de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Ut autem a facillimis ordiamur, prima veniat in medium Epicuri ratio, quae plerisque notissima est. quam a nobis sic intelleges[*](intelleges A intelliges) expositam, ut ab ipsis, qui eam disciplinam probant, non soleat accuratius explicari; verum enim invenire volumus, non tamquam adversarium aliquem convincere. accurate autem quondam a L. Torquato, homine omni doctrina erudito, defensa est Epicuri sententia de voluptate, a meque ei responsum, cum C. Triarius, in primis gravis et doctus adolescens, ei disputationi interesset.

nam cum ad me in Cumanum salutandi causa uterque venisset, pauca primo inter nos[*](inter nos primo BE) de litteris, quarum summum erat in utroque studium, deinde Torquatus: Quoniam nacti te,[*](nacti te VN2 hac tite A1BER, N1 (ut videtur); hac die A2 ) inquit, sumus aliquando otiosum, certe audiam, quid sit, quod Epicurum nostrum non tu quidem oderis, ut fere faciunt, qui ab eo dissentiunt, sed certe non probes, eum quem ego arbitror unum vidisse verum maximisque erroribus animos

p.7
hominum liberavisse et omnia tradidisse, quae pertinerent[*](pertinent R) ad bene beateque vivendum. sed existimo te, sicut nostrum Triarium, minus ab eo delectari, quod ista Platonis, Aristoteli,[*](aristoteli A1 aristotili E aristotilis) Theophrasti orationis ornamenta neglexerit. nam illud[*](illuc NV ad illud A2 ) quidem adduci vix possum, ut ea, quae senserit ille, tibi non vera videantur.

Vide, quantum, inquam, fallare,[*](fallare A. Man. fallere) Torquate. oratio me istius philosophi non offendit; nam et complectitur verbis, quod vult, et dicit plane, quod intellegam; et tamen ego a philosopho, si afferat eloquentiam, non asperner, si non habeat, non admodum flagitem. re mihi non aeque satisfacit,[*](satis facit R satisfecit) et quidem locis pluribus.[*](plurimis BE) sed quot homines, tot sententiae; falli igitur possumus.

Quam ob rem tandem, inquit, non satisfacit? te enim iudicem aequum puto, modo quae dicat ille bene noris.

Nisi mihi Phaedrum, inquam,[*](inquam tu NV inquā A (ā in ras.; quid antea fuerit, non liquet), inquam RBE) tu mentitum[*](mentitu BE) aut Zenonem putas, quorum utrumque audivi, cum mihi nihil sane praeter sedulitatem[*](sedulitatem RN2V sed utilitatem) probarent, omnes mihi Epicuri sententiae satis notae sunt. atque eos, quos nominavi, cum Attico nostro frequenter audivi, cum miraretur ille quidem utrumque, Phaedrum autem etiam amaret, cotidieque inter nos ea, quae audiebamus, conferebamus, neque erat umquam controversia, quid ego intellegerem, sed quid probarem.

Quid igitur est? inquit; audire enim cupio, quid non probes.

Principio, inquam, in physicis, quibus maxime gloriatur, primum totus est alienus. Democritea dicit[*](democrite adicit A1RBE democrito adicit A2, V (adijcit); adicit de- mocrite (e corr in o) N) perpauca mutans, sed ita, ut ea, quae corrigere vult, mihi quidem depravare videatur. ille atomos[*](athom. (et sic semper) ) quas appellat,

p.8
id est corpora individua propter soliditatem, censet in infinito inani, in quo nihil nec summum nec infimum nec medium nec ultimum[*](ultimum intimum Jonas (dissert. Berol. 1870 thes. 5) ) nec extremum sit, ita ferri,[*](ferri A2ERN fieri BV ita ferri ut om A1 ) ut concursionibus inter se cohaerescant, ex quo efficiantur ea, quae sint quaeque cernantur, omnia, eumque motum atomorum nullo a principio, sed ex aeterno tempore intellegi convenire.

Epicurus autem, in quibus sequitur Democritum, non fere labitur. quamquam utriusque cum multa non probo, tum illud in primis, quod, cum in rerum natura duo quaerenda sint, unum, quae materia sit, ex qua[*](ex quo AREN) quaeque res efficiatur, alterum, quae vis sit, quae quidque efficiat, de materia disseruerunt, vim et causam efficiendi reliquerunt. sed hoc commune vitium, illae Epicuri propriae ruinae: censet enim eadem illa individua et solida corpora ferri deorsum[*](deorsū (cum ras. post ū) N) suo pondere ad lineam,[*](ad lineam adlimam A1 ad lunam R ad lineam (ne ex corr.) N) hunc naturalem esse omnium corporum motum.

