Paradoxa Stoicorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tullii Ciceronis De officiis ad Marcum filium libri tres, Paradoxa stoicorum, Timaeus. Baiter, J. G., editor. Leipzig: B. Tauchnitz, 1865.

quam ob rem licet inrideat si qui volt, plus apud me tamen vera ratio valebit quam volgi opinio; neque ego umquam bona perdidisse dicam, si quis pecus aut supellectilem amiserit, nec non saepe laudabo sapientem illum, Biantem, ut opinor, qui numeratur in septem: cuius cum patriam Prienam cepisset hostis ceterique ita fugerent, ut multa de suis rebus asportarent, cum esset admonitus a quodam ut idem ipse faceret,

ego vero
inquit
facio; nam omnia mecum porto mea.

ille haec ludibria fortunae ne sua quidem putavit, quae nos appellamus etiam bona. quid est igitur, quaeret aliquis, bonum? si, quod recte fit et honeste et cum virtute, id bene fieri vere dicitur, quod rectum et honestum et cum virtute est, id solum opinor bonum.

sed haec videri possunt odiosiora, cum lentius disputantur: vita atque factis inlustrata sunt summorum virorum haec quae verbis subtilius quam satis est, disputari videntur; quaero enim a vobis, num ullam cogitationem habuisse videantur ii, qui hanc rein

p.1004
publicam tam praeclare fundatam nobis reliquerunt, aut argenti ad avaritiam aut amoenitatum ad delectationem aut supellectilis ad delicias aut epularum ad voluptates? ponite ante oculos unum quemque regum.

voltis a Romulo? voltis post liberam civitatem ab iis ipsis, qui liberaverunt? quibus tandem Romulus gradibus escendit in caelum? iisne, quae isti bona appellant, an rebus gestis atque virtutibus? quid? a Numa Pompilio minusne gratas dis inmortalibus capudines ac fictilis urnulas fuisse quam felicatas Saliorum pateras arbitramur? omitto reliquos; sunt enim omnes pares inter se praeter Superbum.