Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

conlocabuntur igitur verba, aut ut inter se quam aptissime cohaereant extrema cum primis eaque sint quam suavissimis vocibus, aut ut[*](aut ut A: ut aut L ) forma ipsa concinnitasque verborum conficiat orbem suum, aut ut comprehensio numerose et apte cadat. Atque illud primum videamus quale sit, quod vel maxime desiderat diligentiam, ut fiat[*](ut fiat A: est enim L: est enim ut fiat vulg. ) quasi structura quaedam nec tamen fiat[*](fiat A: fiet L ) operose; nam esset cum infinitus

p.2047
tum puerilis labor; quod apud Lucilium scite exagitat in Albucio Scaevola:
  1. quam lepide lexis[*](lexis AL: le/ceis edd. ) compostae[*](compostae vulg.: composit(a)e AL ) ut tesserulae omnes
  2. arte pavimento atque emblemate vermiculato!

nolo haec tam minuta constructio appareat; sed tamen stilus exercitatus efficiet facile formulam[*](formulam A: hanc viam L: formam ac viam Reid ) componendi. Nam ut in legendo oculus sic animus in dicendo prospiciet quid sequatur, ne extremorum verborum cum insequentibus primis concursus aut hiulcas voces efficiat aut asperas. Quamvis enim suaves gravesque sententiae tamen, si incondite[*](inconditis L ) positis verbis efferuntur, offendent auris, quarum est iudicium superbissimum. Quod quidem Latina lingua sic observat, nemo ut tam rusticus sit qui[*](qui vulg.: quin AL ) vocalis nolit coniungere.

in quo quidam etiam Theopompum reprehendunt, quod eas litteras tanto opere fugerit, etsi idem magister eius Isocrates fecerat; at non Thucydides, ne ille quidem haud paulo maior scriptor Plato nec solum in eis sermonibus qui dia/logoi dicuntur, ubi etiam de industria id faciendum fuit sed in populari oratione, qua mos est Athenis laudari in contione eos qui sint in proeliis interfecti; quae sic[*](quae ... sit non male secl. Bake ) probata est, ut eam quotannis, ut scis, illo die recitari necesse sit. In ea est crebra ista vocalium[*](vocalium Manutius: vocum AL ) concursio, quam magna ex parte ut vitiosam fugit Demosthenes.

sed Graeci viderint; nobis ne si[*](ne si L: nisi A ) cupiamus. quidem distrahere voces conceditur. Indicant orationes illae ipsae horridulae Catonis, indicant omnes poetae praeter eos qui, ut versum facerent, saepe hiabant, ut Naevius:

vos, qui accolitis Histrum fluvium atque algidam
et ibidem:
quam numquam vobis Grai atque barbari.
p.2048
at Ennius saepe[*](saepe A: semel L )
Scipio invicte,
et semel quidem nos[*](et semel quidem nos Heerdegen: et quidem nos AL: et quidem nos semel Bergk: atque item nos Seyffert ):
hoc motu radiantis etesiae in vada ponti.

hoc idem nostri saepius non tulissent, quod Graeci laudare etiam solent. Sed quid ego vocalis? sine vocalibus saepe brevitatis causa contrahebant, ut ita dicerent: multi' modis, in vas'[*](in vas' Heerdegen: etuas A: muas L ) argenteis, palmi'[*](palmi' Ribbeck: palmet A: palma et L ) crinibus, tecti' fractis. Quid vero licentius quam quod hominum etiam nomina contrahebant, quo essent aptiora? nam ut duellum bellum, et[*](et om. A ) duis bis, sic Duellium eum qui Poenos classe devicit Bellium nominaverunt, cum superiores appellati essent semper Duellii. Quin etiam verba saepe contrahuntur non usus causa sed aurium. Quo modo enim vester Axilla Ala factus est nisi fuga litterae vastioris? quam litteram etiam e maxillis et taxillis[*](taxillis A: axillis L ) et paxillo[*](paxillo A: pauxillo L ) et vexillo consuetudo elegans Latini sermonis evellit.

libenter etiam copulando verba iungebant, ut sodes pro si audes, sis pro si vis. Iam in uno capsis tria verba sunt. Ain pro aisne, nequire pro non quire, malle pro magis velle, nolle pro non velle, dein etiam saepe et exin pro deinde et pro exinde dicimus. Quid, illud non olet unde sit, quod dicitur cum illis, cum autem nobis non dicitur, sed nobiscum? quia si ita diceretur, obscaenius concurrerent litterae, ut etiam modo, nisi autem interposuissem, concurrissent. Ex eo est mecum et tecum, non cum me et cum te, ut esset simile illis nobiscum atque vobiscum[*](vobiscum et nobiscum AL: correxerunt Itali ).

