Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

his igitur tot commutationibus tamque variis si utemur, nec deprehendetur manifesto quid a nobis de industria fiat et occurretur satietati. Et quia non numero solum [*](numero solum codd. dett.(om. numerosa): om. L ) numerosa oratio sed et compositione fit et genere, quod ante dictum est, con- cinnitatis—compositione potest intellegi, cum ita structa verba sunt, ut numerus non quaesitus sed ipse secutus esse videatur, ut apud Crassum: Nam ubi libido dominatur, innocentiae leve praesidium est; ordo enim verborum efficit numerum sine ulla aperta oratoris industria—; itaque si quae veteres illi, Herodotum dico et Thucydidem totamque eam aetatem, apte numeroseque dixerunt, ea non numero quaesito, sed verborum conlocatione ceciderunt.

formae vero quaedam sunt orationis, in quibus ea[*](ea edd.:ea si L: ea scilicet Stangl: ea sic Heerdegen ) concinnitas est ut sequatur numerus necessario. Nam cum aut par pari refertur aut contrarium contrario opponitur aut quae simi- liter cadunt verba verbis comparantur, quidquid ita concluditur, plerumque fit[*](quidquid... fit vulg.: quid quod ... sic L ) ut numerose cadat, quo de genere cum exemplis supra diximus; ut haec quoque copia faculta- tem adferat non semper eodem modo desinendi. Nec tamen haec ita sunt arta et astricta, ut ea, cum velimus,

p.2073
laxare nequeamus. Multum[*](multumque Stangl ) interest utrum numerosa sit, id est similis numerorum, an plane e numeris constet oratio; alterum si fit, intolerabile vitium est, alterum nisi fit, dissipata et inculta et fluens est oratio.