deinde ibidem homo acutus, cum illud occurreret, si omnia deorsus[*](deorsum BEV, N ut v. 15 ) e regione ferrentur et, ut dixi, ad lineam, numquam fore[*](fore numquam B fore unquam E) ut atomus[*](athomos) altera alteram posset attingere itaque * * attulit[*](hiatum post itaque notavit Usener (Epicurea, Lipsiae 1887, p. 199; scriptum fuisse potest effici mundum non posse vel simile aliquid), alii ante itaque cf. Va. II 344 sqq. ) rem commenticiam: declinare dixit[*](dixit declinare B) atomum[*](at thomum B athomos A) perpaulum, quo nihil posset fieri minus; ita effici complexiones et copulationes et adhaesiones[*](adhaesitationes AR (adhes.), adhesitõnes N) atomorum inter se, ex quo efficeretur mundus omnesque partes mundi, quaeque in eo essent. Quae cum tota res[*](res tota R) est ficta[*](est ficta Se. ('potuit excidere, ut saepe excidit, librariis non intellectum est' Mdv.); ficta BER, (post ficta superscr. ab alt. m. sit) A, (ibid. superscr. ab alt. m. s. = scilicet] sit) N; ficta sit V ficta est Heindorf ad Cic. de nat. deor. I 1 ) pueriliter, tum ne efficit

p.9
quidem,[*](add. A. Man.) quod vult.[*](quo volt BE) nam et ipsa declinatio ad libidinem fingitur—ait enim declinare atomum sine causa; quo nihil turpius physico, quam fieri quicquam sine causa dicere,—et illum motum naturalem omnium ponderum, ut ipse constituit, e regione inferiorem locum petentium sine causa eripuit atomis nec tamen id, cuius causa haec finxerat, assecutus est.

nam si omnes atomi declinabunt, nullae umquam cohaerescent, sive aliae declinabunt, aliae suo nutu recte ferentur, primum erit hoc quasi provincias atomis dare, quae recte, quae oblique ferantur, deinde eadem illa atomorum, in quo etiam Democritus haeret, turbulenta concursio hunc mundi ornatum efficere[*](efficere ornatum BE) non poterit. ne illud quidem physici, credere aliquid esse minimum, quod profecto numquam putavisset, si a Polyaeno, familiari suo, geometrica[*](geometrica J. F. Gronovius; geometricam ABERN geometriam V) discere maluisset quam illum etiam ipsum dedocere. sol Democrito magnus videtur, quippe homini erudito in geometriaque perfecto, huic pedalis fortasse; tantum enim esse censet, quantus videtur, vel paulo aut maiorem aut minorem.

ita, quae mutat, ea corrumpit,[*](mutat ea corrumpit corrumpit mutat ea BE) quae sequitur sunt tota Democriti, atomi, inane, imagines, quae ei)/dwla [*](idola AR ydola BENV) nominant, quorum incursione[*](incursione E incursionem (etiam A)) non solum videamus, sed etiam cogitemus; infinitio ipsa, quam a)peiri/an [*](apirian ABERV apiriam N (pi ex corr.)) vocant, tota ab illo est, tum innumerabiles mundi, qui et oriantur et intereant cotidie.[*](quottidie BE quotidie NV) quae etsi mihi nullo modo probantur, tamen Democritum laudatum a ceteris ab hoc, qui eum unum secutus esset, nollem vituperatum.

Iam in altera[*](altera in BE) philosophiae parte, quae est quaerendi ac disserendi, quae logikh/ [*](logice ABERN loyce V) dicitur, iste vester plane, ut

p.10
mihi quidem videtur, inermis ac nudus[*](nudus mundus BE) est. tollit definitiones, nihil de dividendo ac partiendo docet, non quo modo efficiatur concludaturque ratio tradit, non qua via captiosa solvantur ambigua distinguantur ostendit; iudicia rerum in sensibus ponit, quibus si semel aliquid falsi pro vero probatum sit, sublatum esse omne iudicium veri et falsi putat.

Confirmat autem illud vel maxime, quod ipsa natura, ut ait ille, sciscat et probet, id est voluptatem et dolorem. ad haec et quae sequamur et quae fugiamus refert omnia. quod quamquam Aristippi est a Cyrenaicisque melius liberiusque defenditur, tamen eius modi esse iudico, ut nihil homine videatur indignius. ad maiora enim quaedam nos natura genuit et conformavit, ut mihi quidem videtur. ac fieri potest, ut errem, sed ita prorsus existimo, neque eum Torquatum, qui hoc primus cognomen invenerit,[*](invenit BE) aut torquem illum hosti detraxisse, ut aliquam ex eo perciperet corpore voluptatem, aut cum Latinis tertio consulatu conflixisse apud Veserim propter voluptatem; quod vero securi percussit[*](percussit Mdv. percusserit) filium, privavisse[*](privasse BER) se etiam videtur multis voluptatibus, cum ipsi naturae patrioque amori praetulerit ius maiestatis atque imperii.

quid? T.[*](T. Dav. (cf. Iw. Mue. II p.8 sq.); 1 (vel L)) Torquatus, is qui consul cum Cn. Octavio fuit, cum illam severitatem in eo filio adhibuit, quem in adoptionem D. Silano emancipaverat, ut eum Macedonum legatis accusantibus, quod pecunias praetorem in provincia cepisse arguerent, causam apud se dicere iuberet reque ex utraque parte audita pronuntiaret eum non talem videri fuisse in imperio, quales eius maiores fuissent, et in conspectum suum venire vetuit, numquid tibi videtur de voluptatibus suis cogitavisse?

Sed ut omittam pericula, labores, dolorem etiam, quem optimus quisque pro patria et pro suis suscipit,[*](suscepit BER)

p.11
ut non modo nullam captet, sed etiam praetereat omnes voluptates, dolores denique quosvis suscipere malit quam deserere ullam officii partem, ad ea, quae hoc non minus declarant, sed videntur leviora, veniamus. quid tibi, Torquate, quid huic Triario litterae, quid historiae cognitioque rerum, quid poe+tarum evolutio, quid tanta tot versuum memoria voluptatis affert?