Topica

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

quaestionum autem 'quacumque de re' sunt[*](sunt d: sint codd. ) duo genera[*](genera Friedrich: genera sunt codd. ): unum cognitionis alterum actionis.

cognitionis sunt eae quarum est finis scientia, ut si quaeratur a naturane ius profectum sit an ab aliqua quasi condicione hominum et pactione. Actionis autem huius modi exempla sunt: Sitne sapientis ad rem publicam accedere. Cognitionis quaestiones tripertitae sunt; aut sitne aut quid sit aut quale sit quaeritur. Horum primum coniectura, secundum definitione, tertium iuris et iniuriae distinctione explicatur. Coniecturae ratio in quattuor partes distributa est, quarum una est cum quaeritur sitne aliquid; altera unde ortum sit; tertia quae id causa effecerit; quarta. in qua de commutatione rei quaeritur. Sitne sic[*](Sitne sic Friedrich: sit necne sit codd.: sitne necne sit A ): ecquidnam sit honestum, ecquid aequum re vera; an haec tantum in opinione sint[*](sint om. Ob ) . Vnde autem sit ortum: ut cum quaeritur, natura an doctrina possit effici virtus. Causa autem efficiens sic quaeritur, quibus rebus eloquentia efficiatur. De commutatione sic: possitne eloquentia commutatione aliqua converti in infantiam.

cum autem quid sit quaeritur, notio explicanda est et proprietas et divisio et partitio. Haec enim sunt definitioni attributa; additur etiam descriptio, quam xarakth=ra Graeci vocant. Notio sic quaeritur: sitne id aequum quod ei qui plus potest utile est. Proprietas sic: in hominemne solum cadat an etiam in beluas aegritudo. Divisio et eodem pacto

p.4024
partitio sic[*](sic Of: om. codd. ) : triane genera bonorum sint. Descriptio, qualis sit avarus, qualis adsentator ceteraque eiusdem generis, in quibus et natura et[*](prius et Of: om. codd. ) vita describitur.

cum autem quaeritur quale quid sit, aut simpliciter quaeritur aut comparate simpliciter: Expetendane sit gloria; com- parate: Praeponendane sit divitiis gloria. Simplicium tria genera sunt: de expetendo fugiendoque, de aequo et iniquo, de honesto et turpi. Comparationum autem duo: unum de eodem et alio, alterum de maiore et minore. De ex- petendo et fugiendo huius modi: Si expetendae divitiae, si fugienda paupertas. De aequo et iniquo: Aequumne sit ulcisci a quocumque iniuriam acceperis. De honesto et turpi: Honestumne sit pro patria mori?

ex altero autem genere, quod erat bipertitum, unum est de eodem et alio: Quid intersit inter amicum et adsentatorem, regem et tyrannum; alterum de maiore et minore, ut si quaeratur eloquentiane pluris sit an iuris civilis scientia. De cognitionis quaestionibus hactenus.

actionis reliquae sunt, quarum duo genera: unum ad officium, alterum ad motum animi vel gignendum vel sedandum planeve tollendum. Ad officium sic, ut cum quaeritur suscipiendine sint liberi. Ad movendos animos cohortationes ad defendendam rem publicam, ad laudem, ad gloriam; quo ex genere sunt querellae incitationes miserationesque flebiles; rursusque oratio tum iracundiam restinguens, tum metum eripiens, tum exsultantem laetitiam comprimens, tum aegritudinem abstergens. Haec cum in propositi[*](propositi Hammer: propositis codd. ) quaestionibus genera sint, eadem in causas transferuntur.

loci autem qui ad quasque quaestiones accommodati sint deinceps est videndum. Omnes illi quidem ad plerasque, sed alii ad alias, ut dixi, aptiores. Ad coniecturam igitur maxime apta quae ex causis, quae ex effectis, quae

p.4025
ex coniunctis sumi possunt. Ad definitionem autem pertinet ratio et scientia definiendi. Atque huic generi finitimum est illud quod appellari de eodem et de altero[*](de altero codd.: de alio b1de ) diximus, quod genus forma quaedam definitionis est; si enim quaeratur idemne sit pertinacia et perseverantia, definitionibus iudicandum est.

loci autem convenient in eius generis quaestionem consequentis antecedentis repugnantis; adiuncti[*](adiunctis vulg. ) etiam eis qui sumuntur ex causis et effectis. Nam si hanc rem illa sequitur, hanc autem non sequitur, aut si huic rei illa antecedit, huic non antecedit; aut si huic rei repugnat, illi non repugnat; aut si huius rei haec, illius alia causa est; aut si ex alio hoc, ex alio illud effectum est: ex quovis horum id de quo quaeritur idemne an aliud sit inveniri potest.

ad tertium genus quaestionis, in quo quale sit quaeritur, in comparationem ea cadunt quae paulo ante in comparationis loco enumerata sunt. In illud autem genus in quo de expetendo fugiendoque quaeritur adhibentur ea quae sunt aut animi aut corporis aut externa vel commoda vel incommoda. Item- que cum de honesto turpique quaeritur, ad animi bona aut mala omnis oratio dirigenda est.

cum autem de aequo et iniquo disseritur, aequitatis loci conligentur. Hi cernuntur bipertito, et natura et instituto. Natura partes habet duas, tributionem[*](tuitionem Oa ) sui cuique[*](cuique A: om. codd. ) et ulciscendi ius. Institutio autem aequitatis[*](Instituta autem aequitas Schütz ) tripertita est; una pars legitima est, altera con- veniens, tertia moris vetustate firmata. Atque etiam aequitas tripertita dicitur esse; una ad superos deos, altera ad manes, tertia ad homines pertinere. Prima pietas, secunda sanctitas, tertia iustitia aut aequitas nominatur[*](Atque... nominatur secl. Schütz ). de proposito satis multa, deinceps de causa pauciora dicenda sunt. Pleraque enim sunt ei cum proposito communia.

