Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

esse igitur perfecte eloquentis puto non eam tantum[*](tantum codd. dett.: solum L: tam A ) facultatem habere quae sit eius propria, fuse lateque dicendi, sed etiam[*](etiam L: eam A ) vicinam eius ac finitimam dialecticorum scientiam[*](vicinam...scientiam om. A ) adsumere. Quamquam aliud videtur oratio esse aliud disputatio, nec idem loqui esse quod dicere, ac tamen utrumque in disserendo est: disputandi ratio et loquendi dialecticorum sit[*](sit AL, secl. Beier: est Orelli ), oratorum autem dicendi et ornandi. Zeno quidem ille, a quo disciplina Stoicorum est, manu demonstrare solebat quid inter has artis interesset; nam cum

p.2035
compresserat digitos pugnumque fecerat, dialecticam aiebat eius modi esse; cum autem deduxerat et manum dilataverat; palmae illius similem eloquentiam esse dicebat.

atque etiam ante hunc Aristoteles principio artis rhetorical dicit illam artem quasi ex altera parte respondere dialecticae, ut hoc videlicet differant inter se quod haec ratio dicendi latior sit, illa loquendi contractior. Volo igitur huic summo omnem quae ad dicendum trahi possit loquendi rationem esse notam; quae quidem res, quod te his artibus eruditum minime fallit, duplicem habuit[*](habet A ) docendi viam. Nam et ipse Aristoteles tradidit praecepta plurima disserendi et postea qui dialectici dicuntur spinosiora multa pepererunt.

ego[*](ego A: ergo L ) eum censeo qui eloquentiae laude ducatur non esse earum rerum omnino rudem, sed vel illa antiqua vel hac Chrysippi disciplina institutum. Noverit primum vim, naturam, genera verborum et simplicium et copulatorum; deinde quot modis quidque dicatur; qua ratione verum falsumne sit iudicetur; quid efficiatur e quoque[*](e quoque A: eo quoque L ), quid cuique consequens sit quidve contrarium; cumque ambigue multa dicantur, quo modo quidque eorum dividi[*](dividi AL: distingui coniecit Nesemann: dilucide explanari Reid ) explanarique oporteat. Haec tenenda sunt oratori—saepe enim occurrunt—, sed quia[*](quia A: quod OPM: quo F: quoniam Jahn ) sua sponte squalidiora sunt, adhibendus erit in his explicandis quidam orationis nitor.

et quoniam in omnibus quae ratione docentur et via primum constituendum est quid quidque sit—nisi enim inter eos qui disceptant[*](disceptant A: disceptent L ) convenit quid sit illud quod[*](quod A: de quo L ) ambigitur, nec recte disseri umquam nec ad exitum perveniri potest[*](disseres unquam nec ad exitum perveniri potes A )—, explicanda est saepe verbis mens nostra de quaque re atque involuta[*](involuta Hoerner cum codd. dett.: involutae AL ) rei notitia[*](notio maluit Piderit ) definiendo aperienda est, si quidem est definitio oratio, quae quid sit id de quo

p.2036
agitur ostendit quam brevissime; tum, ut scis, explicato genere cuiusque rei videndum est quae sint eius generis sive formae sive partes, ut in eas tribuatur omnis oratio.

erit igitur haec facultas in eo quem volumus esse eloquentem, ut definire rem possit nec id faciat tam presse et anguste quam in illis eruditissimis disputationibus fieri solet, sed cum explanatius tum etiam uberius et ad commune iudicium popularemque intellegentiam accommodatius; idemque etiam, cum res postulabit, genus universum in species certas, ut nulla neque praetermittatur neque redundet, partietur ac dividet. Quando autem id faciat[*](quando autem aut (et PM) quomodo id facias L ) aut quo modo, nihil ad hoc tempus, quoniam, ut supra dixi, iudicem esse me, non doctorem volo.

nec vero a[*](a om. FPO ) dialecticis modo sit instructus et habeat omnis philosophiae notos ac tractatos locos. Nihil enim de religione, nihil de morte[*](morte FPO: more A ), nihil de pietate, nihil de caritate patriae, nihil de bonis rebus[*](novis rebus FPM: rebus novis O) aut malis, nihil de virtutibus aut vitiis, nihil de officio[*](officiis A ), nihil de dolore, nihil de voluptate, nihil de perturbationibus animi et erroribus, quae saepe cadunt in causas et[*](et A: sed L ) ieiunius aguntur[*](et... aguntur secl. Rubner ), nihil, inquam, sine ea scientia quam dixi graviter ample copiose dici et explicari potest.

