Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
eadem ratio est horum quae sunt orationis lumina et quodam modo insignia: cum aut duplicantur iteranturque verba aut leviter[*](leviter Ernesti (cf. Gesner ad Quintil. ix. 1, 38): breviter AL Quintil.: bis breviter Pluygers ) commutata ponuntur, aut ab eodem verbo
sed sententiarum ornamenta maiora sunt; quibus quia frequentissime Demosthenes utitur[*](utitur A: utatur L et codd. Quint. BM ), sunt qui putent[*](putent A: putant L ) idcirco eius eloquentiam maxime esse laudabilem. Et vero nullus fere ab eo locus sine quadam conformatione sententiae dicitur; nec quicquam est aliud dicere nisi[*](nisi A Quint.: nisi quam aut L: nisi aut codd. dett. ) omnis aut certe plerasque aliqua specie inluminare sententias: quas cum tu optime, Brute, teneas, quid attinet nominibus uti aut exemplis? tantum modo notetur locus.