atque etiam a quibusdam sero iam emendatur antiquitas, qui haec reprehendunt. Nam pro deum atque hominum fidem deorum aiunt. Ita credo hoc illi nesciebant: an

p.2049
dabat hanc consuetudo licentiam? itaque idem poeta qui inusitatius contraxerat:
patris mei meum factum pudet
pro meorum factorum, et
texitur, exitium examen rapit
pro exitiorum,non dicit liberum, ut plerique loquimur, cum cupidos liberum aut in liberum loco dicimus, sed ut isti volunt:
  1. neque tuom[*](tuum A: tu L ) umquam in gremium extollas liberorum
  2. ex te genus,
et idem:
namque Aesculapi liberorum.
at ille alter in Chryse non solum:
cives, antiqui amici maiorum meum,
quod erat usitatum, sed durius etiam:
consilium socii, augurium atque extum interpretes;
idemque pergit:
postquam prodigium horriferum, portentum[*](portentum vulg.: portentu AL ) pavos;
quae non sane sunt in omnibus[*](omnibus L: hominibus A: omnibus nominibus Heerdegen: nominibus Stangl ) neutris usitata. Nec enim dixerim tam libenter armum iudicium,—etsi est apud eundem:
nihilne ad te de iudicio armum accidit?—
quam centuriam fabrum et procum,

ut censoriae tabulae loquuntur, audeo dicere, non fabrorum aut procorum; planeque duorum virorum iudicium aut trium virorum capitalium aut decem virorum stlitibus iudicandis dico numquam. Et quid[*](et quid Heerdegen: ecqui Stangl: atqui vulg.: quid A: et qui L ) dixit[*](dux L ) Accius?

video sepulcra duo duorum corporum;
idemque
mulier una duum virum.
p.2050
quid verum sit intellego; sed alias ita loquor ut concessum est, ut hoc vel[*](vel om. A ) pro deum dico vel pro deorum, alias ut necesse est, cum trium virum, non virorum, et sestertium nummum, non sestertiorum[*](sestertiorum Itali: sestertium A: om. L ) nummorum, quod in his consuetudo varia non est.

quid quod sic loqui, nosse, iudicasse vetant, novisse iubent et iudicavisse? quasi vero nesciamus in hoc genere et plenum verbum recte dici et imminutum usitate. Itaque utrumque Terentius:

eho tu, cognatum[*](cognatum AL: sobrinum Terent. Phorm. ) tuom non noras?
post idem
Stilponem inquam noveras.
Sient plenum est, sint[*](sient ... sint Heerdegen: si et ... sient L: sin... sin A ) imminutum; licet utare utroque. Ergo ibidem[*](ergo * ibidem Jahn poetae nomen excidisse suspicatus: alibi rectius esse vidit Stangl ):
  1. quae quam sint cara[*](quae quam sint cara Ribbeck: quam cara sint quae AL ) post carendo[*](carendo FPO: carenda Lachmann: carendi A ) intellegunt,
  2. quamque attinendi magni dominatus sient
  3. [*](scient AL ).
Nec vero reprehenderim
scripsere alii rem
et[*](et om. Quint.: etsi Lambinus ) scripserunt esse verius sentio, sed consuetudini auribus indulgenti libenter obsequor.
isdem[*](isdem codd. dett.: idem AL ) campus habet
inquit Ennius; et in templis: EIDEM[*](eidem Heerdegen: idem AL ) PROBAVIT; at isdem[*](isdem L: eisdem A ) erat verius, nec tamen eisdem ut opimius.; male sonabat isdem[*](eisdem... eisdem A: isdem ... isdem L corr. Heerdegen ): impetratum est a consuetudine ut peccare suavitatis causa liceret. Et posmeridianas[*](posmeridianas Velius Long. p. 2237: pomeridianas AL ) quadrigas quam postmeridianas quadriiugas [*](quadriiugas add. Doederlein ) libentius dixerim et me hercule
p.2051
quam me hercules. Non scire quidem barbarum iam videtur[*](videtur L: videatur A ), nescire dulcius. Ipsum meridiem cur non medidiem?

