Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

paean autem in amplioribus, in utroque dactylus. Itaque[*](itaque Rufinus: ita L ) in varia et perpetua oratione hi sunt inter se miscendi et temperandi. Sic minime animadvertetur delectationis aucupium et quadrandae orationis industria; quae latebit eo magis, si et verborum et sententiarum ponderibus utemur. Nam qui audiunt haec duo animadvertunt et iucunda sibi censent[*](censent L: sentiunt Bake ), verba dico et sententias, eaque dum animis attentis admirantes excipiunt, fugit eos et prae- tervolat numerus; qui tamen si abesset, illa ipsa delecta- rent minus[*](delectarent minus. nec vero Heerdegen: delectarent nec vero minus L ).

nec vero is cursus est numerorum—orationis dico, nam est longe aliter in versibus—, nihil ut fiat extra modum; nam id quidem esset poema; sed omnis nec claudicans nec quasi fluctuans sed[*](sed Bake: et L ) aequabiliter[*](aequabiliter Schütz: aequaliter L ) constanter- que ingrediens numerosa habetur oratio. Atque id in dicendo numerosum putatur, non quod totum constat e numeris, sed quod ad numeros proxime accedit; quo etiam difficilius est oratione uti quam versibus, quod in illis certa quaedam et definita lex est, quam sequi sit necesse; in

p.2066
dicendo autem nihil est propositum, nisi ut ne[*](ut ne Schütz: aut ne L ) immo- derata aut angusta aut dissoluta aut fluens[*](aut fluens L:ac fluens Heerdegen ) sit oratio. Itaque non sunt in ea tamquam tibicini[*](tibicini L: tibicinii Orelli:tibicinis codd. dett. ) percussionum modi, sed universa comprehensio et species orationis clausa et ter- minata est, quod voluptate aurium iudicatur.

solet autem quaeri totone in ambitu verborum numeri tenendi sint an in primis partibus atque in extremis; plerique enim censent cadere tantum numerose oportere termi- narique sententiam. Est autem, ut id maxime deceat, non ut solum[*](ut solum Bake:id solum L ); ponendus est enim ille ambitus, non abiciendus. Qua re cum aures extremum semper exspectent in eoque acquiescant, id vacare numero non oportet, sed ad hunc exitum iam[*](iam Ernesti: tam FP1O1:tamen P2MO2) a principio ferri debet verborum illa compre- hensio et tota a capite ita fluere, ut ad extremum veniens ipsa consistat.

id autem bona disciplina exercitatis, qui et multa scripserint et quaecumque etiam sine scripto dicent[*](dicent Jahn: dicerent L ) similia scriptorum effecerint, non erit difficillimum. Ante enim circumscribitur mente sententia confestimque verba concurrunt, quae mens eadem, qua nihil est celerius, statim dimittit, ut suo quodque loco respondeant[*](respondeant Reid: respondeat L ); quorum di- scriptus ordo alias alia terminatione concluditur. Atque omnia illa et prima et media verba spectare debent ad ultimum.