Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

hunc igitur Cethegum consecutus est aetate Cato, qui annis ix [*](viiiiFG2: iiiiH: iiiicodd.) post eum fuit consul. Eum nos ut perveterem habemus, qui L. Marcio M'. Manilio consulibus mortuus est, annis lxxxvi ipsis ante me consuler. nec vero habeo quemquam antiquiorem, cuius quidem scripta pro- ferenda putem, nisi[*](nisi codd.: nisi si Manutius ) quem Appi Caeci oratio haec ipsa de Pyrrho et non nullae mortuorum laudationes forte delectant[*](delectent maluit Ernesti ).

et hercules eae quidem[*](eae quidem F2: hae quidem M: equidem codd. ) exstant: ipsae enim familiae sua quasi ornamenta ac monumenta servabant et ad usum, si quis eiusdem generis occidisset, et ad memoriam laudum domesticarum et ad inlustrandam nobilitatem suam. Quam- 20 quam his laudationibus historia rerum nostrarum est facta mendosior. Multa enim scripta sunt in eis[*](eis vulg.: his L ) quae facta non sunt: falsi triumphi, plures consulatus, genera etiam falsa et ad plebem[*](a plebe maluit Lambinus ) transitiones, cum homines humiliores in alienum eiusdem nominis infunderentur genus; ut si ego me a M'. Tullio esse dicerem, qui patricius cum Servio Sulpicio consul anno x post exactos reges fuit.

catonis autem orationes non minus multae fere sunt quam Attici Lysiae, cuius arbitror plurimas esse—est enim Atticus, quoniam certe Athenis est et natus et mortuus et functus omni civium munere, quamquam Timaeus eum quasi Licinia

p.1019
et Mucia lege repetit Syracusas—et quodam modo est non nulla in eis etiam inter ipsos similitudo. Acuti sunt, elegantes faceti breves; sed ille Graecus ab omni laude felicior. habet enim certos sui studiosos, qui non tam habitus corporis opimos quam gracilitates consectentur, quos, valetudo modo bona sit, tenuitas ipsa delectat—quamquam in Lysia sunt saepe etiam lacerti, sic uti[*](uti Stangl: ut et codd.: et secl. edd. ) fieri nihil possit valentius; verum est certe genere toto strigo- sior—, sed habet tamen suos laudatores, qui hac ipsa eius subtilitate admodum gaudeant.

catonem vero quis nostro- rum oratorum, qui quidem nunc sunt, legit ? aut quis novit omnino ? At quem virum, di boni ! mitto civem aut senatorem aut imperatorem; oratorem enim hoc loco quaerimus: quis illo gravior in laudando ? acerbior in vituperando ? in sententiis argutior? in docendo edisserendoque subtilior? Refertae sunt orationes amplius centum quinquaginta, quas quidem adhuc invenerim et legerim, et verbis et rebus inlustribus. Licet ex his eligant ea quae notatione et laude digna sint: omnes oratoriae virtutes in eis reperientur.

iam vero Origines eius quem florem aut quod lumen elo- quentiae non habent ? Amatores huic desunt, sicuti multis iam ante saeculis et Philisto Syracusio et ipsi Thucydidi. Nam ut horum concisis sententiis, interdum etiam non satis [autem[*](autem sed. vulg.: interdum autem non satis Martha )] apertis cum brevitate tum nimio acumine, officit[*](effecit maluit Schütz ) Theopompus elatione atque altitudine orationis suae (quod idem Lysiae Demosthenes[*](quod ... Demosthenes secl. Schütz )) sic Catonis luminibus obstruxit haec posteriorum quasi exaggerata altius oratio.

sed ea[*](ea Bake: et L ) in nostris inscitia est, quod hi ipsi, qui in Graecis antiquitate delectantur eaque subtilitate, quam Atticam appellant, hanc in Catone ne[*](ne vulg.: non L ) noverunt quidem. Hyperidae volunt esse et Lysiae. Laudo.

sed cur nolunt Catones[*](Catones vulg.: Catonis L )? Attico genere

p.1020
dicendi se gaudere dicunt. Sapienter id quidem; atque utinam imitarentur, nec ossa solum sed etiam sanguinem! Gratum est tamen quod volunt.[*](gratum ... volunt secl. Eberhard )—Cur igitur Lysias et Hyperides amatur, cum penitus ignoretur Cato? Antiquior est huius sermo et quaedam horridiora verba. Ita enim tum loquebantur. Id muta, quod tum ille non potuit, et adde numeros et ut [*](ut add. vulg. ) aptior sit oratio, ipsa verba compone et quasi coagmenta, quod ne Graeci quidem veteres factitaverunt: iam neminem antepones Catoni.

