De Republica

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia, Part 4, Vol 2. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1889.

August. C.D. 2.11

Aeschines Atheniensis, vir eloquentissimus, cum adulescens tragoedias actitavisset, rem publicam capessivit, et Aristodemum, tragicum item actorem, maximis de rebus pacis et belli legatum ad Philippum Athenienses saepe miserunt.

p.360
p.361

August. C.D. 2.21,Non. 417M

Ennius

  1. Moribus antiquis res stat Romana virisque,
quem quidem ille versum vel brevitate vel veritate tamquam ex oraculo mihi quodam esse effatus videtur. Nam neque viri, nisi ita morata civitas fuisset, neque mores, nisi hi viri praefuissent, aut fundare aut tam diu tenere potuissent tantam et tam fuse lateque imperantem rem publicam. Itaque ante nostram memoriam et mos ipse patrius praestantes viros adhibebat, et veterem morem ac maiorum instituta retinebant excellentes viri. Nostra vero aetas cum rem publicam sicut picturam accepisset egregiam, sed iam evanescentem vetustate, non modo eam coloribus eisdem, quibus fuerat, renovare neglexit, sed [*](August. C.D. 2.21, Non. 417M) ne id quidem curavit, ut formam saltem eius et extrema tamquam liniamenta servaret. Quid enim manet ex antiquis moribus, quibus ille dixit rem stare Romanam? quos ita oblivione obsoletos videmus, ut non modo non colantur, sed iam ignorentur. Nam de viris quid dicam? Mores enim ipsi interierunt virorum penuria, cuius tanti mali non modo reddenda ratio nobis, sed etiam tamquam reis capitis quodam modo dicenda causa est. Nostris enim vitiis, non casu aliquo, rem publicam verbo retinemus, re ipsa vero iam pridem amisimus.

nihil esse tam regale quam explanationem aequitatis, in qua iuris erat interpretatio, quod ius

p.362
privati petere solebant a regibus, ob easque causas agri arvi et arbusti et pascui lati atque uberes definiebantur, qui essent regii qui colerenturque sine regum opera et labore, ut eos nulla privati negotii cura a populorum rebus abduceret. Nec vero quisquam privatus erat disceptator aut arbiter litis, sed omnia conficiebantur iudiciis regiis. Et mihi quidem videtur Numa noster maxime tenuisse hunc morem veterem Graeciae regum. Nam ceteri, etsi hoc quoque munere fungebantur, magnam tamen partem bella gesserunt et eorum iura coluerunt; illa autem diuturna pax Numae mater huic urbi iuris et religionis fuit, qui legum etiam scriptor fuisset, quas scitis extare, quod quidem huius civis proprium, de quo agimus---

Non. 497M

sed tamen ut bono patri familias colendi, aedificandi, ratiocinandi quidam usus opus est.

---radicum seminumque cognoscere num te offendet? [*](M.) Nihil, si modo opus extabit. [*](S.) Num id studium censes esse vilici? [*](M.) Minime; quippe cum agri culturam saepissime opera deficiat. [*](S.) Ergo, ut vilicus naturam agri novit, dispensator litteras scit, uterque autem se a scientiae delectatione ad efficiendi utilitatem refert, sic noster hic rector studuerit sane iuri et legibus cognoscendis, fontis quidem earum utique perspexerit, sed se responsitando et lectitando et scriptitando ne impediat, ut quasi dispensare rem publicam et in ea quodam modo vilicare possit, summi iuris peritissimus, sine quo iustus esse nemo potest, civilis non inperitus, sed ita, ut astrorum gubernator, physicorum medicus; uterque enim illis ad artem suam utitur, sed se a suo munere non inpedit. Illud autem videbit hic vir ---

---civitatibus, in quibus expetunt laudem optumi et decus, ignominiam fugiunt ac dedecus. Nec vero tam metu poenaque terrentur, quae est

p.363
constituta legibus, quam verecundia, quam natura homini dedit quasi quendam vituperationis non iniustae timorem. Hanc ille rector rerum publicarum auxit opinionibus perfecitque institutis et disciplinis, ut pudor civis non minus a delictis arceret quam metus. Atque haec quidem ad laudem pertinent, quae dici latius uberiusque potuerunt.

