Paradoxa Stoicorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tullii Ciceronis De officiis ad Marcum filium libri tres, Paradoxa stoicorum, Timaeus. Baiter, J. G., editor. Leipzig: B. Tauchnitz, 1865.

an eorum servitus dubia est, qui cupiditate peculii nullam condicionem recusant durissimae servitutis? hereditatis spes quid iniquitatis in serviendo non suscipit? quem nutum locupletis orbi senis non observat? loquitur ad voluntatem, quicquid denuntiatum est facit, adsectatur, adsidet, muneratur. quid horum est liberi?

quid denique servi non inertis? quid? iam illa cupiditas, quae videtur esse liberalior, honoris, imperii, provinciarum, quam dura est domina, quam imperiosa, quam vehemens! Cethego, homini non probatissimo, servire coegit eos, qui sibi esse amplissimi videbantur, munera mittere, noctu venire domum ad eum, precari, denique supplicare. quae servitus est, si haec libertas existimari potest? quid? cum cupiditatis dominatus excessit et alius est dominus exortus ex conscientia peccatorum, timor, quam est illa misera, quam dura servitus? adulescentibus paulo loquacioribus est serviendum; omnes, qui aliquid scire videntur, tamquam domini timentur; iudex vero quantum habet dominatum, quo timore nocentis adficiti an non est omnis metus servitus?

p.1013