de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

ergo illi intellegunt quid Epicurus dicat, ego non intellego? ut scias me intellegere, primum idem esse dico voluptatem, quod ille h(donh/n. et quidem saepe quaerimus verbum Latinum par Graeco et quod idem valeat; hic nihil fuit, quod quaereremus. nullum inveniri verbum potest quod magis idem declaret Latine, quod Graece, quam declarat voluptas. huic verbo omnes, qui ubique sunt,

p.38
qui Latine sciunt,[*](qui latine sciunt qui ubique sunt BE) duas res subiciunt, laetitiam in animo, commotionem suavem iucunditatis[*](iocunditatis suavem BE) in corpore. nam et ille apud Trabeam
voluptatem animi nimiam
laetitiam dicit eandem, quam ille Caecilianus, qui
omnibus laetitiis laetum
esse se narrat. sed hoc interest, quod voluptas dicitur etiam in animo—vitiosa res, ut Stoici putant, qui eam sic definiunt: sublationem animi sine ratione opinantis se magno bono frui—, non dicitur laetitia nec gaudium in corpore.

in eo autem voluptas omnium Latine loquentium more ponitur, cum percipitur ea, quae sensum aliquem moveat, iucunditas. hanc quoque iucunditatem, si vis, transfer in animum; iuvare enim in utroque dicitur, ex eoque iucundum, modo intellegas inter illum, qui dicat: 'Ta/nta laetitia au/ctus sum, ut nihil co/nstet', et eum, qui: 'Nunc demum mihi animus ardet', quorum alter laetitia gestiat, alter dolore crucietur, esse illum medium: 'Quamquam hae/c inter nos nu/per notitia a/dmodum est', qui nec laetetur nec angatur, itemque inter eum, qui potiatur corporis expetitis voluptatibus, et eum, qui crucietur[*](excrucietur BE) summis doloribus, esse eum, qui utroque careat.

Satisne igitur videor vim verborum tenere, an sum etiam nunc vel Graece loqui vel Latine docendus? et tamen vide, ne, si ego non intellegam quid Epicurus loquatur, cum Graece, ut videor, luculenter sciam, sit aliqua culpa eius, qui ita loquatur, ut non intellegatur. quod duobus modis sine reprehensione fit, si aut de industria facias, ut Heraclitus, 'cognomento qui skoteino/s perhibetur, quia de natura nimis obscure memoravit', aut cum rerum obscuritas, non verborum, facit ut non intellegatur oratio, qualis est in Timaeo Platonis. Epicurus autem, ut opinor, nec non vult, si possit, plane et aperte loqui, nec de re obscura, ut physici, aut artificiosa,

p.39
ut mathematici, sed de illustri et facili et iam[*](et iam P. Man. etiam (eciam V)) in vulgus pervagata loquitur.[*](loquitur (i in ras.) N loquatur (etiam A))

Quamquam non negatis nos intellegere quid sit voluptas, sed quid ille dicat. e quo efficitur, non ut nos non intellegamus quae vis sit istius verbi, sed ut ille suo more loquatur, nostrum neglegat.

si enim idem dicit,[*](dicat RNV) quod Hieronymus, qui censet summum bonum esse sine ulla molestia vivere, cur mavult dicere voluptatem quam vacuitatem doloris, ut ille facit, qui quid dicat intellegit? sin autem voluptatem putat[*](putat BE putat dicat ARN dicat V) adiungendam eam, quae sit in motu—sic enim appellat hanc dulcem: 'in motu', illam nihil dolentis 'in stabilitate'—, quid tendit? cum efficere non possit ut cuiquam, qui ipse sibi notus sit, hoc est qui suam naturam sensumque perspexerit, vacuitas doloris et voluptas idem esse videatur. hoc est vim afferre, Torquate, sensibus, extorquere ex animis cognitiones verborum, quibus inbuti sumus. quis enim est,[*](est enim BEN) qui non videat haec esse in natura rerum tria? unum, cum in voluptate sumus, alterum, cum in dolore, tertium hoc, in quo nunc equidem sum,[*](equidem sum Mdv. quidem sumus ARNV sumus BE) credo item[*](item Ernest. idem ABER2N1V quidem N2 et fort. R1, ubi littera i scripta est super ras. (////dē), cuius in loco fuisse potest q) vos, nec[*](vos AN1V nos BERN2 ) in dolore nec in voluptate; ut in voluptate sit, qui epuletur, in dolore, qui torqueatur. tu autem inter haec tantam multitudinem hominum interiectam non vides nec laetantium nec dolentium?

Non prorsus, inquit, omnisque, qui sine dolore sint, in voluptate, et ea quidem summa, esse dico.

Ergo in eadem voluptate eum, qui alteri misceat mulsum ipse non sitiens, et eum, qui illud sitiens bibat?

p.40

Tum ille: Finem, inquit, interrogandi, si videtur, quod quidem ego a principio ita me malle dixeram[*](dixeramp. 13, 7 sq.) hoc ipsum providens, dialecticas captiones.

