Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
tum L. Cassius multum potuit non eloquentia, sed dicendo tamen; homo non liberalitate, ut alii, sed ipsa tristitia et severitate popularis, cuius quidem legi tabellariae M. Antius Briso tribunus plebis diu restitit, M. Lepido consule adiuvante; eaque res P. Africano vituperationi fuit, quod eius auctoritate de sententia deductus Briso[*](Briso L: Restio Martha ) putabatur. Tum duo Caepiones multum clientes[*](clientes FOM2: dicentes C ) consilio et lingua, plus auctoritate tamen et gratia sublevabant. Sex. Pompei[*](Sex. Madvig: sed L ) sunt scripta nec nimis extenuata, quamquam veterum est similis, et plena prudentiae. P. Crassum
valde probatum oratorem isdem fere temporibus accepimus, qui et ingenio valuit et studio et habuit quasdam etiam
horum aetatibus adiuncti duo C. Fannii C. et M.[*](C. et M. H2: C. M. L ) filii fuerunt; quorum Gai filius[*](filius FGO: Fannius C ), qui consul cum Domitio fuit, unam orationem de sociis et nomine Latino contra C. [*](C. add. Jahn ) Gracchum reliquit sane et bonam et nobilem. Tum Atticus: Quid ergo? estne ista Fanni? nam varia opinio pueris nobis erat. Alii a C. Persio litterato homine scriptam esse aiebant, illo quem significat valde doctum esse Lucilius; alii multos nobilis, quod quisque potuisset, in illam orationem contulisse.