de materia loquor orationis etiam nunc, non de ipso genere dicendi. Volo enim prius habeat orator rem de qua dicat, dignam auribus eruditis, quam cogitet quibus verbis quidque dicat aut quo modo[*](aut quo modo om. A ml ) ; quem etiam, quo grandior sit et quodam modo excelsior, ut de Pericle dixi supra, ne physicorum quidem esse ignarum volo. Omnia[*](volo omnino maluit Bake ) profecto, cum se a caelestibus rebus referet ad humanas[*](cum. ..humanas secl. Hoerner ), excelsius magnificentiusque et dicet et sentiet.

cum illa[*](cumque illa L )

p.2037
divina cognoverit, nolo ignoret ne[*](nolo ne L: volo ne codd. dett. ) haec quidem humana. Ius civile teneat, quo egent causae forenses cotidie. Quid est enim turpius quam legitimarum et civilium controversiarum patrocinia suscipere, cum sis legum et civilis iuris ignarus? cognoscat etiam rerum gestarum et memoriae veteris ordinem, maxime scilicet nostrae civitatis, sed etiam[*](sed etiam A: sed et L ) imperiosorum populorum et regum inlustrium; quem laborem nobis Attici nostri levavit labor, qui conservatis notatisque temporibus, nihil cum inlustre praetermitteret, annorum septingentorum memoriam uno libro conligavit. Nescire autem quid ante quam natus sis accident, id est semper esse puerum. Quid enim est aetas hominis, nisi ea memoria[*](ea memoria A: memoria L ) rerum veterum cum superiorum[*](superioribus A: superiore vulg. ) aetate contexitur? commemoratio autem antiquitatis exemplorumque prolatio summa cum delectatione et auctoritatem orationi adfert et fidem.

sic igitur instructus veniet ad causas, quarum habebit genera primum ipsa cognita. Erit enim ei perspectum nihil ambigi posse in quo non aut res controversiam faciat aut verba: res aut de vero aut de recto aut de nomine, verba aut de ambiguo aut de contrario. Nam si quando aliud in sententia videtur esse aliud in verbis, genus est quoddam ambigui quod ex praeterito verbo fieri solet, in quo quod est ambiguorum proprium res duas significari videmus.

cum tam pauca sint[*](sint L: sunt A ) genera causarum, etiam argumentorum praecepta pauca sunt[*](pauca sunt L: pauca A ). Traditi[*](tradita A ) sunt e quibus ea ducantur duplices loci: uni e rebus ipsis, alteri adsumpti. Tractatio igitur rerum efficit admirabilem[*](admirabiliorem L ) orationem; nam ipsae quidem res in perfacili cognitione versantur. Quid enim iam sequitur, quod quidem artis sit, nisi ordiri orationem, in quo[*](in quo L: in qua A ) aut concilietur auditor aut erigatur aut paret

p.2038
se ad discendum[*](ad discendum A: ad dicendum L ); rem breviter exponere et probabiliter et aperte, ut quid agatur intellegi possit; sua confirmare, adversaria evertere, eaque efficere non perturbate, sed singulis argumentationibus ita concludendis, ut efficiatur quod sit consequens eis quae sumentur ad quamque rem confirmandam; post omnia peroratione[*](peroratione Halm: perorationem A: per orationem L ) inflammantem restinguentemve concludere? has partis quem ad modum tractet singulas difficile dictu est hoc loco; nec enim semper tractantur uno modo.

quoniam autem non quem doceam quaero, sed quem probem, probabo primum eum qui quid deceat viderit[*](viderit A: videbit L ). Haec enim sapientia maxime adhibenda eloquenti est, ut sit temporum personarumque moderator. Nam nec semper nec apud omnis nec contra omnis nec pro omnibus nec cum [*](cum add. Fiedrich ) omnibus[*](nec pro omnibus nec cum omnibus om. A ml ) eodem modo dicendum arbitror. is erit ergo eloquens qui ad id quodcumque decebit poterit accommodare orationem. Quod cum statuerit, tum ut quidque erit dicendum ita dicet, nec satura ieiune nec grandia minute nec item contra, sed erit rebus ipsis par et aequalis oratio.

