de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Eadem fortitudinis ratio reperietur. nam neque laborum perfunctio neque perpessio dolorum per se ipsa allicit nec patientia nec assiduitas[*](assiduitates ANV) nec vigiliae nec ea[*](ea om. BE) ipsa, quae laudatur, industria, ne fortitudo quidem, sed ista sequimur, ut sine cura metuque vivamus animumque et corpus, quantum efficere possimus,[*](possimus AEN possumus) molestia liberemus. ut enim mortis metu omnis quietae vitae status perturbatur, et ut succumbere doloribus eosque humili animo inbecilloque ferre miserum est, ob eamque debilitatem animi multi parentes,[*](parentis R) multi amicos, non nulli

p.22
patriam, plerique autem se ipsos penitus perdiderunt, sic robustus animus et excelsus omni est liber cura et angore, cum et mortem contemnit, qua qui[*](qui quia A1BE) affecti sunt in eadem causa sunt, qua ante quam nati, et ad dolores ita paratus est, ut meminerit maximos morte finiri, parvos multa habere intervalla requietis, mediocrium nos esse dominos, ut, si tolerabiles sint, feramus, si minus, animo aequo e vita, cum ea non placeat, tamquam e theatro exeamus. quibus rebus intellegitur nec timiditatem ignaviamque vituperari nec fortitudinem patientiamque laudari suo nomine, sed illas reici, quia dolorem pariant, has optari, quia voluptatem.

Iustitia restat, ut de omni virtute sit dictum. sed similia fere dici possunt. ut enim sapientiam, temperantiam, fortitudinem copulatas esse docui cum voluptate, ut ab ea nullo modo nec divelli nec distrahi possint, sic de iustitia iudicandum est, quae non modo numquam nocet cuiquam, sed contra semper afficit[*](afficit (cf. Tusc. 3,11 qui contra affecti sint) Se. aliquid (in N ante aliquid ab alt. m. superscr. est alit)) cum vi sua[*](vi sua V, N (vi ab alt. m. in ras. scr.); in sua BER sua vi A) atque natura, quod tranquillat[*](tranquillat Se. tranquillet) animos, tum spe nihil earum rerum defuturum, quas natura non[*](non om. RNV) depravata desiderat.[*](desiderat R1V desideret) Et [*](add. Lamb.) quem ad modum temeritas et libido et ignavia semper animum excruciant et semper sollicitant turbulentaeque sunt, sic inprobitas si [*](add. Mdv.) cuius in mente consedit, hoc ipso, quod adest, turbulenta est[*](est: si Grut. et si ABE turbulenta non potest fieri Et si RN turbulenta non potest fieri Si V); si vero molita quippiam est, quamvis occulte fecerit, numquam tamen id confidet fore semper occultum. plerumque improborum facta primo suspicio insequitur, dein[*](deinde NV) sermo atque fama, tum accusator, tum iudex;[*](index A) multi etiam, ut te consule, ipsi se indicaverunt.[*](indicaverunt A2RN indicaverat A1 iudicaverunt BEV)

quodsi qui

p.23
satis sibi contra hominum[*](sibi contra hominum ibi contra hominum V hominum sibi contra R) conscientiam[*](conscientiamtn scientiam R cumscientiam A1) saepti esse et[*](et om. E) muniti[*](et muniti om. R) videntur, deorum tamen horrent easque ipsas sollicitudines, quibus eorum animi noctesque diesque[*](noctes diesque R diesque noctesque B) exeduntur, a diis inmortalibus supplicii causa importari[*](inport. N) putant. quae autem tanta ex improbis factis ad minuendas vitae molestias accessio potest fieri, quanta ad augendas, cum conscientia factorum, tum poena legum odioque civium? et tamen in quibusdam neque pecuniae modus est neque honoris neque imperii nec libidinum nec epularum nec reliquarum cupiditatum, quas nulla praeda umquam improbe parta minuit,[*](minuit imminit BE) sed [*](add. dett. (sed auget potius atque inflammat)) potius inflammat, ut coe+rcendi magis quam dedocendi esse videantur.

Invitat igitur vera ratio bene sanos ad iustitiam, aequitatem, fidem, neque homini infanti aut inpotenti iniuste facta conducunt, qui nec facile efficere possit, quod conetur, nec optinere, si effecerit, et opes vel fortunae[*](fortuna E) vel ingenii[*](ingenii edd. ingenia) liberalitati magis conveniunt, qua qui utuntur,[*](utantur ARNV) benivolentiam sibi conciliant et, quod aptissimum est ad quiete vivendum, caritatem, praesertim cum omnino nulla sit causa peccandi.

quae enim cupiditates a natura proficiscuntur, facile explentur sine ulla iniuria,[*](iniuria ulla BE) quae autem inanes sunt, iis parendum non est. nihil enim desiderabile concupiscunt, plusque in ipsa iniuria detrimenti est quam in iis rebus emolumenti, quae pariuntur iniuria. Itaque ne iustitiam quidem recte quis dixerit per se ipsam optabilem, sed quia iucunditatis vel plurimum afferat. nam diligi et carum esse iucundum est propterea, quia tutiorem vitam et voluptatem pleniorem[*](pleniorem voluptatem BE) efficit. itaque non ob ea solum incommoda, quae eveniunt[*](eveniunt et veniunt ARN) inprobis, fugiendam inprobitatem

p.24
putamus, sed multo etiam magis, quod, cuius in animo versatur, numquam sinit eum respirare, numquam adquiescere.

