Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
'hoc me ipsum delectat' inquiunt. Quid si antiquissima illa pictura paucorum colorum magis quam[*](quem quam maluit Stangl ) haec iam perfecta delectet, illa nobis sit credo repetenda, haec scilicet repudianda! nominibus veterum gloriantur. Habet autem ut in aetatibus auctoritatem senectus, sic in exemplis antiquitas, quae quidem apud me ipsum valet plurimum. Nec ego id quod deest antiquitati flagito potius quam laudo quod est; praesertim cum ea[*](ea om. A ) maiora iudicem quae sunt quam illa quae desunt. Plus est enim in verbis et in sententiis boni, quibus illi excellunt, quam in conclusione
sed habet nomen invidiam, cum in oratione iudiciali et forensi numerus Latine, Graece r(uqmo/s [*](Latine, Graece r(uqmo/s secl. Ernesti ) inesse dicitur[*](cum... dicitur secl. Stangl ). Nimis enim insidiarum ad capiendas auris adhiberi videtur, si[*](si L: cum si A ) etiam in dicendo numeri ab oratore quaeruntur. Hoc freti isti et ipsi infracta et amputata loquuntur et eos vituperant qui apta et finita pronuntiant; si inanibus verbis levibusque sententiis, iure; sin[*](sin P2: sint FP1OA ) probae res, lecta verba, quid est cur claudere aut insistere orationem malint quam cum sententia pariter excurrere? hic enim invidiosus numerus nihil adfert aliud nisi ut sit apte verbis comprehensa sententia; quod fit etiam ab antiquis, sed plerumque casu saepe[*](plerumque casu, saepe AL: parum tumque casu sive Friedrich ) natura; et quae valde laudantur apud illos, ea fere quia sunt conclusa laudantur.