Ad vitam autem usumque vivendi ea discripta ratio est iustis nuptiis, legitimis liberis, sanctis penatium deorum Larumque familiarium sedibus, ut omnes et communibus commodis et suis uterentur, nec bene vivi sine bona re publica posset nec esse quicquam civitate bene constituta beatius. Quocirca permirum mihi videri solet, quae sit tanta doc---

Cic. Att. 8.11.1

Ut enim gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori victoria, sic huic moderatori rei publicae beata civium vita proposita est, ut opibus firma, copiis locuples, gloria ampla, virtute honesta sit; huius enim operis maximi inter homines atque optimi illum esse perfectorem volo.
August. epist. 104.7
Et ubi est, quod et vestrae litterae illum laudant patriae rectorem, qui populi utilitati magis consulat quam voluntati?

August. C.D. 5.13

alendum esse gloria --- maiores suos multa mira atque praeclara gloriae cupiditate fecisse.
P.Pictav. Bibl. Lugd. 22.824
principem civitatis gloria esse alendum, et tam diu stare
p.364
rem publicam, quam diu ab omnibus honor principi exhiberetur.
Non. 233M
Tum virtute, labore, industria tueretur summi viri indolem, nisi nimis animose ferox natura illum nescio quo ---
Non. 201M
quae virtus fortitudo vocatur, in qua est magnitudo animi, mortis dolorisque magna contemptio.

Non. 337M

Marcellus ut acer et pugnax, Maximus ut consideratus et lentus.
Char. GL 1.139K
orbi terrarum comprehensos ---
Non. 37M
quod molestiis senectutis suae vestras familias impertire posset.

Gel. N.A. 12.2.6sq.

ut Menelao Laconi quaedam fuit suaviloquens iucunditas --- breviloquentiam in dicendo colat.
Amm. Marc. 30.4.10
Cumque nihil tam incorruptum esse debeat in re publica quam suffragium, quam sententia, non intellego, cur, qui ea pecunia corruperit, poena dignus sit, qui eloquentia, laudem etiam ferat. Mihi quidem hoc plus
p.365
mali facere videtur, qui oratione, quam qui pretio iudicem corrumpit, quod pecunia corrumpere pudentem nemo potest, dicendo potest.
Non. 521M
Quae cum Scipio dixisset, admodum probans Mummius; erat enim odio †quorum rhetorum inbutus ---
p.366
C. anon. Verg. G. I, 2.348 Bandin.
tum in optimam segetem praeclara essent sparsa semina.

Non. 42M

Totam igitur expectas prudentiam huius rectoris, quae ipsum nomen hoc nacta est ex providendo.
Non. 256M
Quam ob rem se comparet hic civis ita necesse est, ut sit contra haec, quae statum civitatis permovent, semper armatus.
Non. 25M, Serv. A. 1.149
Eaque dissensio civium, quod seorsum eunt alii ad alios, seditio dicitur.
Non. 519M
Et vero in dissensione civili, cum boni plus quam multi valent, expendendos civis, non numerandos puto.
p.367
Non. 424M
Graves enim dominae cogitationum lubidines infinita quaedam cogunt atque imperant, quae quia nec expleri nec satiari ullo modo possunt, ad omne facinus inpellunt eos, quos inlecebris suis incenderunt.
Non. 492M
qui contuderit eius vim et ecfrenatam illam ferociam.

Gel. N.A. 7.16.11,Non. 290M

Quod quidem eo fuit maius, quia, cum causa pari collegae essent, non modo invidia pari non erant, sed etiam Claudii invidiam Gracchi caritas deprecabatur.
Non. 409M
Qui †numero optumatum et principum optulit is vocibus et gravitatis suae liquit illum tristem et plenum dignitatis sonum.
Non. 501M
ut, quem ad modum scribit ille, cotidiano in forum mille hominum cum palliis conchylio tinctis descenderent.
Non. 517M
in his, ut meministis, concursu levissimae multitudinis et aere congesto funus desubito esset ornatum.
Non. 512M,Prisc. GL 3.70K
Firmiter enim maiores nostri stabilita matrimonia esse voluerunt.
Non. 398M
Oratio Laelii, quam omnes habemus in manibus, quam simpuvia pontificum dis immortalibus grata sint Samiaeque, ut is scribit, capudines.

