Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

tum Brutus: Atticum se, inquit, Calvus noster dici oratorem volebat: inde erat ista exilitas quam ille de industria consequebatur. Dicebat, inquam, ita; sed et ipse errabat et alios etiam errare cogebat. Nam si quis eos qui nec inepte dicunt nec odiose nec putide Attice putat dicere, is recte nisi Atticum probat neminem. In-

p.1086
sulsitatem enim et insolentiam tamquam insaniam quandam orationis odit, sanitatem autem et integritatem quasi religionem et verecundiam oratoris probat. Haec omnium debet oratorum eadem esse sententia.

sin autem ieiunitatem et siccitatem et inopiam, dum modo sit polita, dum urbana, dum elegans, in Attico genere ponit, hoc recte dumtaxat; sed quia sunt in Atticis alia aliis [*](aliis add. Bake ) meliora, videat ne ignoret et gradus et dissimilitudines et vim et varietatem[*](et vim et varietatem secl. E. V. Eberhard ) Atticorum. 'Atticos,' inquit, 'volo imitari.' Quos? nec enim est unum genus. Nam quid est tam dissimile quam Demosthenes et Lysias? quam idem et Hyperides? quam horum omnium Aeschines? Quem igitur imitaris? Si aliquem[*](si aliquem vulg.: sed aliquem L ): ceteri ergo Attice non dicebant? si omnis: qui potes, cum sint ipsi dissimillimi inter se? In quo illud etiam quaero, Phalereus ille Demetrius Atticene dixerit. Mihi quidem ex illius orationibus redolere ipsae Athenae videntur. At est floridior, ut ita dicam, quam Hyperides, quam Lysias: natura quaedam aut voluntas ita dicendi fuit.

et quidem duo fuerunt per idem tempus dissimiles inter se, sed Attici tamen; quorum Charisius multarum orationum, quas scribebat aliis, cum cupere videretur imitari Lysiam; Demochares autem, qui fuit Demostheni sororis filius, et orationes scripsit aliquot et earum rerum historiam quae erant Athenis ipsius aetate gestae non tam historico quam oratorio genere perscripsit. Atque[*](atque scripsi: at L: ac Jahn ) Charisi vult Hegesias esse similis, isque se ita putat Atticum, ut veros illos prae se paene agrestis putet.