Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

qui praestat igitur intellegens imperito? Magna re et difficili; si quidem magnum est scire, quibus rebus efficiatur amittaturve dicendo[*](dicendo secl. Kraffert ) illud quidquid est quod aut effici dicendo oportet aut amitti non oportet. Praestat etiam illo doctus auditor indocto, quod saepe, cum oratores duo aut plures populi iudicio probantur, quod dicendi genus

p.1058
optimum sit intellegit. Nam illud quod populo non probatur ne intellegenti quidem auditori[*](auditori secl. Kayser ) probari potest. Vt enim ex nervorum sono in fidibus quam scienter ei pulsi sint intellegi solet: sic ex animorum motu cernitur quid tractandis his perficiat orator.

itaque intellegens dicendi existimator, non adsidens et adtente audiens, sed uno aspectu et praeteriens de oratore saepe iudicat. Videt oscitantem iudicem, loquentem cum altero, non numquam etiam circulantem, mittentem ad horas, quaesitorem ut dimittat rogantem: intellegit oratorem[*](oratorem secl. Weidner ) in ea causa non adesse, qui possit animis iudicum admovere orationem tamquam fidibus manum. Idem si praeteriens aspexerit erectos intuentis iudices, ut aut[*](ut aut L: aut secl. Martha ) doceri de re idque etiam vultu probare videantur, aut ut avem cantu aliquo sic illos viderit oratione quasi suspensos teneri aut, id quod maxime opus est, misericordia odio motu animi aliquo perturbatos esse vehementius: ea si praeteriens, ut dixi, aspexerit, si nihil audiverit, tamen oratorem versari in illo iudicio et opus oratorium fieri aut perfectum iam esse profecto intelleget.

cum haec disseruissem, uterque adsensus est; et ego tamquam de integro ordiens: Quando igitur, inquam, a Cotta et Sulpicio haec omnis fluxit oratio, cum hos maxime iudicio illorum hominum et illius aetatis[*](maxime cum meoiudicio tum omnium illius aetatis Eberhard: maxime iudicio illorum omnium [et illius aetatis] Martha: maxime et meoet omnium et illius aetatis oratoribus Jahn ) dixissem probatos, revertar ad eos ipsos; tum reliquos, ut institui, deinceps persequar. Quoniam ergo oratorum bonorum—hos enim quaerimus—duo genera sunt, unum attenuate presseque, alterum sublate ampleque dicentium; etsi id melius est quod splendidius et magnificentius, tamen in bonis omnia quae summa sunt iure laudantur.