Eulog. somn. Scip. 401Or.

--- qui rogo impositus revixisset multaque de inferis secreta narrasset --- haec, quae de animae immortalitate dicerentur caeloque, non
p.368
somniantium philosophorum esse commenta nec fabulas incredibiles, quas Epicurei derident, sed prudentium coniecturas.

August. C.D. 22.28

ut eum lusisse potius quam †quod id verum esse adfirmet dicere voluisse.
p.369
p.370

Macr. Sat. 1.4.2sq.

Sed quamquam sapientibus conscientia ipsa factorum egregiorum amplissimum virtutis est praemium, tamen illa divina virtus non statuas plumbo inhaerentes nec triumphos arescentibus laureis, sed stabiliora quaedam et viridiora praemiorum genera desiderat. Quae tandem ista sunt, inquit Laelius? Tum Scipio: Patimini me, quoniam tertium diem iam feriati sumus ---

OMNIUM

Cum in Africam venissem M'. Manilio consuli ad quartam legionem tribunus, ut scitis, militum, nihil mihi fuit potius, quam ut Masinissam convenirem regem, familiae nostrae iustis de causis amicissimum. Ad quem ut veni, conplexus me senex conlacrimavit aliquantoque post suspexit ad caelum et: Grates, inquit, tibi ago, summe Sol, vobisque, reliqui Caelites, quod, ante quam ex hac vita migro, conspicio in meo regno et his tectis P. Cornelium Scipionem, cuius ego nomine ipso recreor; itaque numquam ex animo meo discedit illius optimi atque invictissimi viri memoria. Deinde ego illum de suo regno, ille me de nostra re

p.371
publica percontatus est, multisque verbis ultro citroque habitis ille nobis consumptus est dies.

Post autem apparatu regio accepti sermonem in multam noctem produximus, cum senex nihil nisi de Africano loqueretur omniaque eius non facta solum, sed etiam dicta meminisset. Deinde, ut cubitum discessimus, me et de via fessum, et qui ad multam noctem vigilassem, artior quam solebat somnus complexus est. Hic mihi (credo equidem ex hoc, quod eramus locuti; fit enim fere, ut cogitationes sermonesque nostri pariant aliquid in somno tale, quale de Homero scribit Ennius, de quo videlicet saepissime vigilans solebat cogitare et loqui) Africanus se ostendit ea forma, quae mihi ex imagine eius quam ex ipso erat notior; quem ubi agnovi, equidem cohorrui, sed ille: Ades, inquit, animo et omitte timorem, Scipio, et, quae dicam, trade memoriae.

Videsne illam urbem, quae parere populo Romano coacta per me renovat pristina bella nec potest quiescere? (ostendebat autem Karthaginem de excelso et pleno stellarum illustri et claro quodam loco) ad quam tu oppugnandam nunc venis paene miles. Hanc hoc biennio consul evertes, eritque cognomen id tibi per te partum, quod habes adhuc a nobis hereditarium. Cum autem Karthaginem deleveris, triumphum egeris censorque fueris et obieris legatus Aegyptum, Syriam, Asiam, Graeciam, deligere iterum consul absens bellumque maximum conficies, Numantiam excindes. Sed cum eris curru in Capitolium invectus, offendes rem publicam consiliis perturbatam nepotis mei.

Hic tu, Africane, ostendas oportebit patriae lumen animi, ingenii consiliique tui. Sed eius temporis ancipitem video quasi fatorum viam. Nam cum aetas tua septenos octiens solis anfractus reditusque converterit, duoque ii numeri, quorum uterque plenus alter altera de causa habetur, circuitu naturali summam tibi fatalem confecerint, in te unum atque in

p.372
tuum nomen se tota convertet civitas, te senatus, te omnes boni, te socii, te Latini intuebuntur, tu eris unus, in quo nitatur civitatis salus, ac, ne multa, dictator rem publicam constituas oportet, si impias propinquorum manus effugeris. Hic cum exclamasset Laelius ingemuissentque vehementius ceteri, leniter arridens Scipio: St! quaeso, inquit, ne me e somno excitetis, et parumper audite cetera.