Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
ego autem sentio[*](sentio L: censeo Bake ) omnis in oratione esse[*](esse vulg.: est L ) quasi permixtos et confusos pedes, nec enim effugere possemus animad- versionem, si semper isdem uteremur, quia nec numerosa
sit igitur, ut supra dixi, permixta et temperata numeris[*](permixta... numeris secl Bake ) nec dissoluta nec tota numerosa[*](numerosa oratio maluit Heerdegen ), paeane maxime, quoniam optimus auctor ita censet, sed reliquis etiam nu- meris, quos ille praeterit, temperata.
quos autem numeros cum quibus tamquam purpuram misceri oporteat nunc dicendum est atque etiam quibus orationis generibus sint quique accommodatissimi. Iambus enim frequentissimus est in eis[*](eis Rufinus: his L ) quae demisso atque humili sermone dicuntur;