Rhetorice igitur, inquam, nos mavis quam dialectice disputare?

Quasi vero, inquit, perpetua oratio rhetorum solum, non etiam philosophorum sit.

Zenonis est, inquam, hoc Stoici. omnem vim loquendi, ut iam ante Aristoteles, in duas tributam esse partes, rhetoricam palmae, dialecticam pugni[*](pugni edd. pugnis) similem esse dicebat, quod latius loquerentur rhetores, dialectici autem compressius. obsequar igitur voluntati tuae dicamque, si potero, rhetorice, sed hac rhetorica philosophorum, non nostra illa forensi, quam necesse est, cum populariter loquatur, esse interdum paulo hebetiorem.

sed dum dialecticam, Torquate, contemnit Epicurus, quae una continet omnem et perspiciendi quid in quaque re sit scientiam et iudicandi quale quidque sit[*](quidque sit sit quidque A) et ratione ac via disputandi, ruit in dicendo, ut mihi quidem videtur, nec ea, quae docere[*](doceri R dicere V) vult, ulla arte distinguit, ut haec ipsa, quae modo loquebamur. summum a vobis bonum voluptas dicitur. aperiendum est igitur, quid sit voluptas; aliter enim explicari, quod quaeritur, non potest. quam si explicavisset, non tam haesitaret. aut enim eam voluptatem tueretur, quam Aristippus, id est, qua sensus dulciter ac iucunde movetur, quam etiam pecudes, si loqui possent, appellarent voluptatem, aut, si magis placeret suo more loqui, quam ut

  1. Omnés Danai atque Mycénenses.[*](atque Lamb. aut (a E))
  2. Attica pubes
reliquique Graeci, qui hoc anapaesto citantur, hoc non dolere solum voluptatis nomine appellaret, illud Aristippeum contemneret, aut, si utrumque probaret, ut[*](ut edd. aut (in V ut probat excid.) )
p.41
probat, coniungeret doloris vacuitatem cum voluptate et duobus ultimis uteretur.

multi enim et magni philosophi haec ultima bonorum iuncta fecerunt, ut Aristoteles virtutis usum cum vitae perfectae prosperitate coniunxit, Callipho adiunxit ad honestatem voluptatem, Diodorus ad eandem honestatem addidit vacuitatem doloris. idem fecisset Epicurus, si sententiam hanc, quae nunc Hieronymi est, coniunxisset cum Aristippi vetere sententia. illi enim inter se dissentiunt. propterea singulis finibus utuntur et, cum uterque Graece egregie loquatur, nec Aristippus, qui voluptatem summum bonum dicit, in voluptate ponit non dolere, neque Hieronymus, qui summum bonum statuit non dolere, voluptatis nomine umquam utitur pro illa indolentia, quippe qui ne in expetendis quidem rebus[*](quidem rebus rebus quidem BE quidem tibi V) numeret voluptatem.

duae sunt enim res quoque, ne tu verba solum putes. unum est sine dolore esse, alterum cum voluptate. vos ex his tam dissimilibus rebus non modo nomen unum —nam id facilius paterer—, sed etiam rem unam ex duabus facere conamini, quod fieri nullo modo[*](nullo modo fieri BE) potest. hic, qui utrumque probat, ambobus debuit uti, sicut facit re, neque[*](re neque neque (om. re) BE remque R) tamen dividit verbis. cum enim eam ipsam voluptatem, quam eodem nomine omnes appellamus,[*](appellant A1 ) laudat locis plurimis, audet dicere ne suspicari quidem se ullum bonum seiunctum ab illo Aristippeo genere voluptatis, atque ibi hoc dicit, ubi omnis eius est oratio[*](oratio eius est BE) de summo bono. in alio vero libro, in quo breviter comprehensis gravissimis sententiis quasi oracula edidisse sapientiae dicitur, scribit his verbis, quae nota tibi profecto, Torquate, sunt—quis enim vestrum non edidicit Epicuri kuri/as do/cas, id est quasi maxime ratas, quia gravissimae sint ad beate vivendum breviter enuntiatae sententiae?—animadverte igitur rectene hanc sententiam interpreter:

'Si ea, quae sunt luxuriosis

p.42
efficientia voluptatum,[*](voluptatem A2BENV) liberarent eos deorum et mortis et doloris metu docerentque qui essent fines cupiditatum, nihil haberemus quod reprehenderemus,[*](add. Dav.) cum undique complerentur voluptatibus nec haberent ulla ex parte aliquid aut dolens aut aegrum, id est autem malum.'

Hoc loco tenere se Triarius non potuit. Obsecro, inquit, Torquate, haec dicit Epicurus? quod mihi quidem visus est, cum sciret, velle tamen confitentem audire Torquatum.

At ille non pertimuit saneque fidenter: Istis quidem ipsis verbis, inquit; sed quid sentiat, non videtis.