ornari orationem Graeci putant, si verborum immutationibus utantur[*](utamur maluit Stangl ), quos appellant tro/pous, et sententiarum orationisque formis, quae vocant sxh/mata: non veri simile est quam sit in utroque genere et creber et[*](creber et F2M2: creberet M1: crebere F1G: crebre codd. ) distinctus Cato. nec vero ignoro nondum esse satis politum hunc oratorem et quaerendum esse aliquid perfectius; quippe cum ita sit ad nostrorum temporum rationem vetus,ut nullius scriptum exstet dignum quidem lectione quod sit antiquius[*](quippe... antiquius secl. Eberhard ). Sed maiore honore in[*](maiore in honore Sauppe ) omnibus artibus quam in hac una arte[*](arte secl. vulg. ) dicendi versatur[*](observatur Bährens ) antiquitas. quis enim eorum qui haec minora animadvertunt non intellegit Canachi signaiora esse quam ut imitentur veri— tatem; Calamidis dura illa quidem, sed tamen molliora quam Canachi; nondum Myronis satis ad veritatem adducta, iam tamen quae non dubites pulchra dicere; pulchriora etiam[*](etiam FO om. vulg. ) Polycliti et iam[*](et iam O2 al: etiam vulg. ) plane perfecta, ut mihi quidem videri solent? Similis in pictura ratio est; in qua Zeuxim et Polygnotum et Timanthem et eorum, qui non sunt usi plus quam quattuor coloribus, formas et liniamenta laudamus; at in Aetione Nicomacho Protogene Apelle iam perfecta sunt omnia. et nescio an reliquis in rebus omnibus idem eveniat: nihil est enim simul et inventum et perfectum;

p.1021
nec dubitari debet quin fuerint ante Homerum poetae, quod ex eis carminibus intellegi potest, quae apud illum et in Phaeacum et in procorum epulis canuntur. Quid, nostri veteres versus ubi sunt?
  1. quos olim Fauni vatesque canebant,
  2. cum neque Musarum scopulos ....[*](quisquam superarat add. Victories )
  3. nec doctis dictis[*](doctis dictis Bergk: dicti L ) studiosus quisquam erat ante hunc
ait ipse de se[*](de se Ennius Bake, codices deteriores secutus ) nec mentitur in gloriando: sic enim[*](sic in L: sic [ut] vulg. ) sese res habet. Nam et Odyssia Latina est sic tamquam opus aliquod Daedali et Livianae fabulae non satis dignae quae iterum legantur.

atqui hic Livius [qui[*](qui secl Schütz )] primus fabulam C. Claudio Caeci filio et M. Tuditano consulibus docuit anno ipso ante quam natus est Ennius, post Romam conditam autem[*](conditam autem FO: autem conditam codd. ) quartodecimo et quingentensimo, ut hic ait, quem nos sequimur. Est enim inter scriptores de numero annorum controversia. Accius autem a Q. Maximo' quintum consule[*](consule M2G2: cos. F: consulem codd. ) captum[*](captum vulg.: capta L ) Tarento scripsit Livium annis xxx post quam eum fabulam docuisse et Atticus scribit et nos in antiquis commentariis invenimus,

docuisse autem fabulam annis post xi C. Cornelio Q. Minucio consulibus ludis Iuventatis[*](Iuventatis corr. Victorius: lucutatis FOG: luctantis codd. ), quos Salinator Senensi proelio voverat. In quo tantus error Acci fuit, ut his consulibus xl [*](xxxBHMG) annos natus Ennius fuerit: quoi[*](cui vulg.: quod L fuerit Madvig: fuit L ) si aequalis fuerit Livius, minor fuit aliquanto is, qui primus fabulam dedit, quam ei, qui multas docuerant ante hos consules, et Plautus et Naevius.

haec si minus apta videntur huic sermoni, Brute, Attico adsigna, qui me inflammavit studio inlustrium hominum aetates et tempora persequendi. Ego vero, inquit Brutus, et delector ista

p.1022
quasi notatione temporum et ad id quod instituisti, oratorum genera distinguere aetatibus[*](oratorum... aetatibus secl. Stangl ), istam diligentiam esse accommodatam puto.

recte, inquam, Brute, intellegis. Atque utinam exstarent illa carmina, quae multis saeculis ante suam aetatem in epulis esse cantitata a singulis convivis de clarorum virorum laudibus in Originibus scriptum reliquit Cato! Tamen[*](tamen L: ita me Weidner: nam Naevi Eberhard ) illius, quem in vatibus et Faunis adnumerat[*](enumerat BHM ) Ennius, bellum[*](bellum codd. det.: bello L ) Punicum quasi Myronis opus delectat.

sit Ennius sane, ut est certe, perfectior; qui si illum, ut simulat, contemneret, non omnia bella persequens primum illud Punicum acerrimum bellum reliquisset. Sed ipse dicit cur id faciat. 'Scripsere,' inquit, 'alii rem vorsibus'—et luculente quidem scripserunt, etiam si minus quam tu polite. Nec vero tibi aliter videri debet, qui a Naevio vel sumpsisti multa, si fateris, vel, si negas, surripuisti.

