Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
solet autem quaeri totone in ambitu verborum numeri tenendi sint an in primis partibus atque in extremis; plerique enim censent cadere tantum numerose oportere termi- narique sententiam. Est autem, ut id maxime deceat, non ut solum[*](ut solum Bake:id solum L ); ponendus est enim ille ambitus, non abiciendus. Qua re cum aures extremum semper exspectent in eoque acquiescant, id vacare numero non oportet, sed ad hunc exitum iam[*](iam Ernesti: tam FP1O1:tamen P2MO2) a principio ferri debet verborum illa compre- hensio et tota a capite ita fluere, ut ad extremum veniens ipsa consistat.
id autem bona disciplina exercitatis, qui et multa scripserint et quaecumque etiam sine scripto dicent[*](dicent Jahn: dicerent L ) similia scriptorum effecerint, non erit difficillimum. Ante enim circumscribitur mente sententia confestimque verba concurrunt, quae mens eadem, qua nihil est celerius, statim dimittit, ut suo quodque loco respondeant[*](respondeant Reid: respondeat L ); quorum di- scriptus ordo alias alia terminatione concluditur. Atque omnia illa et prima et media verba spectare debent ad ultimum.