Si alia sentit, inquam, alia loquitur, numquam intellegam quid sentiat; sed plane dicit quod intellegit. idque si ita dicit, non esse reprehendendos luxuriosos, si sapientes sint, dicit absurde, similiter et si dicat non reprehendendos parricidas, si nec cupidi sint nec deos metuant nec mortem nec dolorem. et tamen quid attinet luxuriosis ullam exceptionem dari aut fingere aliquos, qui, cum luxuriose viverent, a summo philosopho non reprehenderentur eo nomine dumtaxat, cetera caverent?

sed tamen nonne reprehenderes, Epicure, luxuriosos ob eam ipsam causam, quod ita viverent, ut persequerentur cuiusque modi voluptates, cum esset praesertim, ut ais tu, summa voluptas nihil dolere? atqui reperiemus asotos primum ita non religiosos, ut edint[*](edint Mdv. edient A1RN edent A2 edant V om. BE) de patella, deinde ita mortem[*](mortem ita BE) non timentes, ut illud in ore habeant ex Hymnide: 'Mihi sex menses sa/tis sunt vitae, se/ptimum Orco spo/ndeo'. iam doloris medicamenta illa Epicurea tamquam de narthecio proment:

Si gravis, brevis; si longus, levis.
Unum nescio, quo modo possit, si luxuriosus sit, finitas cupiditates habere.

quid ergo attinet dicere: 'Nihil haberem, quod reprehenderem, si finitas cupiditates haberent'? hoc est

p.43
dicere:
Non reprehenderem asotos, si non essent asoti.
isto modo ne improbos quidem, si essent boni viri. hic homo severus luxuriam ipsam per se reprehendendam non putat, et hercule, Torquate, ut verum loquamur, si summum bonum voluptas est, rectissime non putat.

Noli[*](noli Se. nolui N nolim rell. codd. ) enim mihi fingere asotos, ut soletis, qui in mensam vomant, et qui de conviviis auferantur crudique postridie se rursus ingurgitent, qui solem, ut aiunt, nec occidentem umquam viderint nec orientem, qui consumptis patrimoniis egeant. nemo nostrum istius generis asotos iucunde putat vivere. mundos, elegantis, optimis cocis, pistoribus, piscatu, aucupio, venatione, his omnibus exquisitis, vitantes cruditatem, quibus vinum[*](quibus vinum et q. s. cf. Lucilii carm. rell. rec. Marx. I p. 78, II p. 366 sq. ) defusum e pleno sit chrysizon,[*](chrysizon Marx.; hirsizon A hrysizon vel heysizon B hrysizon E hyrsi|hon R hyrsizon N hrysiron V) ut ait Lucilius, cui nihildum situlus et[*](nihildum situlus et (situlus = situla, sitella) Se. nihil (nichil BE) dum sit vis et ABE nichil dum sit viset R nichil dempsit (e vid. corr. ex u, psit in ras.) vis (post s ras.) et (in ras.) N nichil dempsit vis et V) sacculus[*](sacculus ABE saculos V sarculos R, N (a ex corr. m. alt., r superscr. ab alt. m.)) abstulerit, adhibentis ludos et quae sequuntur, illa, quibus detractis clamat Epicurus se nescire quid sit bonum; adsint etiam formosi pueri, qui ministrent, respondeat his vestis, argentum, Corinthium, locus ipse, aedificium—hos ergo[*](ergo BER ego ANV) asotos bene quidem vivere aut[*](aut at BE) beate numquam dixerim.

ex quo efficitur, non ut voluptas ne sit voluptas, sed ut voluptas non sit summum bonum. Nec ille, qui Diogenem Stoicum adolescens, post autem Panaetium audierat, Laelius, eo dictus est sapiens, quod non intellegeret quid suavissimum esset—nec enim sequitur, ut, cui cor sapiat, ei non sapiat palatus—, sed quia parvi id duceret.

p.44
  1. O lapathe, ut iactare, nec es satis[*](nec es satis Lachmann. ad Lucret. p. 29; ne cessatis ABEN necessarii R1 necessatis R2 necessitatis V) cognitu' qui sis!
  2. In quo cognitu[*](del. edd.) Laelius clamores sofo\s ille solebat
  3. Edere compellans gumias[*](guimas BE ginnas R) ex ordine nostros.
praeclare Laelius, et recte sofo/s, illudque vere:
  1. O Publi, o gurges, Galloni! es homo miser, inquit.
  2. Cenasti in vita numquam bene, cum omnia in ista[*](isto ARNV)
  3. Consumis[*](cū sumis A1 ) squilla[*](squulla AN1.) atque acupensere[*](acupensere RKl. acip. edd. vett. accubans aere ABRV accubant aere E accubas aere cum ras. super as N) cum decimano.
is haec loquitur, qui in voluptate nihil ponens negat eum bene cenare, qui omnia ponat in voluptate, et tamen non[*](non om. ABER) negat libenter cenasse umquam Gallonium— mentiretur enim—, sed bene. ita graviter et severe voluptatem secrevit[*](secernit dett. ) a bono. ex quo illud efficitur, qui bene cenent omnis libenter cenare, qui libenter, non continuo bene. semper Laelius bene.