Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
docuisse autem fabulam annis post xi C. Cornelio Q. Minucio consulibus ludis Iuventatis[*](Iuventatis corr. Victorius: lucutatis FOG: luctantis codd. ), quos Salinator Senensi proelio voverat. In quo tantus error Acci fuit, ut his consulibus xl [*](xxxBHMG) annos natus Ennius fuerit: quoi[*](cui vulg.: quod L fuerit Madvig: fuit L ) si aequalis fuerit Livius, minor fuit aliquanto is, qui primus fabulam dedit, quam ei, qui multas docuerant ante hos consules, et Plautus et Naevius.
haec si minus apta videntur huic sermoni, Brute, Attico adsigna, qui me inflammavit studio inlustrium hominum aetates et tempora persequendi. Ego vero, inquit Brutus, et delector ista
recte, inquam, Brute, intellegis. Atque utinam exstarent illa carmina, quae multis saeculis ante suam aetatem in epulis esse cantitata a singulis convivis de clarorum virorum laudibus in Originibus scriptum reliquit Cato! Tamen[*](tamen L: ita me Weidner: nam Naevi Eberhard ) illius, quem in vatibus et Faunis adnumerat[*](enumerat BHM ) Ennius, bellum[*](bellum codd. det.: bello L ) Punicum quasi Myronis opus delectat.
sit Ennius sane, ut est certe, perfectior; qui si illum, ut simulat, contemneret, non omnia bella persequens primum illud Punicum acerrimum bellum reliquisset. Sed ipse dicit cur id faciat. 'Scripsere,' inquit, 'alii rem vorsibus'—et luculente quidem scripserunt, etiam si minus quam tu polite. Nec vero tibi aliter videri debet, qui a Naevio vel sumpsisti multa, si fateris, vel, si negas, surripuisti.
cum hoc Catone grandiores natu fuerunt C. Flaminius C. Varro Q. Maximus Q. Metellus P. Lentulus P. Crassus, qui[*](is qui maluit Stangl ) cum superiore Africano consul fuit. Ipsum Scipionem accepimus non infantem fuisse. Filius quidem eius, is qui hunc minorem Scipionem a Paullo adoptavit, si corpore valuisset, in primis habitus esset disertus; indicant cum oratiunculae tum historia quaedam Graeca scripta dulcissime.
numeroque eodem fuit Sex. Aelius, iuris quidem civilis omnium peritissumus, sed etiam ad dicendum paratus. De minoribus autem C. Sulpicius Gallus, qui maxime omnium nobilium Graecis litteris studuit; isque et oratorum in numero est habitus et fuit reliquis rebus ornatus atque elegans. Iam enim erat unctior[*](vinctior Peter ) quaedam splendidiorque consuetudo loquendi. Nam hoc praetore ludos Apollini
erat isdem temporibus Ti. Gracchus P. F., qui bis consul et censor fuit, cuius est oratio Graeca apud Rhodios; quem civem cum gravem tum etiam eloquentem constat fuisse. P. etiam Scipionem Nasicam, qui est Corculum appellatus, qui item bis consul et censor fuit, habitum eloquentem aiunt, illius qui sacra acceperit[*](accepit maluit Schütz, qui et Idaeae matris sacra habet ) filium; dicunt etiam L. Lentulum, qui cum C. Figulo consul fuit. Q. Nobiliorem M. F. iam patrio[*](patrio vulg.: patre L ) institute deditum studio litterarum—qui etiam Q. Ennium, qui cum patre eius in Aetolia militaverat, civitate donavit, cum triumvir[*](triumvir vulg.: tresvir Eberhard: triumvirum L ) coloniam deduxisset— et T. Annium Luscum huius Q. Fulvi conlegam non indisertum dicunt fuisse;
atque etiam L. Paullus Africani pater personam principis civis facile dicendo tuebatur. Et vero[*](Et vero Lambinus: at vero L ) etiam tum Catone vivo, qui annos quinque et octoginta natus excessit e vita, cum quidem eo ipso anno contra Ser. Galbam ad populum summa contentione dixisset, quam etiam orationem scriptam reliquit—
sed vivo Catone minores natu multi uno tempore oratores floruerunt. Nam et A. Albinus, is qui Graece scripsit historiam, qui consul cum L. Lucullo fuit, et litteratus et disertus fuit; et tenuit cum hoc locum quendam etiam Ser. Fulvius et una Ser.[*](una Ser. BHM: una Serius F: Numerius Martha ) Fabius Pictor et iuris et litterarum et antiquitatis bene peritus; Quintusque Fabius Labeo fuit ornatus isdem fere laudibus. Nam Q. Metellus, is cuius quattuor filii consulares fuerunt, in primis est habitus eloquens, qui pro L. Cotta dixit accusante Africano; cuius et aliae sunt orationes et contra Ti. Gracchum exposita est in C. Fanni annalibus.
tum ipse L. Cotta est[*](Cotta est Stangl: Cotta vnlg.: Cottae L ) veterator habitus;—sed C. Laelius et P. Africanus in primis elo-
de ipsius Laeli et Scipionis ingenio quamquam ea est fama[*](fama Baiter: iam L ), ut plurimum tribuatur ambobus, dicendi tamen laus est in Laelio inlustrior. At oratio Laeli de collegiis[*](collegiis vulg.: collegis L ) non melior quam de multis quam voles Scipionis; non quo illa Laeli quicquam sit dulcius aut quo de religione dici possit augustius, sed multo tamen vetustior[*](venustior L: corr. O2M2 ) et horridior ille quam Scipio; et, cum sint in dicendo variae voluntates, delectari mihi magis antiquitate videtur et libenter verbis etiam uti paulo magis priscis Laelius.