credo, quod erat insuavius. †vna [*](insuavius. una AL: insuavius. absona Hellmuth: insuavius. insuavissima Jahn ) praepositio est af[*](af Stegmann ex Velio Longo p. 2224: ab A: ea FPO: abs eaque Lambinus ), quae nunc tantum in accepti tabulis manet ac ne his[*](ac ne his Ernesti: aeneis A: ne his L ) quidem omnium, in reliquo sermone mutata est; nam amovit dicimus et abegit et abstulit, ut iam nescias a'ne[*](a'ne Schütz: anne AL ) verum sit an ab an abs[*](ab an abs Schütz: absis A: abs L ). Quid si etiam abfugit[*](abfugit Gellius (xv. 3, 2): afugit FO: affugit PM: afugit quod fugit A, unde aufugit quod abfugit Heerdegen ) turpe[*](turpe L: forte A ) visum est et abfer noluerunt, aufugit et [*](aufugit et add. Schütz e Velio Longo ) aufer maluerunt[*](aufer maluerunt om. A )? quae praepositio praeter haec duo verba nullo alio in verbo reperietur. Noti erant et navi et nari, quibus cum IN praeponi oporteret, dulcius visum est ignotos, ignavos, ignaros[*](ignoti, ignavi, ignari L ) dicere quam ut veritas postulabat. Ex usu dicunt et e re publica, quod in altero vocalis excipiebat, in altero esset asperitas, nisi[*](nisi x maluit Stangl ) litteram sustulisses, ut exegit, edixit; refecit, rettulit, reddidit: adiuncti verbi prima littera praepositionem[*](prima littera praepositionem Maioragius: primam litteram praepositio AL ) commutavit, ut subegit, summovit[*](summovit ed. vet.: summutavit FO: submutavit PM: tum mutavit A ), sustulit.

quid in verbis iunctis? quam scite insipientem non insapientem, iniquum non inaequum, tricipitem non tricapitem, concisum non concaesum! Ex quo quidam pertisum etiam volunt, quod eadem consuetudo non probavit. Quid vero hoc elegantius, quod non fit natura, sed quodam instituto? indoctus [*](indoctus A cum Gellio: inductus FO1: inclitus O2P2M2 ) dicimus brevi prima littera, insanus producta, inhumanus[*](inhumanus FOP1: insipiens in marg. P2: insanus A: inmanis Luc. Müller ) brevi, infelix longa. Et, ne multis, quibus in verbis eae primae litterae sunt quae in sapiente[*](sapiente AL: sano Bake cod. Erl. )

p.2052
atque felice[*](felice FPO Gellius: infelice A: felide. in Stangl ), producte dicitur, in ceteris omnibus breviter; itemque composuit, consuevit, concrepuit, confecit. Consule veritatem: reprehendet; refer ad auris: probabunt. Quaere cur ita sit: dicent iuvare[*](sit...iuvare Gellius: se... iuvari AL: se ... iuvare Bake ). Voluptati autem aurium morigerari debet oratio.

quin ego ipse, cum scirem ita maiores locutos esse[*](esse om. A ), ut nusquam nisi in vocali aspiratione uterentur, loquebar sic, ut pulcros, Cetegos, triumpos, Cartaginem[*](pulchros ceteros (et cethegos L) triumphos Carthaginem AL: corr. vulg. ) dicerem; aliquando, idque sero, convicio aurium cum extorta mihi veritas esset, usum loquendi populo concessi, scienotiam mihi reservavi. Orcivios tamen et Matones, Otones, Caepiones, sepulcra, coronas, lacrimas[*](lacrimas om. A ) dicimus, quia per aurium iudicium licet. Burrum semper Ennius, numquam[*](nusquam A ) Pyrrhum;

vi patefecerunt Bruges[*](Bruges Victorius (var. lect. xiv. 3): Fruges FP Phruges O: Phry A ),
non Phryges, ipsius antiqui declarant libri. Nec enim Graecam litteram adhibebant, nunc autem etiam duas, et cum Phrygum[*](Phrygum Schütz: Phyrrum A ) et Phrygibus dicendum esset, absurdum erat aut etiam in[*](etiam in Hoerner: etiam Madvig: tam in L: tamen A ) barbaris casibus Graecam litteram adhibere aut recto casu solum Graece loqui; tamen et Phryges et Pyrrhum aurium causa dicimus.

quin etiam, quod iam subrusticum videtur, olim autem politius, eorum verborum, quorum eaedem erant postremae duae litterae, quae sunt in optimus, postremam litteram detrahebant, nisi vocalis insequebatur. Ita non erat ea offensio in versibus quam nunc fugiunt poetae novi. Sic[*](sic A: ita L ) enim loquebamur[*](loquebamur AL: loquebantur ed. Rom. ):

qui est omnibu[*](omnibu A: omnibus L )' princeps
non omnibus[*](omnib. A : omnium L ) princeps, et:
vita illa dignu[*](dignu A: dignum L )' locoque
p.2053
non dignus. Quod si indocta consuetudo tam est artifex suavitatis, quid ab ipsa tandem arte et doctrina postulari putamus?

