Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

ne calamistri quidem adhibebuntur; fucati vero medicamenta candoris et ruboris omnia repellentur; elegantia modo et munditia remanebit. Sermo purus erit et Latinus, dilucide planeque dicetur, quid deceat circumspicietur; unum aberit, quod quartum numerat Theophrastus in orationis laudibus: ornatum[*](ornatus L: ornamentum Tulich. Lambinus etc.: moratum Bake ) illud, suave et adfluens. Acutae crebraeque sententiae ponentur et nescio unde ex abdito erutae; ac—quod[*](ac quod Friedrich: idque Moser: atque L ) in hoc oratore[*](oratore L: orator maluit Manutius ) dominabitur—verecundus erit usus oratoriae quasi supellectilis.

supellex est enim quodam modo nostra, quae est in ornamentis, alia rerum alia verborum. Ornatus autem verborum duplex[*](orn. autem verborum duplex vulg.: ornatus autem duplex L: verborum orn. autem duplex Stangl ): unus simplicium alter conlocatorum. Simplex probatur in propriis usitatisque verbis, quod aut optime sonat aut rem maxime explanat[*](sonat... explanat L: sonant... explanant codd. dett. ); in alienis aut translatum et factum[*](et factum Schüts: aut factum L: ac sumptum Lambinus ) aliunde ut mutuo, aut factum ab ipso ac novum[*](ac novum Schüts: aut novum L: ut novum Lambinus ) aut priscum et inusitatum; sed etiam inusitata[*](inusitatum ... inusitata codd. dett.: usit.... usit. L ) ac prisca sunt in propriis, nisi quod raro utimur.