principia verecunda, nondum[*](nondum Al: non Lm ) elatis incensa verbis, sed acuta sententiis vel ad offensionem adversarii vel ad commendationem sui. Narrationes credibiles nec historico[*](historicae A ) sed prope cotidiano sermone explicatae dilucide. Dein si tenuis causa est[*](si tenuis causa est, cod. Vict.: si tenuis causa erit Jahn: si tenues causae AL ), tum[*](tum L: om. A ) etiam argumentandi tenue filum et in docendo et in refellendo, idque ita tenebitur, ut quanta ad rem tanta ad orationem fiat accessio.

cum vero causa ea inciderit in qua vis eloquentiae possit expromi, tum se latius fundet orator, tum reget et flectet animos et sic adficiet ut volet, id est ut causae natura et ratio temporis postulabit.

sed erit duplex eius omnis ornatus ille admirabilis, pro-

p.2039
pter quem ascendit in tantum honorem eloquentia[*](sed erit... eloquentia secl. Bake ). Nam cum omnis pars orationis esse debet laudabilis, sic ut verbum nullum nisi aut grave aut elegans excidat[*](sic ut... excidat secl. Bake ), tum sunt maxime luminosae et quasi actuosae partes duae: quarum alteram in universi generis quaestione pono, quam, ut supra dixi, Graeci appellant qe/sin, alteram in augendis amplificandisque rebus, quae ab isdem au)/chsis est nominata.

quae etsi aequabiliter[*](aequabiliter emend. vetus: aequaliter AL ) toto corpore orationis fusa esse debet, tamen in communibus locis maxime excellet[*](debent ... excellent maluit Bake ); qui communes sunt [*](sunt add. vulg. ) appellati eo quod videntur multarum idem esse causarum, sed proprii[*](proprio A ) singularum esse debebunt. At[*](at vulg.: ac AL ) vero illa pars orationis, quae est de genere universo, totas causas saepe continet. Quicquid est enim illud in quo quasi certamen est controversiae, quod Graece krino/menon dicitur, id ita dici placet, ut traducatur ad perpetuam quaestionem atque uti de[*](uti de Stangl: ut inde A: ut de L ) universo genere dicatur, nisi cum de vero ambigitur[*](ambigetur L: ambigitur A ), quod quaeri coniectura solet.

dicetur autem non Peripateticorum more—est enim illorum exercitatio elegans iam inde ab Aristotele constituta—, sed aliquanto nervosius et ita de re communia dicentur, ut et pro reis multa leniter dicantur et in adversaries aspere. Augendis vero rebus et contra abiciendis nihil est quod non perficere possit oratio; quod et[*](et om. A ) inter media argumenta faciendum est quotiescumque dabitur vel amplificandi vel minuendi locus, et paene infinite in perorando.

duo restant[*](duo restant Schüts: duae res sunt enim A: duo sunt L tractatae A ) enim, quae bene tractata ab oratore admirabilem eloquentiam faciunt[*](faciunt Stephanus: faciant AL ). Quorum alterum est, quod Graeci h)qiko\n vocant, ad naturas[*](naturam A ) et ad mores et ad omnem vitae consuetudinem accommodatum; alterum, quod idem

p.2040
paqhtiko\n nominant, quo perturbantur animi et concitantur, in quo uno regnat oratio. Illud superius come iucundum, ad benevolentiam conciliandam paratum; hoc vehemens[*](vehementius A ) incensum incitatum, quo causae eripiuntur: quod cum rapide fertur, sustineri nullo pacto potest.

quo genere nos mediocres aut multo etiam minus, sed magno semper usi impetu saepe adversaries de statu omni deiecimus. Nobis pro familiari reo summus orator non respondit Hortensius; a nobis homo audacissimus Catilina in senatu accusatus obmutuit; nobis privata in causa magna et gravi cum coepisset Curio pater respondere, subito adsedit, cum sibi venenis ereptam memoriam diceret.

quid ego de miserationibus loquar[*](loquor A )? quibus eo sum usus pluribus quod, etiam si plures dicebamus, perorationem mihi tamen omnes relinquebant; in quo ut viderer excellere non ingenio sed dolore adsequebar. Quae qualiacumque in me sunt—me enim[*](enim om. A paenitet A: non paenitet L ) ipsum paenitet quanta sint—, sed apparent in orationibus, etsi carent libri spiritu illo, propter quem maiora eadem illa cum aguntur[*](quae aguntur A ) quam cum leguntur videri solent.