cum hoc Catone grandiores natu fuerunt C. Flaminius C. Varro Q. Maximus Q. Metellus P. Lentulus P. Crassus, qui[*](is qui maluit Stangl ) cum superiore Africano consul fuit. Ipsum Scipionem accepimus non infantem fuisse. Filius quidem eius, is qui hunc minorem Scipionem a Paullo adoptavit, si corpore valuisset, in primis habitus esset disertus; indicant cum oratiunculae tum historia quaedam Graeca scripta dulcissime.

numeroque eodem fuit Sex. Aelius, iuris quidem civilis omnium peritissumus, sed etiam ad dicendum paratus. De minoribus autem C. Sulpicius Gallus, qui maxime omnium nobilium Graecis litteris studuit; isque et oratorum in numero est habitus et fuit reliquis rebus ornatus atque elegans. Iam enim erat unctior[*](vinctior Peter ) quaedam splendidiorque consuetudo loquendi. Nam hoc praetore ludos Apollini

p.1023
faciente cum Thyesten fabulam docuisset, Q. Marcio Cn. Servilio consulibus mortem obiit Ennius.

erat isdem temporibus Ti. Gracchus P. F., qui bis consul et censor fuit, cuius est oratio Graeca apud Rhodios; quem civem cum gravem tum etiam eloquentem constat fuisse. P. etiam Scipionem Nasicam, qui est Corculum appellatus, qui item bis consul et censor fuit, habitum eloquentem aiunt, illius qui sacra acceperit[*](accepit maluit Schütz, qui et Idaeae matris sacra habet ) filium; dicunt etiam L. Lentulum, qui cum C. Figulo consul fuit. Q. Nobiliorem M. F. iam patrio[*](patrio vulg.: patre L ) institute deditum studio litterarum—qui etiam Q. Ennium, qui cum patre eius in Aetolia militaverat, civitate donavit, cum triumvir[*](triumvir vulg.: tresvir Eberhard: triumvirum L ) coloniam deduxisset— et T. Annium Luscum huius Q. Fulvi conlegam non indisertum dicunt fuisse;

atque etiam L. Paullus Africani pater personam principis civis facile dicendo tuebatur. Et vero[*](Et vero Lambinus: at vero L ) etiam tum Catone vivo, qui annos quinque et octoginta natus excessit e vita, cum quidem eo ipso anno contra Ser. Galbam ad populum summa contentione dixisset, quam etiam orationem scriptam reliquit—

sed vivo Catone minores natu multi uno tempore oratores floruerunt. Nam et A. Albinus, is qui Graece scripsit historiam, qui consul cum L. Lucullo fuit, et litteratus et disertus fuit; et tenuit cum hoc locum quendam etiam Ser. Fulvius et una Ser.[*](una Ser. BHM: una Serius F: Numerius Martha ) Fabius Pictor et iuris et litterarum et antiquitatis bene peritus; Quintusque Fabius Labeo fuit ornatus isdem fere laudibus. Nam Q. Metellus, is cuius quattuor filii consulares fuerunt, in primis est habitus eloquens, qui pro L. Cotta dixit accusante Africano; cuius et aliae sunt orationes et contra Ti. Gracchum exposita est in C. Fanni annalibus.

tum ipse L. Cotta est[*](Cotta est Stangl: Cotta vnlg.: Cottae L ) veterator habitus;—sed C. Laelius et P. Africanus in primis elo-

p.1024
quentes, quorum exstant orationes, ex quibus existimari de ingeniis oratorum potest[*](quorum ... potest secl. Jahn ). Sed inter hos aetate paulum his antecedens sine controversia Ser. Galba eloquentia praestitit; et nimirum is princeps ex Latinis illa oratorum propria et quasi legitima opera tractavit, ut egrederetur[*](degrederetur Lambinus ) a proposito ornandi causa, ut delectaret animos, ut permoveret[*](ut permoveret vulg.: aut p. L ), ut augeret rem, ut miserationibus[*](commiserationibus Lambinus ), ut communibus locis uteretur. Sed nescio quo modo huius, quem constat eloquentia praestitisse[*](quem ... praestitisse secl. Eberhard ), exiliores orationes sunt et redolentes magis antiquitatem quam aut Laeli aut [*](aut Scipionis vulg.: aut om. L ) Scipionis aut etiam ipsius Catonis, itaque exaruerunt, vix iam ut appareant.

de ipsius Laeli et Scipionis ingenio quamquam ea est fama[*](fama Baiter: iam L ), ut plurimum tribuatur ambobus, dicendi tamen laus est in Laelio inlustrior. At oratio Laeli de collegiis[*](collegiis vulg.: collegis L ) non melior quam de multis quam voles Scipionis; non quo illa Laeli quicquam sit dulcius aut quo de religione dici possit augustius, sed multo tamen vetustior[*](venustior L: corr. O2M2 ) et horridior ille quam Scipio; et, cum sint in dicendo variae voluntates, delectari mihi magis antiquitate videtur et libenter verbis etiam uti paulo magis priscis Laelius.