientia in se tota conversa est, quod idem in ceteris artibus non fit.

Inscite autem medicinae et gubernationis ultimum cum ultimo sapientiae comparatur.

p.98
sapientia enim et animi magnitudinem complectitur et iustitiam, et ut omnia, quae homini accidant,[*](accidunt BE) infra se esse iudicet, quod idem ceteris artibus non contingit.[*](contigit A) tenere autem virtutes eas ipsas, quarum modo feci mentionem, nemo poterit, nisi statuerit nihil esse, quod intersit aut differat aliud ab alio, praeter[*](praeter nisi BE) honesta et turpia.

Videamus nunc, quam sint praeclare illa his, quae iam posui, consequentia. cum enim hoc sit extremum —sentis enim, credo, me iam diu, quod te/los [*](te/los Graeci] greci celos BE) Graeci dicant,[*](dicant ARV dicunt BEN) id dicere tum extremum, tum ultimum, tum summum; licebit etiam finem pro extremo aut ultimo dicere—, cum igitur hoc sit extremum,[*](extremum hoc sit BE) congruenter naturae convenienterque vivere, necessario sequitur omnes sapientes semper feliciter, absolute, fortunate vivere, nulla re impediri, nulla prohiberi, nulla egere. quod autem continet non magis eam disciplinam, de qua loquor, quam vitam fortunasque nostras, id est ut, quod honestum sit, id solum bonum iudicemus, potest id quidem fuse et copiose et omnibus electissimis verbis gravissimisque sententiis rhetorice et augeri et ornari, sed consectaria me Stoicorum brevia et acuta delectant. concluduntur igitur eorum argumenta sic:

Quod est bonum, omne laudabile est; quod autem laudabile est, omne est honestum; bonum igitur quod est, honestum est. satisne hoc conclusum videtur? certe; quod enim efficiebatur ex iis[*](iis Bai. his (hijs)) duobus, quae erant sumpta, in eo vides[*](vides ed. princ. Colon. 1467 (ex sil. Mdv.) vide) esse conclusum. duorum autem, e quibus effecta conclusio est, contra superius dici solet non omne bonum esse laudabile. nam quod laudabile sit honestum esse conceditur. illud autem perabsurdum, bonum esse aliquid, quod non expetendum sit, aut expetendum, quod non placens, aut, si id, non etiam diligendum; ergo et probandum; ita etiam laudabile; id autem honestum.

p.99
ita fit, ut, quod bonum sit, id etiam honestum sit.

Deinde quaero, quis aut de misera vita possit gloriari aut de non[*](de non Mdv. non de) beata. de sola igitur beata. ex quo[*](ex quo edd. (Ascens. 1511), ex qua ABERN de qua V) efficitur gloriatione, ut ita dicam, dignam esse beatam vitam, quod non possit nisi honestae vitae iure contingere. ita fit, ut honesta vita beata vita sit. Et quoniam is, cui contingit ut iure laudetur, habet insigne quiddam ad decus et ad gloriam, ut ob ea,[*](ut ob ea edd., P. Man. ut ad ea AERN et ad ea BV) quae tanta sint, beatus dici iure possit, idem de vita talis viri rectissime dicetur. ita, si beata vita honestate[*](honestate honeste AB) cernitur, quod honestum est, id bonum solum habendum est. Quid vero?[*](Quid vero? negarine ullo Dav. quod vero negari nullo ARNV qui vero negari nullo BE)