p.4026

Tria sunt igitur[*](igitur om. O: enim cedd. ) genera causarum: iudici deliberationis laudationis. Quarum fines ipsi declarant quibus utendum locis sit. Nam iudici finis est ius, ex quo etiam nomen. Iuris autem partes tum expositae, cum aequitatis. Deliber- andi finis utilitas, cuius eae partes quae modo expositae rerum expetendarum[*](rerum expetendarum secl. Friedrich ) . Laudationis finis honestas, de qua item est ante dictum.

sed definitae quaestiones a suis quaeque[*](quaeque codd.: quoque Of ) locis quasi propriis instruuntur[*](instruuntur A: instituuntur codd. Aliquid excidisse docet Kayser ), ... quae[*](quae om. Of ) in accu- sationem defensionemque partitae; in quibus exsistunt haec genera, ut accusator personam arguat facti, defensor aliquid opponat de tribus: aut non esse factum aut, si sit factum, aliud eius facti nomen esse aut iure esse factum. Itaque aut infitialis aut coniecturalis prima appelletur, definitiva altera, tertia, quamvis molestum nomen hoc sit, iuridicialis vocetur. harum causarum propria argumenta ex eis sumpta locis quos exposuimus in praeceptis oratoriis explicata sunt.

refutatio autem accusationis, in qua est depulsio criminis, quoniam Graece sta/sis dicitur, appelletur Latine status; in quo primum insistit quasi ad repugnandum con- gressa defensio. Atque in deliberationibus etiam et lauda- tionibus idem exsistunt status. Nam et negantur saepe ea futura quae ab aliquo in sententia dicta sunt fore, si[*](si codd.: sed Friedrich ) aut omnino fieri non possint aut sine summa difficultate non possint; in qua argumentatione status coniecturalis exsistit;

aut[*](at codd. ) cum aliquid de utilitate honestate aequitate disseritur deque eis rebus quae his sunt contrariae incurrunt status aut iuris aut nominis; quod idem contingit in laudationibus. Nam aut negari potest id factum esse quod laudetur, aut non eo nomine adficiendum quo laudator adfecerit, aut omnino non esse laudabile quod non recte, non iure factum sit. Quibus omnibus generibus usus est nimis

p.4027
impudenter Caesar contra Catonem meum.

sed quae ex statu contentio efficitur, eam Graeci krino/menon vocant[*](vocant codd.: appellant A: secl. Friedrich ), mihi placet id, quoniam quidem ad te scribo, QVA DE RE AGITVR vocari[*](vocari codd.: vocare Friedrich ). Quibus autem hoc qua de re agitur continetur, ea continentia vocentur, quasi firmamenta defensionis, quibus sublatis defensio nulla sit. Sed quoniam lege firmius in controversiis disceptandis esse nihil debet, danda est opera ut legem adiutricem et testem adhibeamus. In qua re alii quasi status exsistunt novi, sed appellentur legitimae disceptationes.

tum enim defenditur non id legem dicere quod adversarius velit, sed aliud. Id autem contingit, cum scriptum ambiguum est, ut duae sententiae differentes accipi possint. Tum opponitur scripto voluntas scriptoris, ut quaeratur verbane plus an sententia valere debeant. Tum legi lex contraria adfertur. Ista[*](ista OA2mf: ita codd. ) sunt tria genera quae controversiam in omni scripto facere possint[*](possunt Ofe ): ambiguum, discrepantia scripti et voluntatis, scripta contraria. iam hoc perspicuum est, non magis in legibus quam in testamentis, in stipulationibus, in reliquis rebus quae ex scripto aguntur, posse controversias easdem exsistere. Horum tractationes in aliis libris explicantur.

nec solum perpetuae actiones sed etiam partes orationis isdem locis adiuvantur, partim propriis partim communibus; ut in principiis, quibus[*](quibus secl. Friedrich ) ut benevoli, ut dociles, ut attenti sint qui audiant, efficiendum est propriis locis; itemque narrationes ut ad suos fines spectent, id est ut planae sint, ut breves, ut evidentes, ut credibiles, ut moderatae[*](moderatae codd.: moratae edd. vett. ), ut cum dignitate. Quae quamquam in tota oratione esse debent, magis tamen sunt propria narrandi.

quae autem sequitur[*](consequitur Af ) narrationem fides, ea persuadendo quoniam efficitur, qui ad persuadendum loci maxime valeant dictum est in eis[*](his codd.: is Af ) in quibus de

p.4028
omni ratione dicendi. Peroratio autem et[*](et om. AO ) alia quaedam habet et maxime amplificationem, cuius effectus hic debet esse, ut aut perturbentur animi aut tranquillentur et, si ita adfecti iam ante sint, ut aut augeat eorum motus aut sedet oratio.

huic generi, in quo et misericordia et iracundia[*](et iracundia sel. Friedrich ) et odium et invidia et ceterae animi adfectiones perturbantur, praecepta suppeditantur aliis in[*](in om. codd. ) libris, quos poteris mecum legere cum voles. Ad id autem quod te velle senseram, cumulate satis factum esse debet voluntati tuae.

nam ne praeterirem aliquid quod ad argumentum in omni ratione reperiendum pertineret, plura quam a te desiderata erant sum complexus fecique quod saepe liberales venditores solent, ut, cum aedes fundumve vendiderint rutis caesis receptis, concedant tamen aliquid emptori quod ornandi causa apte et loco positum esse videatur; sic tibi nos ad id quod quasi mancipio dare debuimus ornamenta quaedam voluimus non debita accedere.