Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

animo istuc satis est, auribus non satis. Sed id crebrius fieri non

p.2071
oportet; primum enim numerus agnoscitur, deinde satiat, postea cognita facilitate contemnitur.

sed sunt clausulae plures, quae numerose et iucunde cadant[*](cadant L: cadunt Bake ). Nam et creticus, qui est e longa et brevi et longa, et eius[*](eius L: ei Stangl ) aequalis paean, qui spatio par est, syllaba longior, quam[*](quam vulg.: qui FPO Rufinus: vel Stangl ) commodissime putatur in solutam orationem inligari, cum sit duplex. Nam aut e longa est et tribus brevibus, qui numerus in primo viget, iacet in extremo, aut e[*](e Rufinus: om. L ) totidem brevibus et longa, in[*](in L: om. Rufinus ) quem optime cadere censent veteres; ego non plane reicio, sed alios antepono.

ne spondeus quidem funditus est repudiandus, etsi, quod est e longis duabus, hebetior videtur et tardior; habet tamen stabilem quendam et non expertem dignitatis gradum, in incisionibus vero multo magis et in membris; paucitatem enim pedum gravitate sua et[*](gravitate sua et O2 Rufinus: gravitatis suaet F: gravitatis suae P: gravitatis sue O1 ) tarditate compensat. Sed hos cum in clausulis pedes nomino, non loquor de uno pede ex- tremo: adiungo, quod minimum sit[*](sit L: est maluit Stangl ), proximum superiorem, saepe etiam tertium.