Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

sed quoniam plura sunt orationum genera eaque diversa neque in unam formam cadunt omnia, laudationum scriptionum et historiarum et talium suasionum, qualem Isocrates fecit Panegyricum multique alii qui sunt nominati sophistae, reliquarumque scriptionum[*](scriptionum secl. Sauppe: transposuit post reliquarumque deleto rerum Schenkl ) rerum[*](rerum L: earum maluit Jahn ) formam, quae absunt a forensi contentione eiusque totius generis quod Graece e)pideiktiko\n nominatur, quia[*](quia vulg.: qua L ) quasi ad inspiciendum delectationis causa comparatum est, non complectar hoc tempore; non quo neglegenda sit; est enim illa quasi nutrix eius

p.2013
oratoris quem informare volumus et de quo molimur aliquid exquisitius dicere. ab hac et verborum copia alitur et eorum constructio et numerus liberiore quadam fruitur licentia.

datur etiam venia concinnitati sententiarum et arguti[*](argutiis maluit Heerdegen ) certique et circumscripti verborum ambitus conceduntur, de industriaque non ex[*](ex Nonius: ea L ) insidiis sed aperte ac palam elaboratur, ut verba verbis quasi demensa[*](demensa Nonius: dimensa L ) et paria respondeant, ut crebro conferantur pugnantia comparenturque[*](conferantur ... comparenturque Manutius: conferant... comparentque L ) contraria et ut[*](et ut codd. dett.: et aut L: aut crebro ... et aut Heerdegen ) pariter extrema terminentur eundemque referant in cadendo sonum; quae in veritate causarum et rarius multo facimus et certe occultius. In Panathenaico autem Isocrates ea se [*](se add. vulg. ) studiose consectatum fatetur; non enim ad iudiciorum certamen, sed ad [*](ad add. vulg. ) voluptatem aurium scripserat.

haec tractasse Thrasymachum Calchedonium primum et Leontinum ferunt Gorgiam, Theodorum inde Byzantium multosque alios, quos logodaida/lous appellat in Phaedro Socrates; quorum satis arguta multa, sed ut modo primumque nascentia minuta et versiculorum similia quaedam nimiumque depicta. Quo magis sunt Herodotus Thucydidesque mirabiles; quorum aetas cum in eorum tempora quos nominavi incidisset, longissime tamen ipsi a talibus deliciis vel potius ineptiis afuerunt. Alter enim sine ullis salebris quasi sedatus amnis fluit, alter incitatior fertur et de bellicis rebus canit etiam quodam modo bellicum; primisque ab his, ut ait Theophrastus, historia commota est, ut auderet uberius quam superiores et ornatius dicere.

horum aetati successit Isocrates, qui praeter ceteros eiusdem generis laudatur semper a nobis, non numquam, Brute, leniter et erudite repugnante te; sed concedas[*](concedas Heerdegen: credas L: credes codd. dett.: cedes Ernesti ) mihi fortasse, si quid in eo laudem cognoveris. Nam cum

p.2014
concisus ei Thrasymachus minutis numeris videretur et Gorgias, qui tamen primi traduntur arte quadam verba iunxisse[*](iunxisse L: vinxisse codd. dett. ), Theodorus[*](Theodorus Ernesti: Thucydides L: Theodectes Nonius ) autem praefractior nec satis, ut ita dicam, rotundus, primus instituit dilatare verbis et mollioribus numeris explere sententias; in quo cum doceret eos qui partim in dicendo partim in scribendo principes exstiterunt, domus eius officina habita eloquentiae est.