Quodsi ne ipsarum quidem virtutum laus, in qua maxime ceterorum philosophorum exultat oratio, reperire exitum potest, nisi derigatur ad voluptatem, voluptas autem est sola, quae nos vocet ad se et alliciat suapte natura, non potest esse dubium, quin id sit summum atque extremum bonorum omnium, beateque vivere nihil aliud sit nisi cum voluptate vivere.

Huic certae stabilique sententiae quae sint coniuncta explicabo brevi. nullus in ipsis error est finibus bonorum et malorum, id est in voluptate aut in dolore, sed in his rebus peccant, cum e quibus haec efficiantur ignorant. animi autem voluptates et dolores nasci fatemur e corporis voluptatibus et doloribus—itaque concedo, quod modo dicebas, cadere causa,[*](cadere causa Vict. cedere causae (cause)) si qui e nostris aliter existimant, quos quidem video esse multos, sed imperitos—, quamquam autem et laetitiam nobis voluptas animi et molestiam dolor afferat,[*](afferat A2 afferet A1BER afferret NV) eorum tamen utrumque et ortum esse e corpore et ad corpus referri, nec ob eam causam non multo maiores esse et voluptates et dolores animi quam corporis. nam corpore nihil nisi praesens et quod adest sentire possumus, animo autem et praeterita et futura. ut enim aeque doleamus animo,[*](animocf. v. 20 sqq.) cum corpore dolemus, fieri tamen permagna accessio potest, si aliquod[*](aliquid ABE) aeternum et infinitum impendere malum nobis opinemur.[*](opinamur R) quod idem licet transferre in voluptatem, ut ea[*](ea eo B) maior sit, si nihil tale metuamus.

Iam illud quidem perspicuum est, maximam animi[*](animi maximam A) aut voluptatem aut molestiam plus aut ad beatam aut ad miseram vitam afferre momenti quam eorum utrumvis, si aeque diu sit in corpore. Non placet

p.25
autem detracta voluptate aegritudinem statim consequi, nisi in voluptatis locum dolor forte successerit, at contra gaudere nosmet omittendis doloribus, etiamsi voluptas ea, quae sensum moveat, nulla successerit, eoque intellegi potest quanta voluptas sit non dolere.[*](dolore ERV1 )

Sed ut iis bonis erigimur, quae expectamus, sic laetamur iis, quae recordamur. stulti autem malorum memoria torquentur, sapientes[*](sapientis R) bona praeterita grata recordatione renovata delectant. est autem situm in nobis ut et adversa quasi perpetua oblivione obruamus et secunda iucunde ac suaviter meminerimus. sed cum ea, quae praeterierunt, acri animo et attento[*](intento BE) intuemur, tum fit ut aegritudo sequatur, si illa mala sint, laetitia, si bona.[*](si bona laetitia BE)

O praeclaram beate vivendi et apertam et simplicem et directam viam! cum enim certe nihil homini possit melius esse quam vacare omni dolore et molestia perfruique maximis et animi et corporis voluptatibus, videtisne quam nihil praetermittatur quod vitam adiuvet, quo facilius id, quod propositum est, summum bonum consequamur? clamat Epicurus, is quem vos nimis voluptatibus esse deditum dicitis, non posse iucunde vivi, nisi sapienter, honeste iusteque vivatur, nec sapienter, honeste, iuste, nisi iucunde.

neque enim civitas in seditione beata esse potest nec in discordia dominorum domus; quo minus animus a se ipse[*](ipso BE) dissidens secumque discordans gustare partem ullam liquidae voluptatis et liberae potest. atqui pugnantibus et contrariis studiis consiliisque semper utens nihil quieti videre, nihil tranquilli potest.

Quodsi corporis gravioribus morbis vitae iucunditas impeditur, quanto magis animi morbis impediri necesse est![*](impediri necesse est impediri necesse potest A1N impediri potest A2 ) animi autem morbi sunt cupiditates inmensae et

p.26
inanes[*](inanes V inmanes A īmanes BEN immanes R) divitiarum, gloriae, dominationis,[*](dominationes ABER) libidinosarum etiam voluptatum. accedunt aegritudines, molestiae, maerores, qui exedunt[*](excedunt BERN) animos conficiuntque curis hominum non intellegentium nihil dolendum esse animo, quod sit a dolore corporis praesenti futurove seiunctum. nec vero quisquam stultus non horum morborum aliquo laborat, nemo igitur est non miser.

accedit etiam mors, quae quasi saxum Tantalo semper impendet,[*](impendit BE) tum superstitio, qua qui est imbutus[*](inb. BE) quietus esse numquam potest. praeterea bona praeterita non meminerunt, praesentibus non fruuntur, futura modo expectant, quae quia certa esse non possunt, conficiuntur[*](conficiuntur cū ficiuntur A1R c_ficiuntur A2 ) et angore et metu maximeque cruciantur, cum sero sentiunt frustra se aut pecuniae studuisse aut imperiis aut opibus aut gloriae. nullas enim consequuntur voluptates, quarum potiendi spe inflammati multos labores magnosque susceperant.