De Optimo Genere Oratorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

itaque causa fuit Aeschini, cum ipse a Demo sthene esset capitis accusatus, quod legationem ementitus esset, ut ulciscendi inimici causa nomine Ctesiphontis iudicium fieret de factis famaque Demosthenis. Non enim tam multa dixit [*](dixit add. vulg. ) de rationibus non relatis, quam de eo quod civis improbus ut optimus laudatus esset.

hanc multam Aeschines a Ctesiphonte petivit quadriennio ante Philippi Macedonis mortem; sed iudicium factum est aliquot annis post Alexandro iam Asiam tenente; ad quod iudicium concursus dicitur e tota Graecia factus esse. Quid enim tam aut visendum aut audiendum fuit quam summorum oratorum in gravissima causa accurata et inimicitiis incensa contentio?

quorum ego[*](ego vulg.: ergo GP ) orationes si, ut[*](si ut vulg.: sicut codd. ) spero, ita expres sero virtutibus utens illorum omnibus, id est sententiis et earum figuris et rerum ordine, verba persequens eatenus, ut ea non abhorreant a more nostro—quae si e[*](e om. G ) Graecis omnia conversa non erunt, tamen ut generis eiusdem sint, elabora- vimus[*](elaborabimus codd.: corr. Hieronymus )—, erit regula, ad quam eorum dirigantur orationes qui Attice volent dicere. Sed de nobis satis. Aliquando enim Aeschinem ipsum Latine dicentem audiamus.