Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
nam[*](nam L: tum Eberhard: iam Stangl esse secl. Bake ) Lysiam primo profiteri solitum artem esse dicendi; deinde, quod Theodorus esset in arte subtilior, in orationibus autem ieiunior, orationes eum scribere aliis coepisse, artem removisse; similiter Isocratem primo[*](primo secl. Eberhard ) artem dicendi esse negavisse[*](artem ... negavisse et autem secl. Kayser ), scribere autem aliis solitum orationes, quibus in iudiciis uterentur; sed cum ex eo, quia quasi[*](quasi qui Jahn ) committeret contra legem 'quo quis[*](a quo quis Jahn ) iudicio circumveniretur,[*](circumvenietur maluit Martha )' saepe ipse in iudicium vocaretur, orationes aliis destitisse scribere totumque se ad artes componendas transtulisse.
et Graeciae quidem oratorum partus atque fontis[*](partus atque fontes L: partus atque fetus Ernesti: crtus atque fontes Jahn ) vides, ad nostrorum annalium rationem veteres, ad ipsorum sane re- centes. Nam ante quam delectata est Atheniensium civitas hac laude dicendi, multa iam memorabilia et in domesticis et in bellicis rebus effecerat. Hoc autem studium non erat commune Graeciae, sed proprium Athenarum.
quis enim aut Argivum oratorem aut Corinthium aut Thebanum scit fuisse temporibus illis? nisi quid de Epaminonda docto homine suspicari libet[*](libet O: libet F: lubet codd. ). Lacedaemonium vero usque ad hoc tempus audivi fuisse neminem. Menelaum ipsum
at vero extra Graeciam magna dicendi studia fuerunt maximique huic laudi habiti honores inlustre oratorum nomen reddiderunt. Nam ut semel e Piraeo eloquentia evecta est, omnis peragravit insulas atque ita peregrinata tota Asia est, ut se externis oblineret[*](oblineret vulg.: obtineret O: optineret codd. ) moribus omnemque illam salubritatem Atticae dictionis et quasi sanitatem perderet ac loqui paene dedisceret. Hinc Asiatici oratores non contemnendi qui dem nec celeritate nec copia, sed parum pressi et nimis redundantes; Rhodii saniores et Atticorum similiores.
sed de Graecis hactenus; etenim haec ipsa forsitan fuerint[*](fuerunt GBHM ) non necessaria.
Tum Brutus: Ista vero, inquit, quam necessaria fuerint non facile dixerim; iucunda certe mihi fuerunt neque solum non longa, sed etiam breviora quam vellem. Optime, inquam, sed veniamus ad nostros, de quibus difficile est plus intellegere quam quantum ex monumentis suspicari licet.
quis enim putet aut[*](aut secl. Piderit ) celeritatem ingeni L. Bruto[*](ingenii aut eloquentiam Lambinus ) illi nobili tatis vestrae principi defuisse? qui de matre savianda ex oraculo Apollinis tam acute arguteque coniecerit; qui summam prudentiam simulatione stultitiae texerit[*](texerit aut eloquentiam Schütz ); qui[*](qui G2: quae F: que O2 vetus: quem codd. ) potentissimum regem clarissimi regis filium expulerit civitatemque perpetuo dominatu liberatam magistratibus annuis legibus iudiciisque devinxerit; qui conlegae suo imperium abrogaverit, ut e civitate regalis nominis memoriam tolleret: quod certe effici non potuisset, nisi esset oratione persuasum.
videmus item paucis annis post reges exactos, cum plebes prope ripam Anionis[*](Anionis G2: Anienis O1G1: Aneonis codd. ) ad tertium miliarium consedisset
possumus Appium Claudium suspicari disertum, quia senatum iamiam inclinatum[*](inclinantem maluit Bake ) a Pyrrhi pace revocaverit; possumus C. Fabri- cium, quia sit ad Pyrrhum de captivis recuperandis missus orator; Ti. Coruncanium, quod ex pontificum commentariis longe plurimum ingenio valuisse videatur; M'. Curium[*](M'. Lambinus: M. L et sic ubique ), quod is tribunus plebis interrege Appio Caeco diserto homine comitia contra leges habente, cum de plebe con- sulem non accipiebat, patres ante auctores fieri coegerit: quod fuit[*](fuit vulg.: fuerit L ) permagnum nondum lege Maenia lata.
licet aliquid etiam de M. Popili ingenio suspicari, qui cum consul esset eodemque tempore sacrificium publicum cum laena[*](laena BH superscripta veste) faceret, quod erat flamen Carmentalis, plebei contra patres concitatione et seditione[*](et seditione secl. Ellendt ) nuntiata, ut erat laena amictus ita venit in contionem seditionemque cum auctoritate tum oratione sedavit. Sed eos oratores habitos esse aut omnino tum ullum eloquentiae praemium fuisse nihil sane mihi[*](mihi sane nihil B1HM ) legisse videor: tantum modo coniectura ducor ad suspicandum.
dicitur etiam C. Flaminius, is qui tribunus plebis legem de agro Gallico et Piceno viritim dividundo tulerit, qui consul apud Trasumennum[*](Tarsumennum L; cf. Quint. i. 5, 13) sit[*](tulerit... sit L: tulit... est Schütz) interfectus, ad populum valuisse dicendo. Q. etiam Maximus Verrucosus orator habitus est temporibus illis et Q. Metellus, is qui bello Punico secundo cum L. Veturio Philone consul fuit.
est igitur sic apud ilium in nono ut opinor annali:
et oratorem appellat et suaviloquentiam tribuit, quae nunc quidem non tam est in plerisque (latrant enim iam quidam oratores, non loquuntur), sed est ea laus eloquentiae certe maxima—
- additur orator Cornelius suaviloquenti
- ore Cethegus Marcus Tuditano conlega[*](Marcu' Tuditano collega Schutz: Marcus studio collegam L )
- Marci filius—
probe vero;