Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
quicquid est enim quod sub aurium mensuram aliquam cadit[*](cadit L et Rufin.: cadat Wesenberg ), etiam si abest a versu—nam id quidem orationis est vitium—numerus vocatur, qui Graece r(uqmo\s dicitur. Itaque video visum esse non nullis Platonis et Democriti locutionem, etsi absit a versu, tamen quod incitatius[*](incitatius F2: incitatus L ) feratur et clarissimis verborum luminibus utatur, potius poema putandum[*](putandam maluit Reid ) quam comicorum poetarum; apud quos, nisi quod versiculi sunt, nihil est aliud cotidiani dissimile sermonis. Nec tamen id est poetae maximum, etsi est eo laudabilior quod virtutes oratoris persequitur, cum versu sit astrictior.
ego autem, etiam si quorundam grandis et ornata vox est poetarum, tamen in ea cum licentiam statuo maiorem esse quam in nobis faciendorum iungendorumque verborum, tum etiam non nulli eorum[*](nonnulli eorum Madvig: n. aurium Schütz: nonnullorum L ) voluntati[*](voluntati L: voluptati Madvig: voluntate Sauppe ) vocibus magis quam rebus inserviunt[*](inserviunt vulg.: inserviant L ); nec vero, si quid est unum inter eos simile—id autem est iudicium electioque verborum—, propterea cete-