haec dixi brevius quam si hac de re una[*](una postulata A (oculi errore ex postulari natum), unde una proposita Heerdegen: una posita Stroebel ) disputarem—est enim locus hic late patens de natura usuque verborum—longius autem quam instituta ratio postulabat.

sed quia rerum verborumque iudicium in prudentia[*](in prudentia A: prudentiae L ) est, vocum autem et numerorum aures sunt iudices, et quod illa ad intellegentiam referuntur, haec ad voluptatem, in illis ratio invenit, in his sensus artem. Aut enim neglegenda fuit nobis voluntas[*](voluntas Bake: voluptas AL ) aurium, quibus probari nitebamur[*](nitebamur Stangl: videbamur A: volebamus L ), aut ars eius conciliandae reperienda.

duae sunt igitur res quae permulceant auris, sonus et numerus. De numero mox, nunc de sono quaerimus. Verba, ut supra diximus, legenda sunt potissimum bene sonantia, sed ea non ut poetae exquisita ad sonum, sed sumpta de medio.

qua pontus Helles[*](Helles A: hellus L superat tmolum L: superadmolum A ), †supera Tmolum ac Tauricos†[*](ac Tauricos PM: ad Tauricos FO: adauricos A: qua ponte ab Helles superat Tmolum et Tauricos Madvig ):
locorum[*](locorum AL: colchorum O2, unde auricomus Colchorum <aries> Ribbeck ) splendidis nominibus inluminatus est versus, sed proximus inquinatus insuavissima littera:
finis[*](finis L: finitus A ) frugifera et efferta[*](efferta Lachmann ad Lucr. vi. 258: ferta L: feria A1 ) arva Asiae[*](Asiae A: Asia L ) tenet.

qua re bonitate potius nostrorum verborum utamur quam splendore Graecorum, nisi forte sic loqui paenitet:

qua tempestate Helenam Paris[*](paris helenam AL: transp. Lachmann, cp. de Orat. iii. 219)
et quae sequuntur. Immo vero ista sequamur asperitatemque fugiamus:
habeo istanc[*](istanc Ribbeck: ista A: istan L ) ego perterricrepam
p.2054
itemque[*](itemque Ernesti: idemque L: fidem ... A ):
versutiloquas malitias.
nec solum componentur verba ratione, sed etiam finientur[*](componentur... finientur L: componantur ... finiantur A ), quoniam id iudicium esse alterum aurium diximus. Et[*](et A: sed L ) finiuntur[*](finiuntur L: finiantur A ) aut ipsa compositione et quasi[*](et quasi AL: aut quasi Schütz aut quodam genere vulg.: ut quaedam genera AL ) sua sponte, aut quodam genere verborum, in[*](in om. A ) quibus ipsis concinnitas inest; quae sive casus habent in exitu similis sive paribus paria redduntur sive opponuntur contraria, suapte natura numerosa sunt, etiam si nihil est factum de industria.

in huius concinnitatis consectatione Gorgiam fuisse principem accepimus; quo de genere illa nostra sunt in Miloniana: Est enim, iudices, haec non scripta. sed nata lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus, ad quam non docti, sed facti, non instituti, sed imbuti sumus. Haec enim talia sunt, ut, quia referuntur eo quo[*](eo quo Stangl: ea quae A: ad ea quae L: ad ea ad quae codd. dett.: ad quae Friedrich ) debent referri, intellegamus non quaesitum esse numerum, sed secutum.

quod fit item in contrariis referendis, ut illa sunt quibus non modo numerosa oratio sed etiam versus efficitur:

eam quam nihil accusas damnas—
condemnas dixisset qui versum effugere vellet[*](dixisset... voluisset A: diceret...vellet L )—,
  1. bene quam meritam esse autumas dicis[*](autumas dicis A: autumas pro autimas dicis L: dicis secl. Stangl )
  2. male merere[*](merere FPO1: mereri AP2M )? id quod scis prodest nihil; id quod
  3. nescis obest?
versum efficit ipsa relatio contrariorum. Idem[*](idem A: id L ) esset in oratione numerosum: quod scis nihil prodest; quod nescis multum obest. semper haec, quae Graeci a)nti/qeta
p.2055
nominant, cum contrariis opponuntur contraria, numerum oratorium necessitate ipsa efficiunt etiam[*](etiam A: et eum L ) sine industria.